Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Cor. 9,1 

Non sum liber ?
Non sum Apostolus ?
Nonne Christum1 Iesum Dominum nostrum
1 Christum] om. Weber
vidi ?
Nonne2 opus meum vos estis
2 Nonne] non Weber
in Domino ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,2 

Etsi3 aliis
3 etsi] si Weber
non sum Apostolus, sed tamen vobis sum,
nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 9,3 

Mea defensio apud eos qui me interrogant
hec est :
Numérotation du verset 1Cor. 9,4 

Numquid non habemus
potestatem manducandi et bibendi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,5 

Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam4 circumducendi
4 mulierculam] mulierem Weber
sicut et ceteri apostoli,
et fratres Domini
et Cephas ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,6 

Aut solus ego et Barnabas non habemus
potestatem
hoc operandi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,7 

Quis militat suis stipendiis umquam ?
Quis plantat vineam et fructum eius non edit ?
Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,8 

Numquid secundum hominem hec dico ?
An et lex hec non dicit ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,9 

Scriptum est enim in lege Moysia : «Non alligabis os bovi trituranti».
0 Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
Numquid
de bobus cura est Deo ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,10 

An propter nos utique hoc5 dicit ? Nam propter nos
5 hoc] om. Weber
scripta sunt,
quoniam debet in spe
qui arat arare,
et qui triturat
in spe fructus percipiendi
Numérotation du verset 1Cor. 9,11 

Si nos vobis
spiritualia seminavimus,
magnum est si nos vestra carnalia6 metamus ?
6 vestra carnalia] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,12 

Si alii potestatis vestre
participes sunt
quare7 non potius nos ?
7 quare] om. Weber
Sed non usi sumus hac potestate,
sed omnia sustinemus
ne quod offendiculum
demus evangelio Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 9,13 

Nescitis quoniam
qui in sacrario
operantur
que de sacrario sunt edunt, qui altario8 deserviunt
8 altario] altari Φ Clementina
cum altario9 participant10?
9 altario] altari Φ Clementina |
10 participant] participantur Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 9,14 

Ita et Dominus ordinavit
his qui evangelium annuntiant de evangelio vivere.
Numérotation du verset 1Cor. 9,15 

Ego autem nullo horum usus sum.
Non scripsi autem hec
ut ita in me fiant11
11 in me-fiant] inv. Weber
bonum est enim mihi magis mori
quam ut gloriam meam quis evacuet.
Numérotation du verset 1Cor. 9,16 

Nam
etsi12 evangelizavero
12 etsi] si Weber
non est mihi gloria,
necessitas enim mihi incumbit.
Ve enim mihi est si non evangelizavero.
Numérotation du verset 1Cor. 9,17 

Si enim volens
hoc ago mercedem habeo,
si autem invitus dispensatio mihi credita est.
Numérotation du verset 1Cor. 9,18 

Que est ergo merces mea ?
Ut evangelium predicans sine sumptu ponam
evangelium, ut non abutar
potestate mea in evangelio.
Numérotation du verset 1Cor. 9,19 

Nam
cum liber essem ex omnibus,
omnium me servum feci,
ut plures lucri facerem.
Numérotation du verset 1Cor. 9,20 

Et factus sum
Iudeis tamquam Iudeus
ut Iudeos lucrarer :
Numérotation du verset 1Cor. 9,21 

his qui sub lege sunt
quasi sub lege essem,
cum ipse non essem sub lege,
ut eos qui
sub lege erant lucri facerem. His qui sine lege erant
quasi13 sine lege essem,
13 quasi] tamquam Weber
cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi,
ut lucri facerem eos qui sine lege erant.
Numérotation du verset 1Cor. 9,22 

Factus sum infirmis
infirmus
ut lucri facerem infirmos14
14 lucri facerem infirmos] inv. Weber
Omnibus omnia factus sum
ut omnes facerem salvos.
Numérotation du verset 1Cor. 9,23 

Omnia autem facio
propter evangelium
ut particeps eius efficiar.
Numérotation du verset 1Cor. 9,24 

Nescitis quod hi qui in stadio currunt,
omnes quidem currunt
sed unus
accipit bravium ?
Sic
currite ut comprehendatis.
Numérotation du verset 1Cor. 9,25 

Omnis autem qui in agone contendit
ab omnibus se abstinet,
et illi15
15 illi] + quidem Weber
ut corruptibilem coronam accipiant
nos autem incorruptam.
Numérotation du verset 1Cor. 9,26 

Ego igitur
sic curro
non quasi in incertum,
sic pugno
non quasi aerem verberans,
Numérotation du verset 1Cor. 9,27 

sed castigo corpus meum
et in servitutem
redigo,
ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Cor. 9,1 
Non sum liber ?
marg.| NON  SUM  LIBER. Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi : Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia et tamen non accipio. Et si sic inductum sit, intendit tamen se comprobare Apostolum, quia occasione pseudo minus de eo senserunt Corinthii.
marg.| LIBER licet mihi quod aliis apostolis de evangelio vivere.
Non sum Apostolus ?
interl.| utique liber sum accipere quia Apostolus. Apostolus, quia Christum vidi, pro quo minus viderer
Nonne Christum1 Iesum Dominum nostrum
1 Christum] om. Weber
interl.| per auctorem ostendit
vidi ?
interl.| in via vel in templo
Nonne2 opus meum vos estis
2 Nonne] non Weber
interl.| per effectum
interl.| ego apostolus, quia vos opus apostolatus
in Domino ?
interl.| ad gloriam Domini
interl.| Domino tamen operante
interl.| quia estis meum opus
Numérotation du verset 1Cor. 9,2 
Etsi3 aliis
3 etsi] si Weber
interl.| aliis, id est Iudeis quorum legem evacuabat
non sum Apostolus, sed tamen vobis sum,
interl.| que per me conversi estis
interl.| vobis sum
nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
interl.| forma a similitudine sigilli in vobis apparet, quia ego sum apostolus dum ea habetis per me que alii per alios apostolos, et ideo per vos apud alios qui dubitant apostolus defendor
Numérotation du verset 1Cor. 9,3 
Mea defensio apud eos qui me interrogant
interl.| qui dubitant utrum apostolus sim an non
interl.| vos scilicet
hec est :
Numérotation du verset 1Cor. 9,4 
Numquid non habemus
interl.| et quia apostolus
interl.| ego et mei
potestatem manducandi et bibendi ?
interl.| vestra
interl.| vivendi de stipendiis vestris
marg.| NUMQUID  NON  HABEMUS  POTESTATEM. AUGUSTINUS. Permisit enim Dominus, non iussit apostolis accipere necessaria a subditis, ut quisquis vellet eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione. Si quis vero uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo iure cederet. Potestas est non iussio Domini accipere sumptus.
Numérotation du verset 1Cor. 9,5 
Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam4 circumducendi
4 mulierculam] mulierem Weber
interl.| nobiscum ut nobis ministret
marg.| SOROREM  MULIERCULAM. Dominus in comitatu suo mulieres habuit, ne viderentur aliene a salute que et ministrabant ei, sic et apostoli.
marg.| SOROREM  MULIERCULAM. Dominus cui angeli ministrant, infirmis compatiens, loculos habuit, quo mitteretur pecunia a fidelibus data victui necessaria, quos commendavit Iudea, ut fures si non possemus vitare disceremus in Ecclesia tolerare. Et mulieres ministraturas sequi se voluit, ostendens quid a plebibus deberetur evangelistis.
a Cf. Io. 12, 6.
sicut et ceteri apostoli,
interl.| non hos reprehendit, sed eorum more sibi probat licere
et fratres Domini
interl.| qui Maiores Iacobus et Ioannes
et Cephas ?
interl.| qui princeps
Numérotation du verset 1Cor. 9,6 
Aut solus ego et Barnabas non habemus
interl.| secundum vos
potestatem
interl.| vel potestatem non operandi, id est cessandi a labore manuum quasi utique haberemus
hoc operandi ?
interl.| id est accipiendi
marg.| OPERANDI. AMBROSIUS. Operandi, honestius pro accipiendi.
Numérotation du verset 1Cor. 9,7 
Quis militat suis stipendiis umquam ?
interl.| per similitudines humanas hoc idem probat
marg.| QUIS  MILITAT. Ne quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur addit :  QUIS  MILITAT.
Quis plantat vineam et fructum eius non edit ?
interl.| utique nullus
Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat ?
marg.| ET  DE  LACTE. Lac gregis dicitur quicquid a plebe prepositis datur. Et his verbis satis indicat Apostolus non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos, si sicut Dominus constituit ex evangelio viventes panem gratuitum {t. 4 : Erfurt, f. 1080vb ; facsim., p. 320b} manducabant, ab eis sumptum quibus gratuitam gratiam predicabant.
Numérotation du verset 1Cor. 9,8 
Numquid secundum {t. 4 : Erfurt, f. 1080vb ; facsim., p. 320b} hominem hec dico ?
interl.| humana scilicet similitudine tantum hoc probo
An et lex hec non dicit ?
interl.| nonne lex Moysi idem probat
Numérotation du verset 1Cor. 9,9 
Scriptum est enim in lege Moysi5 : «Non alligabis os bovi trituranti».
5 Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
interl.| non prohibebis predicatorem vivere de predicatione
Numquid
interl.| sed ne hoc videatur ad litteram dictum subdit
de bobus cura est Deo ?
interl.| ut de his in lege daretur preceptum
interl.| non pro bobus quia propter nos tantum :   Non alligabis os bovi trituranti
Numérotation du verset 1Cor. 9,10 
An propter nos utique hoc6 dicit ? Nam propter nos
6 hoc] om. Weber
interl.| hec propter nos quia et alia ad idem spectatia et hoc est
scripta sunt,
interl.| hec
quoniam debet in spe
interl.| non pro spe
qui arat arare,
interl.| corda aperit ad fidem
interl.| non quod hec principalis sit intentio
et qui triturat
interl.| grana a paleis discernit
in spe fructus percipiendi
interl.| stipendiorum
Numérotation du verset 1Cor. 9,11 
Si nos vobis
interl.| iterum probat per rationes
spiritualia seminavimus,
interl.| que spiritum vestrum vivificant vel que a Spiritu sancto data sunt
magnum est si nos vestra carnalia7 metamus ?
7 vestra carnalia] inv. Weber
interl.| ad sustentationem
Numérotation du verset 1Cor. 9,12 
Si alii potestatis vestre
interl.| iterum a minori
participes sunt
interl.| tam potenter utuntur vestris ut vosipsi
quare8 non potius nos ?
8 quare] om. Weber
interl.| qui causa salutis vestre laboramus
Sed non usi sumus hac potestate,
interl.| ecce licet nobis accipere
sed omnia sustinemus
interl.| quia forsitan non egere eum dicerent contra hoc subdit
ne quod offendiculum
interl.| quia si acciperet Apostolus pseudo iam libere acciperent, et sic in predicatione durarent, et ita impedimentum fieret evangelio
marg.| OFFENDICULUM. Forsam et hi avari erant, vel se licentiam peccandi emisse putarent, vel libertatem arguendi Apostolus imminueret.
demus evangelio Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 9,13 
Nescitis quoniam
interl.| itam se probat habere potestatem per similitudinem sacerdotum gentilium vel Iudeorum
marg.| NESCITIS. Redit rursus etiam atque etiam commendans, quia sibi liceat et tamen non faciat. Naturalis ratio hoc habet ut quis inde vivat ubi laborat.
qui in sacrario
interl.| in templo
interl.| vel hoc de gentibus
operantur
interl.| ut artifices
que de sacrario sunt edunt, qui altario9 deserviunt
9 altario] altari Φ Clementina
interl.| ut sacerdotes de Iudeis
cum altario10 participant11?
10 altario] altari Φ Clementina
11 participant] participantur Weber
interl.| quia partem habent de his que offeruntur
Numérotation du verset 1Cor. 9,14 
Ita et Dominus ordinavit
interl.| et sicut hic fit sic Dominus rationabiliter disposuit de predicatoribus ut expeditiores sint ad predicandum verbum Dei
marg.| DOMINUS  ORDINAVIT. «Ecce ego mitto vos»b etc. Et paulo post : «In quacumque domo intraveritis in eadem domo manete edentes et bibentes que apud illos sunt»c.
b Mt. 10, 16.
c Lc. 10, 6.
his qui evangelium annuntiant de evangelio vivere.
interl.| dignus est enim operarius mercede sua
Numérotation du verset 1Cor. 9,15 
Ego autem nullo horum usus sum.
interl.| tot modis constat licere vel auctoritate vel exemplo
interl.| sed nec uti volo
marg.| EGO  AUTEM  NULLO. Abstinet a sumptibus ne sit forma pseudo apostolis rapacibus.
Non scripsi autem hec
interl.| quod liceat accipere
ut ita in me fiant12
12 in me-fiant] inv. Weber
interl.| hec, id est ut ego accipiam
bonum est enim mihi magis mori
interl.| quia si sumerem perderem gloriam et malo mori vel volo magis mori, id est affligi
quam ut gloriam meam quis evacuet.
interl.| quod esset si acciperet cum scandalo
marg.| GLORIAM  MEAM. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult amplius impendit Ecclesie. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum.
marg.| AMBROSIUS. Hoc est quod stabulario ad quem vulneratus ille qui incidit in latrones perductus est, Dominus ait : «Si quid amplius erogaveris reddam tibi»d. Amplius erogabat Apostolus qui suis stipendiis militabat. Vel gloriam suam dicit quam habet apud Deum de hoc, quod pseudo repellabat a predicatione, non accipiendo qui non nisi pro temporalibus predicabant.
d Lc. 10, 35.
Numérotation du verset 1Cor. 9,16 
Nam
interl.| an evacuetur
etsi13 evangelizavero
13 etsi] si Weber
interl.| tantum
non est mihi gloria,
interl.| de hoc solo non est gloria, quia necesse est hoc pro iniunctione nec audeo dimittere quia ve erit
necessitas enim mihi incumbit.
marg.| GLORIAM. Quam habet apud Deum infirmis compatiens.  NECESSITAS, huius vite sustentande.  VE, quia unde vivam non habeo.  SI  VOLENS, sine ulla necessitate huius vite.  SI  INVITUS, ut quod necessitate cogatur aliis prodero non mihi.
{t. 4 : Erfurt, f. 1081ra ; facsim., p. 321a} Ve enim mihi est si non evangelizavero.
interl.| sicut mihi iniunctum est
marg.| NAM  SI  EVANGELIZAVERO. Pro mercede. Vel si ita evangelizavero non est.  GLORIA, quia tunc esset pro necessitate, quia  VE, id est penuria esset sicut pseudo.
Numérotation du verset 1Cor. 9,17 
Si enim volens
interl.| si necessitate hoc facio non est gloria, sed si voluntas adiungitur necessitati ut ex dilectione predicem tunc est mihi gloria
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1081ra ; facsim., p. 321a} SI  ENIM  VOLENS. Quia ex voluntate est merces videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio ut potius patiar penuriam quam abutar potestate.
hoc ago mercedem habeo,
interl.| sed
si autem invitus dispensatio mihi credita est.
interl.| etsi mercedem non habeo aliis dispenso et proficio
marg.| DISPENSATIO  MIHI  CREDITA. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat preter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat evangelium coheredibus.
marg.| Non debemus ideo evangelizare ut manducemus, sed ideo manducare ut evangelizemus ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adiicitur ut illud impleatur «primum querite regnum Dei et iustitiam eius et hec omnia adiicientur vobis»e. Propter regnum Dei tantum debemus omnia operari, non solam vel cum regno Dei mercedem temporalem meditari.
e Mt. 6, 33.
Numérotation du verset 1Cor. 9,18 
Que est ergo merces mea ?
interl.| hoc scilicet
Ut evangelium predicans sine sumptu ponam
interl.| stabiliam
evangelium, ut non abutar
interl.| quod esset si acciperem
potestate mea in evangelio.
interl.| quia non libere argueret
Numérotation du verset 1Cor. 9,19 
Nam
interl.| utique quod dixi faciam, nam et maius feci
cum liber essem ex omnibus,
interl.| nullius meritis obnoxius
omnium me servum feci,
interl.| ut commodis omnium servirem
ut plures lucri facerem.
interl.| lucrum predicationis mee facerem
Numérotation du verset 1Cor. 9,20 
Et factus sum
interl.| et me modificavi omnibus
Iudeis tamquam Iudeus
interl.| in cibis et huiusmodi et quia Timotheum circumciditf
f Cf. Act. 16, 1-3.
marg.| TAMQUAM  IUDEUS. HIERONYMUS. Non vere Iudeus sicut nec vere gentilis quibus in cibis et huiusmodi assensit, nec tamen in cultu idolorum quia in Christo, nec circumcisio est aliquid nec preputium. Dispensatorie itaque simulabat se Iudeum. Sed Augustinus hec dicit fieri compassione misericordie non simulatione, ut qui ministrat egroto fit quasi eger, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quomodo sibi serviri velit si egrotaret.
marg.| AUGUSTINUS. TAMQUAM  IUDEUS. Non simulandi versutia, ut se fingeret Iudeum sicut quidam putant. Libere enim illa fecit sicut ait : 'Circumcisus non adducat preputium'g. Vere ergo non ficte ut Iudeus (quod erat) vixit, sicut nec fallaciter gentilem se finxit, sed licite omnibus cibis permisit uti, cui omnis creatura non simulate, sed vere bona erat. Sicut ergo hos ritus gentilium vere, sic et sacramenta Iudeorum non fallaciter suscepit, ut illis simplex istis esset duplex aliud habens in corde, aliud in ostensione. Ita etiam cum dicit : «Quis infirmatur et ego non infirmor ?»h Non infirmitatem alterius simulavit, sed doluit. Ita etiam quod factus est infirmis infirmus non erat mendacium, sed vere dixit et sibi sumptus deberi, et tamen abstinuit ne videretur venditor evangelii. Non est ergo fallax et versipellis simulatio, sed omnibus congruit eius misericors compassio, portat que infimitatem eorum in compassione, ita eis subveniendo sicut ipse sibi si in his esset subveniri voluisset, quasi infirmitates eorum ipse haberet. Fit enim quasi egrotus qui ministrat egroto non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quomodo sibi vellet serviri si egrotaret, non simulavit que fecit similia Iudeis, sicut nec que fecit similia gentibus.
g Cf. 1Cor. 7, 18 : « Circumcisus aliquis vocatus est ? Non adducat praeputium ».
h 2Cor. 11, 29.
marg.| HIERONYMUS. AD AUGUSTINUM. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrus et Paulus timore fidelium et Iudeorum legem exercuisse, immo simulasse mandata. Tu autem hoc asseris eos fecisse timentes non mentientis astu, sed patientis affectu, {t. 4 : Erfurt, f. 1081rb ; facsim., p. 321b} dummodo illis constet, vel metu misericordia eos similasse se esse quod non erant.
ut Iudeos lucrarer :
interl.| Christo
Numérotation du verset 1Cor. 9,21 
his qui sub lege sunt
interl.| Samaritanis
marg.| HIS  QUI  SUB  LEGE. Samaritanis qui libros Moysi recipient quibus non contuntur Iudei. Sunt autem ex origine Persarum quos sublato Israel posuit rex Assyriorum, vel Persarum ad incolanda loca Samarie.
quasi sub lege essem,
interl.| dum non negat legem a Deo esse datam sed ex ea docet Christum
cum ipse non essem sub lege,
interl.| serviliter
ut eos qui
interl.| similiter
sub lege erant lucri facerem. His qui sine lege erant
interl.| gentilibus
quasi14 sine lege essem,
14 quasi] tamquam Weber
interl.| dum eis assensi secundum physicas rationes mundum esse factum a Deo et huiusmodi
cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi,
interl.| non iudaica
ut lucri facerem eos qui sine lege erant.
interl.| id est gentiles
Numérotation du verset 1Cor. 9,22 
Factus sum infirmis
interl.| in fide
infirmus
interl.| abstinendo a licitis
ut lucri facerem infirmos15
15 lucri facerem infirmos] inv. Weber
interl.| quod quia
interl.| ecce
Omnibus omnia factus sum
interl.| quid per singula
interl.| quasi omnium sectarum essem
marg.| OMNIBUS  OMNIA. Omnibus cessit non tamen religionem excessit.
marg.| OMNIBUS  OMNIA  FACTUS. Non mentientis astu sed compatientis affectu, id est non omnia mala eorum fallacitur agendo, sed omnium malum tamquam sua essent misericorditer medicando aliis a gens quod sibi fieri vellet si opus esset. Cogitat enim ut homo se esse potuisse in eis vitiis in quibus sunt alii. Unde alibi dicit : «Considerans teipsum ne et tu tempteris»i.
i Gal. 6, 1.
ut omnes facerem salvos.
Numérotation du verset 1Cor. 9,23 
Omnia autem facio
interl.| ecce quare omnibus se contemperet
propter evangelium
interl.| ut currat sine impedimento
ut particeps eius efficiar.
interl.| promissionis eius, id est iustitie et beatitudinis eterne
Numérotation du verset 1Cor. 9,24 
Nescitis quod hi qui in stadio currunt,
marg.| NESCITIS  QUOD  HI. Ostendit quanta est utilitas legis nostre, in qua non uno sed omnibus promissa est palma et qui prior venit exspectat ut coronetur cum posteriori.
marg.| NESCITIS  QUOD  HI  QUI. Pro evangelio omnia, quia nisi omnia fecero et ab omnibus que contra sunt abstinuero non habebo premium. Vel ideo sic omnibus insto quia omnes possunt habere coronam, vel quia si «multi vocati tamen pauci electi»j. Ut vel sic ex multis pauci eligantur.
j Mt. 20, 16.
interl.| hic omnes in labore pares
sed unus
interl.| quasi rarus, non omnis
interl.| ibi unus, hic omnis qui perseveranter currunt accipiunt
accipit bravium ?
marg.| BRAVIUM est premium cursus.
Sic
interl.| vos autem
currite ut comprehendatis.
interl.| bene operando
interl.| quia non omnis currens accipit, ideo sic tam perfecte   CURRITE UT COMPREHENDATIS
Numérotation du verset 1Cor. 9,25 
Omnis autem qui in agone contendit
interl.| et vere sic est nitendum, quia etiam in minori ubi unus accipit
marg.| OMNIS  QUI  IN  AGONE. De rebus non laudandis trahuntur multe similitudines, ut in evangelio de iniquo iudice qui viduam nolebat audire, et pigro qui tedio panes commodat, ita hic non commendantur agonistica et ludicra.
ab omnibus se abstinet,
interl.| ita vos ab offendiculis
et illi16
16 illi] + quidem Weber
interl.| abstinent
ut corruptibilem coronam accipiant
interl.| quasi : et vere nos debemus abstinere quia res maior est hic
nos autem incorruptam.
interl.| et ideo abstinere deberemus ab omnibus
Numérotation du verset 1Cor. 9,26 
Ego igitur
interl.| proponit se exemplum
interl.| et quia talis
sic curro
interl.| operando
interl.| tam legitime
non quasi in incertum,
interl.| ut sim incertus de premio
marg.| NON  QUASI  IN. In incertum currit qui talia facit ut ex quibusdam sperare ex aliis desperare possit.
sic pugno
interl.| contra hostes
non quasi aerem verberans,
interl.| non verbis sed rebus contendo, vel non inaniter ut qui pro hoste ferit aerem
Numérotation du verset 1Cor. 9,27 
sed castigo corpus meum
interl.| reprimo illicitos motus corporis
et in servitutem
interl.| rationis
redigo,
interl.| cum alio tenderet
ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar.
interl.| suo tremore aries terret agnos
interl.| a Deo reprobatus
marg.| NE  FORTE. Quod cito contingere posset tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_9)

Notes :