Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 

Utinam
sustineretis
modicum
quid insipientie mee
sed et supportate me.
Numérotation du verset 2Cor. 11,2 

Emulor enim
vos Dei emulatione.
Despondi enim vos
uni viro,
virginem castam
exhibere Christo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,3 

Timeo autem
ne sicut serpens
Evam seduxit
astutia sua,
ita corrumpantur
sensus
vestri et excidant a simplicitate
que est in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,4 

Nam si is qui venit
alium Christum
predicat quem non predicavimus, aut alium spiritum
accipitis quem non accepistis,
aut
aliud evangelium
quod non recepistis
recte pateremini.
Numérotation du verset 2Cor. 11,5 

Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis.
Nam2
2 Nam] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,6 

etsi imperitus sermone
sed non scientia
in omnibus
autem manifestatus sum vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,7 

Aut numquid peccatum feci
meipsum humilians
ut
vos exaltemini ?
Quoniam
gratis
evangelium Dei evangelizavi
vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,8 

Alias Ecclesias
expoliavi,
accipiens
stipendium ad ministerium vestrum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,9 

Et cum essem apud vos
et egerem
nulli onerosus fui,
nam
quod mihi deerat
suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia
et in omnibus
sine onere me vobis servavi
et servabo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,10 

Est veritas Christi in me,
quoniam hec gloriatio3
3 gloriatio] gloria Weber
non infringetur in me in regionibus
Achaie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,11 

Quare ?
Quia non diligo vos ? Deus scit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,12 

Quod autem facio
et faciam,
ut amputem occasionem eorum
qui volunt
occasionem,
ut in quo gloriantur
inveniantur sicut et nos.
Numérotation du verset 2Cor. 11,13 

Nam
eiusmodi pseudoapostoli sunt4 operarii subdoli
4 sunt] om. Weber
transfigurantes se
in apostolos
Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,14 

Et non mirum, ipse enim Satanas
transfigurat se in angelum lucis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,15 

Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie
quorum finis erit secundum opera ipsorum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,16 

Iterum dico
ne quis me putet insipientem esse5,
5 esse] om. Weber
alioquin velut insipientem accipite me
ut et ego modicum quid glorier,
Numérotation du verset 2Cor. 11,17 

quod loquor
non loquor
secund6um Deum,
6 Deum] Dominum Weber
sed quasi in insipientia
in hac substantia glorie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,18 

Quoniam multi gloriantur
secundum carnem,
et ego gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,19 

Libenter enim suffertis
insipientes
cum sitis
ipsi sapientes.
Numérotation du verset 2Cor. 11,20 

Sustinetis enim
si quis vos in servitutem redigit,
si quis
devorat,
si quis accipit,
si quis extollitur,
si quis in faciem
vos cedit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,21 

Secundum ignobilitatem
dico quasi nos infirmi fuerimus
in hac parte7
7 in...parte] om. Weber
in quo quis
audet
in insipientia
dico audeo et ego :
Numérotation du verset 2Cor. 11,22 

Hebrei sunt
et ego, Israelite
sunt et ego, semen Abrahe sunt
et ego.
Numérotation du verset 2Cor. 11,23 

Ministri Christi sunt
et ego ut8 minus sapiens
8 et ego ut] om. Weber
dico plus ego,
in laboribus plurimis,
in carceribus
abundantius,
in plagis
supra modum,
in mortibus
frequenter.
Numérotation du verset 2Cor. 11,24 

A Iudeis
quinquies
quadragenas
una minus accepi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,25 

Ter virgis cesus sum,
semel lapidatus sum,
ter naufragium feci,
nocte et die in profundo maris fui,
Numérotation du verset 2Cor. 11,26 

in itineribus
sepe periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex genere,
periculis ex gentibus,
periculis
in civitate,
periculis in solitudine,
periculis in mari,
periculis in falsis fratribus,
Numérotation du verset 2Cor. 11,27 

in labore
et erumna,
in vigiliis multis,
in fame
et siti,
in ieiuniis multis, in frigore et nuditate,
Numérotation du verset 2Cor. 11,28 

preter illa que extrinsecus sunt,
instantia mea
quotidiana,
sollicitudo omnium Ecclesiarum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,29 

Quis
infirmatur
et ego9 non infirmor ?
9 ego] om. Weber
Quis scandalizatur
et ego non uror ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,30 

Si gloriari oportet
que
infirmitatis mee
sunt gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,31 

Deus
et Pater Domini nostri10 Iesu Christi11
10 nostri] om. Weber |
11 Christi] om. Weber |
scit qui est benedictus
in secula quod non mentior.
Numérotation du verset 2Cor. 11,32 

Damasci prepositus
gentis Arethe regis custodiebat
civitatem Damascenorum ut me comprehenderet,
Numérotation du verset 2Cor. 11,33 

et per fenestram in sporta
dimissus sum
per murum et sic12 effugi manus eius.
12 sic] om. Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 
Utinam
interl.| autem
sustineretis
interl.| sine indignatione
marg.| UTINAM  SUSTINERETIS. Quasi : glorior de regimine quod videtur insipientia sed  UTINAM  SUSTINERETIS etc. Vel insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam non ipse curat sed prodest Corinthiis.
modicum
interl.| quia plus possum gloriari
quid insipientie mee
interl.| gloriationis que videtur insipientia
marg.| INSIPIENTIE  MEE. Quia dictum est : non te laudent labia tua sed proximi tui.
sed et supportate me.
interl.| opto sustineatis sed et precipio
marg.| SUPPORTATE. Quasi etsi gravis, vos tamen patientier ferte.
Numérotation du verset 2Cor. 11,2 
Emulor enim
interl.| ut subiecti prelatum
interl.| diligo
marg.| EMULOR. AUGUSTINUS. Emulatio est propter alienum statum motus mentis vel in bonum vel in malum, hic amoris est non livoris, quia diligit eos emulatione Dei, id est quam Deus Spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea que dicet amore eorum se dicturum, non ut ad laudem eius proficiant sed ad horum profectum.
vos Dei emulatione.
interl.| ad honorem Dei non meum, non zelo sponsam Dei mihi sed Deo
interl.| vere diligo vos quia sum amicus sponsi
Despondi enim vos
interl.| annulo fidei
uni viro,
interl.| non multis
interl.| legitimo Christo vero sponso
virginem castam
interl.| non adultero
marg.| VOS  VIRGINEM. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitatem mentis etsi non corporis servare. Virginitas carnis corpus est intactum que virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta que est omnium fidelium. Unde in Apocalypsia : «Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt» etc. In mulieribus errorem significavit, quia error per mulierem cepit.
a Apc. 14, 4.
interl.| Omnes una virgo propter unitatem integre fidei solide, spei et caritatis ; virgo : quia ab opere malo incontaminati ; casta, quia nec habent estum male voluntatis.
exhibere Christo.
interl.| id est ad hoc ut exhibeam in die iudicii
Numérotation du verset 2Cor. 11,3 
Timeo autem
interl.| et ideo zelo vos vera de me dicens
ne sicut serpens
interl.| diabolus per serpentem
marg.| TIMEO  AUTEM  NE  SICUT  SERPENS. AUGUSTINUS. Isti Corinthii sunt similes Eve pseudo serpenti, lux fidei paradiso. Quorum ergo fides corrumpitur a paradiso eiciuntur, quia preponunt mendacium veritati. Qui ergo mendacium edificant in hominibus ab eis pellunt veritatem, et immittunt diabolum et ita excludunt Christum. Si quid enim dixeris contra fidem intrat putredo ex veneno serpentis, et nascuntur vermes mendatiorum et nihil integrum remanet. Ideoque sicut patribus nostris adversus leonem {t. 4 : Erfurt, f. 1096ra ; facsim., p. 351a} opus erat patientia, ita nobis adversus draconem vigilantia. Tunc enim cogebat nunc docet, tunc ingerebat violentias nunc insidias. Videbatur tunc fremens nunc lubricus et oberrans difficile videtur. Ideo timet Apostolus, ne sicut per sepentem seducta est Eva, ita per hereticos corrumpatur Ecclesia in virginitate fidei quam gestat in corde. Modo ergo anima virginitatem tuam serva, postea fecundanda in amplexu sponsi tui. Sepite ergo aures vestras spinis. Adhuc enim musitat serpens, et non tacet. Quod gestum est etiam in illo paradiso hoc geritur in Ecclesia. Sufficiat quod cum illic lapsi sumus vel experti corrigamus.
Evam seduxit
interl.| a paradiso eiciens
astutia sua,
interl.| promittendo falsa
ita corrumpantur
interl.| per similes deceptiones
sensus
interl.| intellectus
vestri et excidant a simplicitate
interl.| a paradiso simplicis fidei que nihil alienum recipit
1 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,4 
Nam si is qui venit
interl.| sed non debetis eos pati, quia non aliud quam ego et idem deterius cur ergo nos inferiores illis estimatis
marg.| SI  IS  QUI  VENIT. Non missus vel vendit, quia pro questu temporali facit.
alium Christum
interl.| excellentiorem quam ego quod esse non potest
predicat quem non predicavimus, aut alium spiritum
interl.| meliorem quod non est sed potius per nos
accipitis quem non accepistis,
interl.| per nos
aut
interl.| si
aliud evangelium
interl.| aliam de redemptionem vel predicationem quod esse non potest
quod non recepistis
interl.| per nos
recte pateremini.
interl.| quasi : si aliud maius predicarent recte pateremini sed quia hoc non est non recte eos patimini. Ego enim non minus in his feci quam magni apostoli, et ita constat quia non minus illis pseudo
marg.| RECTE  PATEREMINI. Si aliquid maius vobis fit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent quod non utique maius esse, sed contrarium.
Numérotation du verset 2Cor. 11,5 
Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis.
interl.| me dico tunc remotum
marg.| EXISTIMO. Supra de pseudo   apostolis nunc de veris quibus Paulus inferior videtur quia non fuerat cum Iesu.
marg.| EXISTIMO etc.  APOSTOLIS  MAGNIS 2. Magni apostoli videntur apud istos, Petrus et alii qui cum Domino fuerunt. Vel pro pseudo apostolis hoc dicit, quibus se non minus eis fecisse ostendit. Ecclesia enim Corinthiorum variis erroribus fluctuabat. Alii favebant apostolis qui cum Domino fuerunt in carne. Alii pseudo apostolis a quibus compositis verbis eadem audiebant que ab Apostolo. Contra quos loquitur hic. Quasi non alia predicant vobis quam ego. Et quia posset dici quod etsi eadem, melius tamen Paulo removet :   Existimo enim etc.
2 sic Rusch
Nam3
3 Nam] om. Weber
interl.| non minus
Numérotation du verset 2Cor. 11,6 
etsi imperitus sermone
interl.| quia non orno verba vel quia impedite lingue quantum ad ornatum pseudo
marg.| IMPERITUS. Hoc non ad apostolos, quia non erant eloquentes sed ad pseudo qui componebant verba.   imperitus Sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei que pertinet ad salutem.
sed non scientia
interl.| scio quicquid magni
in omnibus
marg.| IN  OMNIBUS. Vos autem eorum mihi testes esse potestis. Et ideo peius est quod hoc scientes me illis postponitis.
autem manifestatus sum vobis.
interl.| quasi experti estis omnia que in me fiunt
Numérotation du verset 2Cor. 11,7 
Aut numquid peccatum feci
interl.| non minus etsi minus numquid in hoc peccavi
meipsum humilians
interl.| operando manibus meis
ut
interl.| ita
vos exaltemini ?
interl.| a morte ad vitam
interl.| remotis pseudo
Quoniam
interl.| quia non putatis vos emisse licentiam peccandi
gratis
interl.| sine sumptu
evangelium Dei evangelizavi
interl.| vel : predicavi
marg.| QUONIAM  GRATIS  EVANGELIUM. Minus non feci sed plus, quia gratis. Unde mihi {t. 4 : Erfurt, f. 1096rb ; facsim., p. 351b} irascimini et alios mihi preponitis, cum hoc non sit peccati sed glorie.
vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,8 
Alias Ecclesias
interl.| unde ergo vivebas
expoliavi,
interl.| quia non parva in vobis expendi
accipiens
interl.| ab aliis
stipendium ad ministerium vestrum.
interl.| ut vobis possem predicare
Numérotation du verset 2Cor. 11,9 
Et cum essem apud vos
interl.| et non saltem ab aliquo vestro
et egerem
interl.| etiam cum egerem
nulli onerosus fui,
interl.| accipiendo
nam
interl.| non onerosus etsi egerem
quod mihi deerat
interl.| post spolia Ecclesiarum
suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia
interl.| ab his bene correctis fuit accipiendum ne amitterent fructum, quia si non acciperet illis forte in scandalum fieret
et in omnibus
interl.| et verbis et factis non solum in stipendiis
sine onere me vobis servavi
interl.| quia non iactavi me de genere apud vos nec aliquid huiusmodi
et servabo.
interl.| de cetero maxime abstinendo a stipendio
Numérotation du verset 2Cor. 11,10 
Est veritas Christi in me,
interl.| verax Christus in me loquitur hoc scilicet QUONIAM HEC etc.
quoniam hec gloriatio4
4 gloriatio] gloria Weber
interl.| quod gratis predico quod a licitis abstineo propter salutem vestram
non infringetur in me in regionibus
interl.| omnibus
Achaie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,11 
Quare ?
interl.| quare putatis hoc fieri an pro odio quod dicunt pseudo ?
Quia non {t. 4 : Erfurt, f. 1096rb ; facsim., p. 351b} diligo vos ? Deus scit.
interl.| quia diligo vos sed ideo facio ut amputem occasionem, id est quia diligo vos
Numérotation du verset 2Cor. 11,12 
Quod autem facio
interl.| nunc
et faciam,
interl.| semper
ut amputem occasionem eorum
interl.| sumendi vestra
marg.| UT  AMPUTEM  OCCASIONEM. Sciebat quod si non acciperent, non diu predicarent.
qui volunt
interl.| habere
occasionem,
interl.| per me
interl.| sumendi vestra
ut in quo gloriantur
interl.| vel in quo gloriantur , id est in non accipiendo sint sicut et nos, id est non meliores nobis cum vero non accipiunt nam eiusmodi
marg.| UT  IN  QUO  GLORIANTUR. Gloriantur in accipiendo sed me non accipiente non accipient. Nam eiusmodi.
inveniantur sicut et nos.
interl.| Ut 5 inveniantur sicut nos, id est similes nobis in quo, id est in esse, similes nobis gloriantur.
5 sic Rusch
Numérotation du verset 2Cor. 11,13 
Nam
interl.| erunt sicut et nos
eiusmodi pseudoapostoli sunt6 operarii subdoli
6 sunt] om. Weber
interl.| callide sub specie religionis decipientes
transfigurantes se
interl.| exterius
in apostolos
interl.| vel angelos
Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,14 
Et non mirum, ipse enim Satanas
interl.| caput eorum
transfigurat se in angelum lucis.
interl.| Christum vel aliquando celestem angelum
marg.| TRANSFIGURAT. Ad temptandum eos quos ita erudire opus est. Vel decipiendum prout iustum est. Ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos demones fictos amicos, eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos. Neque enim sancti et fideles unius veri Dei cultores ab eorum fallaciis, et multiformi temptatione securi sunt. In his diebus malignis, ubi ista sollicitudo non est inutilis ne cum   Satanas transfigurat se fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam cum sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera recta que sententia, qua quisque fidelem vitam gerit nullum est in religione periculum. Vel cum se fingens bonum, ea vel facit vel dicit que congruunt bonis angelis etiam si credatur bonus, non est error periculosus aut mobidus. Cum vero per hec aliena ad sua ducere incipit, ne quis post eum eat opus est magna vigilantia, quod nemo potest absque Deo. Et ipsa huius difficultas ad hoc est utilis, ne sit spes sibi quisque aut homo alter alteri sed Deus tantum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,15 
Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie
interl.| sint
interl.| ministrorum Christi et Satane
quorum finis erit secundum opera ipsorum.
marg.| Quorum finis , id est retributio data in fine vite erit secundum opera ipsorum, quia sicut pseudo peritura appetiverunt ita et ipsi peribunt, et sicut ministri iustitie eterna et ipsi erunt eterni.
Numérotation du verset 2Cor. 11,16 
Iterum dico
interl.| dixi supportate insipientem
interl.| aperte
ne quis me putet insipientem esse7,
7 esse] om. Weber
interl.| in gloria spiritualium quia pro bono facio
interl.| si in illa insipiens, tunc magis in gloria carnis
alioquin velut insipientem accipite me
interl.| quasi non simpliciter
interl.| quia nec in hoc vere insipiens quia pro bono nec ipse habet pro gloria
ut et ego modicum quid glorier,
interl.| id est secundum carnem que gloriatio modica est
Numérotation du verset 2Cor. 11,17 
quod loquor
interl.| ideo velut insipientem quia
marg.| QUOD  LOQUOR. In hac substantia glorie, id et in gloria carnis quam putant substantia, id est ita amant ad si per eam credant se subsistere.
non loquor
interl.| quantum ad verborum speciem
secund8um Deum,
8 Deum] Dominum Weber
interl.| ad quem non est de carne gloria quia apud Deum humilitas gloriosa est
sed quasi in insipientia
marg.| SED  QUASI  IN  INSIPIENTIA. Quia hec ad carnis tumorem pertinere videntur ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit sed propter Deum. Ideo ait :   Quasi in insipientia .
in hac substantia glorie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,18 
Quoniam multi gloriantur
interl.| cur ergo facis ? Quia illi gloriantur et quia vos suffertis
secundum carnem,
interl.| id est secundum illa que pertinent carni ut est nobilitas et huiusmodi
et ego gloriabor.
interl.| secundum carnem
Numérotation du verset 2Cor. 11,19 
Libenter enim suffertis
interl.| et non mirum si illi gloriantur
interl.| voluntarii
insipientes
interl.| in hac gloria
interl.| quod non deberetis
cum sitis
interl.| id est esse debeatis
interl.| quasi in hoc probatur quod non sapientes quia
ipsi sapientes.
interl.| sed non estis
Numérotation du verset 2Cor. 11,20 
Sustinetis enim
interl.| hanc iniuriam
si quis vos in servitutem redigit,
interl.| legis que ex timore
interl.| ex libertate vestra que est in caritate
si quis
interl.| de potestate presumens
devorat,
interl.| consumit vestra immorderate
si quis accipit,
interl.| decipit blande ut devoret
interl.| iactat de nobilitate
si quis in faciem
interl.| in presentia improperando genus et hoc est in faciem cedere
vos cedit.
interl.| despicit
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1096va ; facsim., p. 352a} Cedit , id est decipit. In faciem ceditur in cuius os iniuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Iudei qui eo quod essent de genere Abrahe detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se preferebant nobilitatem carnis sibi vendicantes, quos Corinthii tolerabant et Apostolo preferebant.
Numérotation du verset 2Cor. 11,21 
Secundum ignobilitatem
interl.| quam vobis obiiciunt
dico quasi nos infirmi fuerimus
interl.| ita hos sustinetis et nobis prefertis
in hac parte9
9 in...parte] om. Weber
interl.| glorie
interl.| non infirmi quia
in quo quis
interl.| illorum
audet
interl.| gloriari
interl.| quia temeritas est quod faciunt
in insipientia
interl.| quia insipientia est in qua gloriantur
dico audeo et ego :
interl.| ut in his
Numérotation du verset 2Cor. 11,22 
Hebrei sunt
interl.| lingua et natione
marg.| HEBREI  SUNT. Hebrei dicuntur ab Heber qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebrei qui non sunt Israelite, sicut proselyti, addit   : Israelite sunt et ego .
et ego, Israelite
interl.| secundum ritus
sunt et ego, semen Abrahe sunt
interl.| non proselyti
et ego.
Numérotation du verset 2Cor. 11,23 
Ministri Christi sunt
interl.| per hoc decipiebant
et ego ut10 minus sapiens
10 et ego ut] om. Weber
interl.| quam deberem quia non est hominis se laudare, “laudet te alienum os” ut dicit Salomonb.
b Cf. Prv. 27, 2 : « Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus et non labia tua ».
marg.| MINUS  SAPIENS. AMBROSIUS. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse.   In laboribus plurimis : occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit ne in se videatur minor gratia.
dico plus ego,
interl.| sum minister Christi ostensus in laboribus
in laboribus plurimis,
interl.| quam etiam veri
in carceribus
interl.| per partes labores ostendit subdens
abundantius,
interl.| quam illi
interl.| quia et illi aliquos ut viderentur apostoli
in plagis
interl.| verberibus
supra modum,
interl.| humane virtutis vel aliorum
in mortibus
interl.| id est in periculis mortis
frequenter.
interl.| fui
Numérotation du verset 2Cor. 11,24 
A Iudeis
interl.| exponit plagas
quinquies
interl.| quinque vitibus
marg.| A IUDEIS  QUINQUIES. Iudeis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa, unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes.
interl.| Lex iubebat quadragesimus ictus nisi pro misericordia.
interl.| Ducentas percussiones acceperat, cum virga ubi pendebant decem corrigie. Una minus, in ultima vice una corrigia subtracta. Vel in unaquamque percussione una minus.
quadragenas
interl.| percussiones
una minus accepi.
interl.| ne immisericordes viderentur
Numérotation du verset 2Cor. 11,25 
Ter virgis cesus sum,
interl.| hoc a gentibus passus
semel lapidatus sum,
interl.| a Iudeis in civitate Lycaonia
ter naufragium feci,
interl.| id est pertuli
nocte et die in profundo maris fui,
interl.| in alto mari detentus tempestate vel ad litteram
Numérotation du verset 2Cor. 11,26 
in itineribus
interl.| ostensus minister
sepe periculis fluminum, periculis latronum,
marg.| PERICULIS  LATRONUM. Quos diabolus cum in civitate occidere non posset ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret quod latrones cuperent.
periculis ex genere,
interl.| id est a Iudeis procuratis
marg.| PERICULIS  EX  GENERE. AMBROSIUS. Quia lege Iudeorum deserta ad evangelium se convertebat.
periculis ex gentibus,
interl.| propter unius Dei predicationem
periculis
interl.| vere probatus minister
in civitate,
interl.| in commotionibus civium contra me
periculis in solitudine,
interl.| vel a serpentibus, vel penuria ciborum
periculis in mari,
interl.| que non ex mari sed in mari
periculis in falsis fratribus,
interl.| ab hereticis
marg.| FALSIS  FRATRIBUS. Ut qui dicunt eum legalia tenere, sed non facile aliis aperire unde alibic : 'Ego si adhuc circumcisionem predico' etc.
c Cf. Gal. 5, 11 : « Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc predico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis ».
Numérotation du verset 2Cor. 11,27 
in labore
interl.| vere probatus minister
interl.| manuum
et erumna,
interl.| morborum vel huiusmodi
in vigiliis multis,
interl.| pro opere vel aliis
in fame
marg.| IN  FAME. Ubi ergo promissio Dei ? Primum querite regnum Dei et hec omnia adiicientur vobis. Sed novit medicus cui nos semel commisimus, hec adiutoria quando apponat quando subtrahat.
et siti,
interl.| vere probatus
in ieiuniis multis, in frigore et nuditate,
Numérotation du verset 2Cor. 11,28 
preter illa que extrinsecus sunt,
interl.| id est in corpore a persecutoribus patior et aliis modis
interl.| angit me
quotidiana,
interl.| que nec una hora remittitur
sollicitudo omnium Ecclesiarum.
interl.| que ex caritate provenit
interl.| qua tanta est
marg.| SOLLICITUDO  OMNIUM  ECCLESIARUM. Quanto maior caritas tanto maiores plage de peccatis alienis. Unded :"Qui apponit scientiam apponit dolorem".
d Cf. Qo. (Ecl.) 1, 18 : « Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem ».
Numérotation du verset 2Cor. 11,29 
Quis
interl.| de omnibus fidelibus
infirmatur
interl.| probatio sollicitudinis per partes
interl.| vel in fide vel in aliqua virtute
et ego11 non infirmor ?
11 ego] om. Weber
interl.| quasi : ita de illo ut de me doleo
Quis scandalizatur
interl.| aliqua molestia tribulationum
et ego non uror ?
interl.| igne caritatis qua eis compatior
marg.| NON  UROR. Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, immo ad purgationem.   UROR , iste affectus purgat quia de caritate venit. {t. 4 : Erfurt, f. 1096vb ; facsim., p. 352b} Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium caritatem, id est ossium que ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales. Undee :"Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt".
e Ps. 101, 4 (Ps-R) ut ref. Rufinus, Augustinus, Cassiodorus, etc. ; Ps-G : « Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt ».
marg.| AUGUSTINUS. Tribulatio enim tamquam emplastrum mordax urit te sed et sanat te.
Numérotation du verset 2Cor. 11,30 
Si gloriari oportet
interl.| et cum hec sint
que
interl.| de his
infirmitatis mee
interl.| non de potentia vel genere ut illi pseudo faciunt
sunt gloriabor.
interl.| interponit iusiurandum
interl.| si videatur abiectio
Numérotation du verset 2Cor. 11,31 
Deus
interl.| qui novit omnia
et Pater Domini nostri12 Iesu Christi13
12 nostri] om. Weber
13 Christi] om. Weber
interl.| cuius sum servus
scit qui est benedictus
interl.| laudatus
interl.| per nos fideles
in secula quod non mentior.
interl.| in supradictis vel in hoc, scilicet quod
interl.| item infirmitas
marg.| SCIT  QUOD  NON  MENTIOR. Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia.
Numérotation du verset 2Cor. 11,32 
Damasci prepositus
interl.| qui sub Aretha illi genti preerat
gentis Arethe regis custodiebat
interl.| admonitione Iudeorum
civitatem Damascenorum ut me comprehenderet,
interl.| ne amplius predicarem
Numérotation du verset 2Cor. 11,33 
et per fenestram in sporta
interl.| ante non est necessarium suffragium Dei quam deficit humanum
dimissus sum
interl.| a fratribus
per murum et sic14 effugi manus eius.
14 sic] om. Weber
interl.| non quod timeret pati qui dixitf : «Cupio dissolvi et esse cum Christo».
f sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
marg.| ET  SIC  EFFUGI. AUGUSTINUS. Utilitati omnium se fugiendo servabat. Undeg : «Si vos persequentur in una civitate fugite in aliam».
g Mt. 10, 23.
marg.| AUGUSTINUS. Fugiat minister Christi, sicut ipse Christus in Egyptum fugit, fugiat et qui spiritualiter queritur, dum per alios firma est Ecclesie salus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_11)

Notes :