Glossa ordinaria

<61.685b> Prologus ‘Corinthii sunt Achaici’

Incipit argumentum. 1 - Corinthii sunt Achaici et2 similiter ab Apostolo3 audierunt verbum veritatis, et subversi sunt4 multifarie5 a falsis apostolis. Quidam a philosophie verbosa eloquentia6 alii secta7 legis iudaice inducti sunt8. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso per Timotheum discipulum suum9.
¶Codd. : Am300 Rusch
1 Incipit argumentum Rusch ] Incipit argumentum prime epistole ad Corintios Am300 |
2 et] + hii ΩJ |
3 Apostolo] Apostolis ΩJ |
4 sunt] om. Am300 |
5 multifarie] multiphariam ΩJ |
6 a ... eloquentia] ad philosophie verbosam eloquentiam Am300 |
7 secta] a praem. ΩJ, ad sectam Am300 |
8 inducti sunt] fuerunt inducti ΩJ, inducti Am300 |
9 suum] + Explicit argumentum. Incipit epistola prima ad Corintios Am300 |

<61.685b> Prologus ‘Corinthii sunt Achaici’

prol.| Incipit argumentum. 1 - Corinthii sunt Achaici et2 similiter ab Apostolo3 audierunt verbum veritatis, et subversi sunt4 multifarie5 a falsis apostolis. Quidam a philosophie verbosa eloquentia6 alii secta7 legis iudaice inducti sunt8. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso per Timotheum discipulum suum9.A
1 Incipit argumentum Rusch ] Incipit argumentum prime epistole ad Corintios Am300
2 et] + hii ΩJ
3 Apostolo] Apostolis ΩJ
4 sunt] om. Am300
5 multifarie] multiphariam ΩJ
6 a ... eloquentia] ad philosophie verbosam eloquentiam Am300
7 secta] a praem. ΩJ, ad sectam Am300
8 inducti sunt] fuerunt inducti ΩJ, inducti Am300
9 suum] + Explicit argumentum. Incipit epistola prima ad Corintios Am300
marg.| Corinthii sunt Achaici hi ab ipso apostolo Paulo conversi sunt, qui precepto Domini admonitus resedit apud Corinthios per annum unum et menses sex, docens inter eos verbum Dei, sed post per pseudo multifarie subversi ut de baptistis se iactarent unitatem Ecclesie scindentes et sacramentorum virtutem et usum ex ministrorum meritis iudicarent vel contempto apostolo de sapientibus seculi. Sunt et alia capitula in suis locis notanda. De huiusmodi scribit eis Apostolus a schismatibus illos revocans ad unitatem.
marg.| Huic epistole sicut et aliis salutationem prescribit et nomen suum quod suum celebre erat omnibus gentibus preponit ut magistri nomine audito acquiescant correctioni, et quia eis viluerat apponit dignitatis nomen ut est Apostolus et non humilitatis ut servus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Prologus ‘Corinthii sunt Achaici’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_Prol.685b)

Notes :