Capitulum 10
Numérotation du verset
2Cor. 10,1
Ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi,
qui in facie
quidem
humilis sum1 inter vos
1 sum ΩJ Rusch]
om.
Weber
absens autem confido in vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 10,2
Rogo
autem ne presens
audeam
per eam confidentiam
qua existimor2 audere in quosdam
2 existimor ΩJ
Rusch
] existimo
Weber
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
ambulemus.
Numérotation du verset
2Cor. 10,3
In carne enim ambulantes
non secundum carnem militamus.
Numérotation du verset
2Cor. 10,4
Nam arma
militie nostre
non3 carnalia,
3 non] + sunt ΩJ
sed potentia Deo
ad destructionem munitionum,
consilia
destruentes,
Numérotation du verset
2Cor. 10,5
et omnem altitudinem extollentem se
adversus
scientiam Dei,
et in captivitatem redigentes
omnem intellectum
in obsequium Christi.
Numérotation du verset
2Cor. 10,6
Et
in promptu habentes
ulcisci omnem inobedientiam,
cum impleta fuerit vestra obedientia.
Numérotation du verset
2Cor. 10,7
Que secundum faciem
sunt videte.
Si quis confidit4 Christi se esse,
4 confidit] + sibi ΩJ
Weber
, + sibi ipsi
Cor3
(anti #)
hoc cogitet iterum apud se,
quia sicut ipse Christi est
ita
et nos.
Numérotation du verset
2Cor. 10,8
Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra
quam dedit nobis5
5 nobis ΩJ Rusch] om. Weber
Dominus in edificationem, et non in destructionem vestram non erubescam.
Numérotation du verset
2Cor. 10,9
Ut autem non existimer tamquam terrere vos
per epistolas,
Numérotation du verset
2Cor. 10,10
quoniam quidem epistole,
inquiunt,
graves sunt
et fortes,
presentia autem
corporis infirma
et sermo
contemptibilis.
Numérotation du verset
2Cor. 10,11
Hoc cogitet qui eiusmodi est
quia quales sumus
verbo per epistolas absentes, tales et presentes in facto.
Numérotation du verset
2Cor. 10,12
Non enim audemus inserere,
aut comparare
nos quibusdam qui se ipsos
commendant,
sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes,
et comparantes nosmetipsos nobis.
Numérotation du verset
2Cor. 10,13
Nos autem
non in immensum gloriabimur,
sed secundum mensuram
regule
qua6 mensus est nobis Deus mensuram
6 qua] quam ΩJ
Weber
pertingendi usque ad vos.
Numérotation du verset
2Cor. 10,14
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos
usque ad vos
enim pervenimus in evangelio Christi.
Numérotation du verset
2Cor. 10,15
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus,
spem autem habentes crescentis fidei vestre,
in vobis
magnificari
secundum regulam
nostram
in abundantia7,
7 abundantia] abundantiam ΩJ
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 10,16
etiam in illa
que ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula
in his
que
preparata sunt
gloriari.
Numérotation du verset
2Cor. 10,17
Qui autem gloriatur in Domino glorietur.
Numérotation du verset
2Cor. 10,18
Non enim qui se ipsum commendat
ille probatus est,
sed quem Deus8 commendat.
8 Deus ΩJ
Rusch
] Dominus
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
2Cor. 10,1
{t. 4 : Erfurt, f. 1095rb ; facsim., p. 349b} Ipse autem ego Paulus obsecro vos
interl.|
non alios qui pseudo mihi presertis
marg.|
IPSE
AUTEM
EGO
PAULUS. Incipit de incorrectis qui pseudo sequebantur et eum ferocem putabant, quasi : correctos ad eleemosynas invito. Vos autem alios obsecro ego Paulus vere humilis non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis
obsecro
{t. 4 : Erfurt, f. 1095rb ; facsim., p. 349b} dico etc.
per mansuetudinem et modestiam Christi,
interl.|
si vultis ut sim levis sicut Christus
qui in facie
interl.|
exterius
quidem
interl.|
ut dicitis
humilis sum1 inter vos
1 sum ΩJ Rusch]
om.
Weber
interl.|
dum presens
absens autem confido in vobis.
interl.|
quasi dum non timeo aspere vos redarguens
Numérotation du verset
2Cor. 10,2
Rogo
interl.|
non solum obsecro sed etiam rogo
autem ne presens
interl.|
cum venero
audeam
interl.|
audacter puniam
per eam confidentiam
interl.|
quantum putor absens confidere tantum presens faciam in re
qua existimor2 audere in quosdam
2 existimor ΩJ
Rusch
] existimo
Weber
interl.|
incorrectos
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
interl.|
more carnalium
ambulemus.
Numérotation du verset
2Cor. 10,3
In carne enim ambulantes
interl.|
in carne, id est licet in carne degentes que fragilis
non secundum carnem militamus.
marg.|
NON
SECUNDUM
CARNEM. Non enim militiam a Deo vobis datam exercemus secundum carnem, id est pro terreno commodo, hoc est quod dicit :
in carne enim
.
Numérotation du verset
2Cor. 10,4
Nam arma
interl.|
non secundum carnem
militie nostre
interl.|
virtutes miracula per que in predicatione militamus
non3 carnalia,
3 non] + sunt ΩJ
interl.|
debilitate
sed potentia Deo
interl.|
per Deum
ad destructionem munitionum,
interl.|
philosophorum hereticorum
marg.|
AD
DESTRUCTIONEM
MUNITIONUM. Ut destruant consilia diversis calliditatibus munita hominum seu demonum.
marg.|
MUNITIONUM. Munitiones sunt corda infidelium, que diabolus obtinet et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hec devincendum valent arma militie Apostoli, et ostendit munitionis illius partes scilicet consilia.
consilia
interl.|
munitas rationes
destruentes,
interl.|
militamus non secundum carnem nam
interl.|
possunt destruere,
nam
destruimus
Numérotation du verset
2Cor. 10,5
et omnem altitudinem extollentem se
interl.|
profunditatem intellectus tam legisperitorum quam philosophorum vel impiorum
adversus
interl.|
dum impugnant partum virginis et huiusmodi
scientiam Dei,
interl.|
que de Deo est
et in captivitatem redigentes
interl.|
captivos ducimus usque in obsequium Christi
omnem intellectum
interl.|
omnes superbe intelligentes
in obsequium Christi.
interl.|
ut fidei Christi cui ante repugnaverant humiliter obediant
Numérotation du verset
2Cor. 10,6
Et
interl.|
etiam
in promptu habentes
interl.|
secundum vitam et postestatem
marg.|
ET
IN
PROMPTU
HABENTES. Quia nihil nos remordet quo minus audeamus.
ulcisci omnem inobedientiam,
interl.|
quod non pseudo qui pro carnalibus predicant et vitia palpant et sibi conscii sunt
interl.|
quod faciemus
cum impleta fuerit vestra obedientia.
interl.|
postquam cognovero ex dilectione obedientes, tunc vere puniam inobedientes
marg.|
ULCISCI
OMNEM
INOBEDIENTIAM
CUM. Tunc enim vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruens, quando illos qui resistunt perducit ad fidem. Et hec est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur damnetur.
Numérotation du verset
2Cor. 10,7
Que secundum faciem
interl.|
nos veri apostoli tales sumus quales supra ostendi : Que autem secundum faciem etc.
marg.|
QUE
SECUNDUM
FACIEM. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo. Quasi : etsi vobis non sufficit que dixi, quare me potius quam pseudo sequamini ? Videte hec alia que secundum faciem, id est ita evidentia sunt sicut ea que sunt subiecta oculis, hec scilicet : si quis illorum pseudo confidit per aliquid, id est per fidem vel aliud quod ipse sit Christi, per eadem et nos vel que secundum faciem videte, id est diligentur eorum opera considerate que in conspectu vestro tantum bona agunt, ne forte vos seducant ut velitis eos preferre nobis quod non debetis.
sunt videte.
interl.|
quasi aperta sunt que dico
Si quis confidit4 Christi se esse,
4 confidit] + sibi ΩJ
Weber
, + sibi ipsi
Cor3
(anti #)
interl.|
hoc de presumentibus dicit
hoc cogitet iterum apud se,
interl.|
ut modum rationis non excedat vel propter odium nostrum vel honorem suum
quia sicut ipse Christi est
interl.|
per quecumque
ita
interl.|
per eadem
et nos.
interl.|
vere sumus Christi nam etiam excellentius nos per potestatem qua illi non habent et hoc est quod ait :
Nam etsi
etc., sicut et illi
Numérotation du verset
2Cor. 10,8
Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra
interl.|
apostolatus
quam dedit nobis5
5 nobis ΩJ Rusch] om. Weber
interl.|
non illis
{t. 4 : Erfurt, f. 1095va ; facsim., p. 350a} Dominus in edificationem, et non in destructionem vestram non erubescam.
interl.|
ut vos in virtutibus edificemus ut non prava doctrina vel exemplo corrumpamus ut pseudo
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1095va ; facsim., p. 350a}
NON
ERUBESCAM. Quia et verum est et non ad gloriam meam, sed ad utilitatem dicitur vestram.
Numérotation du verset
2Cor. 10,9
Ut autem non existimer tamquam terrere vos
interl.|
habeo potestatem in edificio et non destruetur, sed tamen videretur illis ideo debere blandiri quia potestatem accepit in edificationem et non in destructionem.
marg.|
UT
AUTEM
NON
EXISTIMER. Hic dicit se cum presens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc dicit occasione illius sententie, parati ulcisci omnem inobedientiam, ut inquit non existimer a vobis tamquam terrere verbis et opere, quod minor verbis non implere sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.
per epistolas,
interl.|
tantum
Numérotation du verset
2Cor. 10,10
quoniam quidem epistole,
interl.|
Pauli
inquiunt,
interl.|
quidam
graves sunt
interl.|
ponderose ad intelligendum
et fortes,
interl.|
ad terrendum
presentia autem
interl.|
non audens exercere severitatem
corporis infirma
interl.|
contra fortes
et sermo
interl.|
quia ut idiota sine argumento loquor
contemptibilis.
interl.|
contra graves
Numérotation du verset
2Cor. 10,11
Hoc cogitet qui eiusmodi est
interl.|
qui ita opinatur de me
quia quales sumus
interl.|
quam asperi
verbo per epistolas absentes, tales et presentes in facto.
interl.|
ulciscentes omnem inobedientiam
marg.|
TALES. Quia si vitia vestra palparemus, tunc non edificaremus sed destrueremus.
Numérotation du verset
2Cor. 10,12
Non enim audemus inserere,
interl.|
vere ulciscar quia non debeo adulari ne peream sicut illi
marg.|
NON
ENIM
AUDEMUS. Tales erimus facto quia non sumus similes pseudo qui usurpant sibi potestatem et vitia palpant. Et hoc est : non inserimus
nos quibusdam
, id est pseudo,
qui commendant,
id est usurpant postestatem, quod est : non ponimus nos in numero illorum ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut : non comparamus nos illis, ut sicut illi adulemur vobis et vitia vestra palpemus quod posset etiam habens potestatem. Sed recte hoc non facimus, quia non audemus ne sicut illi pereamus. Non hoc sed metimur nos, non aliud quam quod iniunctum est usurpando. Et comparamus vosmetipsos nobis,quia secundum quod officium nostrum exigit facimus. Et hoc agentes non in immensum gloriabimur.
Nos autem non
, quasi : sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram.
aut comparare
interl.|
in factis
nos quibusdam qui se ipsos
interl.|
non Deus eos
commendant,
interl.|
non missi a Deo
sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes,
interl.|
sumus
et comparantes nosmetipsos nobis.
interl.|
prout exigit proprietas officii cuiusque
Numérotation du verset
2Cor. 10,13
Nos autem
interl.|
quod illi
non in immensum gloriabimur,
interl.|
ultra nostram mensuram
sed secundum mensuram
interl.|
potestatem exercebimus
regule
interl.|
populum cuius ego sum regula ad dirigendum sub qua mensura et vos
marg.|
SECUNDUM
MENSURAM
REGULE etc. Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum enim erat unicuique ad quos in predicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant quos in fide fundaverat, qui ad omnes missus erat a Deo. Unde addit :
Quam
6
mensuram mensus est nobis Deus
.
6 sic
Rusch
qua7 mensus est nobis Deus mensuram
7 qua] quam ΩJ
Weber
interl.|
dico
pertingendi usque ad vos.
interl.|
monitu Dei
interl.|
Deus est mensus non est enim superextensio
interl.|
qui ergo ei mittenti Deo resistit
Numérotation du verset
2Cor. 10,14
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos
interl.|
pertingimus
usque ad vos
interl.|
quia
enim pervenimus in evangelio Christi.
interl.|
in predicatione evangelii
Numérotation du verset
2Cor. 10,15
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus,
interl.|
ubi alius fundamentum fidei posuisset
marg.|
NON
IN
ALIENIS
LABORIBUS. Quod ultra mensuram esset gloriari, sed spem habentes in vobis, id est per vos magnificari apud alios et evangelizare secundum regulam nostram, id est secundum quod a Deo iniunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.
spem autem {t. 4 : Erfurt, f. 1095vb ; facsim., p. 350b} habentes crescentis fidei vestre,
interl.|
per fidem crescentem de virtute in virtutem
in vobis
interl.|
quia per vos tales apostoli veri probamur
magnificari
interl.|
ab aliis
secundum regulam
interl.|
regimen
nostram
interl.|
non in alia
in abundantia8,
8 abundantia] abundantiam ΩJ
Weber
interl.|
non in paucis locis
interl.|
sed
Numérotation du verset
2Cor. 10,16
etiam in illa
interl.|
loca
que ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula
interl.|
nec illis qui vitia sunt de alieno regimine sunt
in his
interl.|
exponit
que
interl.|
scilicet
preparata sunt
interl.|
ab aliis predicatoribus, quia his predicabat quibus non erat annuntiatum ut gloriam suo labore quereret
gloriari.
interl.|
ego gloriabor in predictis et in aliis, sed hoc totum unde gloriandum est a Deo est et ideo
Numérotation du verset
2Cor. 10,17
Qui autem gloriatur in Domino glorietur.
interl.|
id est
Domino
attribuat confidentiam et gloriam suam
interl.|
quod non potest qui non habet a Deo potestatem
marg.|
QUI
AUTEM
GLORIATUR. Ego non gloriabor
in aliena regula
a. Similiter {t. 4 : Erfurt, f. 1095vb ; facsim., p. 350b} autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere in Domino, id est in mensura a Deo data glorietur.
a 2Cor. 10, 16.
Numérotation du verset
2Cor. 10,18
Non enim qui se ipsum commendat
interl.|
qui extra Deum gloriatur sibi attribuendo quod Dei est
interl.|
qui non missus predicat qui non est idoneus sed presumptor
ille probatus est,
interl.|
a Deo vel hominibus
sed quem Deus9 commendat.
9 Deus ΩJ
Rusch
] Dominus
Weber
interl.|
miraculis et virtutibus
marg.|
SED
QUEM
DEUS. Illum Deus commendat et probatus est quem dignum habet, ac mittit ut predicet donum eius, quem non mittit non illum commendat, quia non missus predicat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_10)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_10)
Notes :