Capitulum 3
Numérotation du verset
2Cor. 3,1
Incipimus
nosmetipsos
commendare ?
Aut numquid egemus
sicut quidam
commendatitiis
epistolis
ad vos
aut ex vobis ?
Numérotation du verset
2Cor. 3,2
Epistola nostra
vos estis,
scripta in cordibus nostris,
que scitur
et legitur ab omnibus hominibus,
manifestati
quoniam
epistola estis Christi,
ministrata a nobis
et scripta non atramento,
sed Spiritu Dei vivi,
non in tabulis lapideis
sed in tabulis
cordis
carnalibus.
Numérotation du verset
2Cor. 3,4
Fiduciam autem talem habemus
per Christum
ad Deum,
Numérotation du verset
2Cor. 3,5
non quod sufficientes simus
cogitare
aliquid
a nobis quasi ex nobis,
sed sufficientia nostra ex Deo est,
Numérotation du verset
2Cor. 3,6
qui et idoneos
nos fecit ministros
Novi Testamenti,
non littera1 sed Spiritus.
1 littera] littere
Weber
Littera enim occidit,
Spiritus autem vivificat.
Numérotation du verset
2Cor. 3,7
Quod si ministratio mortis litteris
deformata
in lapidibus
fuit in gloria,
ita ut non possent intendere
filii Israel
in faciem Moysi
propter gloriam vultus eius que evacuatur,
Numérotation du verset
2Cor. 3,8
quomodo
non magis ministratio Spiritus
erit
in gloria ?
Numérotation du verset
2Cor. 3,9
Nam si ministratio damnationis
in2 gloria
2 in]
om.
Weber
est, multo magis abundat
ministerium iustitie
in gloria.
Numérotation du verset
2Cor. 3,10
Nam nec glorificatum est
quod claruit in hac parte
propter
excellentem gloriam.
Numérotation du verset
2Cor. 3,11
Si enim quod evacuatur
per gloriam est,
multo magis quod manet in
gloria est.
Numérotation du verset
2Cor. 3,12
Habentes autem3
3 autem] igitur
Weber
talem spem
multa fiducia utimur,
Numérotation du verset
2Cor. 3,13
et
non sicut Moyses ponebat velamen
super faciem suam,
ut
non intenderent
filii Israel in faciem eius,
quod evacuatur,
Numérotation du verset
2Cor. 3,14
sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem,
idipsum
velamen in lectione veteris Testamenti manet
non revelatum,
quod4 in Christo evacuatur.
4 quod] quoniam
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 3,15
Sed usque in hodiernum diem,
cum legitur
Moyses,
velamen est positum
super cor eorum.
Numérotation du verset
2Cor. 3,16
Cum autem conversus
fuerit
ad Deum
aufertur velamen.
Numérotation du verset
2Cor. 3,17
Dominus autem
Spiritus est,
ubi autem Spiritus Domini
ibi libertas.
Numérotation du verset
2Cor. 3,18
Nos vero omnes
revelata facie
Domini gloriam5
5 Domini gloriam]
inv. Weber
speculantes,
in eandem imaginem
transformamur
a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Cor. 3,1
Incipimus
interl.|
quasi semper in hoc novi
marg.|
INCIPIMUS. Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima epistola, quasi suam gloriam quereret, incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam sed Dei querere.
interl.|
sicut in prima
nosmetipsos
interl.|
non Deum
commendare ?
interl.|
istis laudibus
Aut numquid egemus
interl.|
putatis egere
sicut quidam
interl.|
pseudo
commendatitiis
interl.|
quos nulla virtus commendat
epistolis
interl.|
ab aliis missis
ad vos
interl.|
ad alios
aut ex vobis ?
interl.|
non egemus quia
Numérotation du verset
2Cor. 3,2
Epistola nostra
interl.|
institutio nostra
vos estis,
interl.|
in quibus scientia et vita mea representatur aliis
scripta in cordibus nostris,
interl.|
quia semper habeo curam de vobis
que scitur
interl.|
quod per nos instituti
et legitur ab omnibus {t. 4 : Erfurt, f. 1090vb ; facsim., p. 340b} hominibus,
interl.|
qui per vos discunt nos imitari
manifestati
interl.|
nos
interl.|
omnibus
quoniam
interl.|
in hoc
epistola estis Christi,
interl.|
dum mihi similis et Christo vel Christus principaliter vos scripsit non ego
ministrata a nobis
interl.|
quia nostro ministerio operatur Deus in vobis
et scripta non atramento,
marg.|
Scripta non atramento.
Id est quod estis representatio Christi et mea hoc est firmiter scriptum in cordibus nostris non delebiliter ut quod atramento scribitur. Vel non tetris notis ut pseudo qui hereses interferunt.
sed Spiritu Dei vivi,
interl.|
sed illustratione Spiritus Dei qua intus scribit
interl.|
qui intus scribit vivit
interl.|
eterni
marg.|
SPIRITU
DEI, id est Spiritu sancto docente, instructi estis per quem diffunditur caritas in cordibus nostrisa qui in evangelio dicitur digitus Deib. Hoc digito scripta est lex vetus in tabulis lapideis, nova diffusa est in cordibus. Hec lex est caritas Dei. Illa lex operum littera occidens prevaricatorem, ista fidei vivificans dilectorem. Ibi lex extrinsecus posita est qua iniusti terrentur, hic intrinsecus posita qua vivi iustificarentur. Ibi in tabulis lapideis digitus Dei operatus est ut significaretur duritia cordium illius populi, hic idem digitus in cordibus hominum operatus est ut voluntas prompta et intelligentia {t. 4 : Erfurt, f. 1090vb ; facsim., p. 340b} capax significaretur.
a Cf. Rm. 5, 5 : « Spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
b Cf. Lc. 11, 20 : «Porro si in digito Dei eicio daemonia : profecto pervenit in vos regnum Dei».
non in tabulis lapideis
interl.|
non in duris cordibus habentibus notas nec sentientibus ut vetus lex
marg.|
NON
IN
TABULIS
LAPIDEIS. AUGUSTINUS. Lapis enim non significat nisi durissimam voluntatem et adversus Deum inflexibilem.
sed in tabulis
interl.|
latis ex caritate
cordis
interl.|
quia intelligunt
carnalibus.
interl.|
mollibus quia habent affectum implendi
marg.|
CARNALIBUS. Sensum habentibus, non lapideis sine sensu.
Numérotation du verset
2Cor. 3,4
Fiduciam autem talem habemus
interl.|
quod non veteres
marg.|
FIDUCIAM. Dixit se non egere epistolis modo, quod non se commendat sed Christum. Quasi : epistola Christi et nostra estis, sed fiduciam dicendi talia non ad vos sed ad Deum referimus.
per Christum
interl.|
per quem nobis hec potestas data
ad Deum,
interl.|
ita
Numérotation du verset
2Cor. 3,5
non quod sufficientes simus
interl.|
prefert Deum apostolice dignitati
marg.|
NON
QUOD
SUFFICIENTES
SIMUS. Quis enim non videat prius esse cogitare quam credere ? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Quamquam et ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere.
cogitare
interl.|
saltem
aliquid
interl.|
boni
a nobis quasi ex nobis,
interl.|
quod sit ex nostra parte nos defendens quasi ex nobis procedat
sed sufficientia nostra ex Deo est,
marg.|
SED
SUFFICIENTIA
NOSTRA
EX
DEO
EST. Attendant hic et verba ista prependant, qui putant ex nobis esse fidei ceptum et ex Deo eius supplementum. Commendat enim gratiam que non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.
Numérotation du verset
2Cor. 3,6
qui et idoneos
interl.|
item alia commendatio
marg.|
QUI
ET
IDONEOS. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet evangelii preferens se non solum pseudo apostolis qui carnales observantias predicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.
nos fecit ministros
interl.|
perfecta scientia et vita
Novi Testamenti,
interl.|
pseudo veteris
non littera1 sed Spiritus.
1 littera] littere
Weber
interl.|
non existentis in littera tantum docente sed Spiritu adiuvante qui per nos datur
Littera enim occidit,
interl.|
sine Spiritu
marg.|
LITTERA
ENIM
OCCIDIT. Ideo fecit Deus ministros novi Testamenti per Spiritum non per litteram, quia littera occidit dum facit scienter peccare et addit prevaricationem et magis incitat presertim post adventum Christi. Et sic littera sine Spiritu adiuvante occidit. Dum vero adest vivificans Spiritus, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi quod foris scriptum lex faciebat timeri.
marg.|
LITTERA
OCCIDIT. AUGUSTINUS. Adverte quam dicat Apostolus litteram que occidit cui velut econtrario spiritum vivificantem ingerit. Ea certe est decalogus in illis duabus tabulis scriptus quiac «lex subintravit ut abundaret delictum». Porro autem precepta ista tam sunt utilia facienti et salubria, ut nisi quis ea fecerit vitam habere non possit. Non ergo dicitur littera occidens eo quod lex mala sit, sed quia prohibens peccatum non vivificat hominem, sed auget concupiscentiam et peccatum prevaricatione accumulat, nisi liberet gratia per legem fidei. Apparet ergo littere vetustatem si desit novitas Spiritus reos facere potius homines cognitione peccati quam liberari a peccato. Unded :"Qui apponit scientiam apponit dolorem", non quia ipsa lex malum est sed quia mandatum bonum habet tantum in littera demonstrante non in Spiritu adiuvante. Quod mandatum si sit timore pene, non amore iustitie, serviliter fit non liberaliter et ideo nec fit. Non enim fructus est bonus qui de caritatis radice non surgit. Si vero assit fides operans per dilectionem fit delectatio boni que non littere sed Spiritus bonum est.
c Rm. 5, 20.
d Cf. Qo. (Ecl.) 1, 18 : « Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem ».
marg.|
AUGUSTINUS. Littera et spiritus alio modo dicuntur lex et gratia. Lex ergo bona est sed {t. 4 : Erfurt, f. 1091ra ; facsim., p. 341a} cum gratia ut cum caritate scientia prodest sine ea occidit, ita lex sine gratia occidit cum sit virtus peccati que cum iubet quod sine gratia impossibile est indicat homini quod infirmus est ut querat gratiam. Lex ergo ducit ad fidem, fides impetrat Spiritum sine quo non est voluntas libera cum cupiditatibus vinciatur. In malo quidem est libera ad bonum non nisi Filius liberaverit.
Spiritus autem vivificat.
interl.|
quia facit spiritualiter intelligere
interl.|
qui facit implere
Numérotation du verset
2Cor. 3,7
Quod si ministratio mortis litteris
interl.|
et hec ministration erit in gloria eterna quod per minus probat, id est per Vetus Testamentum
deformata
interl.|
id est turpiter formata quia inhonesta secundum litteram, vel plene scripta si quis spiritualiter caperet
in lapidibus
interl.|
id est tabulis lapideis ad litteram vel duris capere vel amare
fuit in gloria,
interl.|
Moysi ministro illius
ita ut non possent intendere
interl.|
aciem visus sui
filii Israel
interl.|
quia indigni erant
in faciem Moysi
interl.|
descendentis de monte cum lege accepta
propter gloriam {t. 4 : Erfurt, f. 1091ra ; facsim., p. 341a} vultus eius que evacuatur,
interl.|
fulgorem qui significat eum clare videre ad quod illi non poterant accedere
marg.|
QUE
EVACUATUR. Quia et in Moyse statim transivit, nec modo in ministris veteris legis est. Vel MYSTICE per faciem Moysi potest intelligi spiritualis intellectus legis, Per gloriam faciei legales observantie que erant figure veritatis. Quasi : ita fuit lex Moysi in gloria ut filii Israel, id est Iudei non possent intendere in faciem eius, id est capere spiritualem intelligentiam legis, quia Christum in lege non intelligebant et hoc propter gloriam vultus eius, id est legales cerimonias que propter Christum significandum fiebant. Sed illi adhuc carnales in eis Christum non intelligebant, quod significabat velamen positum super faciem Moysi. Que gloria Moysi evacuatur, quia figura erat veritatis que evacuatur, quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio.
marg.|
EVACUATUR. AMBROSIUS. Quia figure finem habent.
marg.|
EVACUATUR. AMBROSIUS. Quia figura non veritas gloria Moysi, quia stelle in vespere Christus quasi sol qui oriense stellas obscurat.
e Cf. Lc. 1, 78 : « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto ».
Numérotation du verset
2Cor. 3,8
quomodo
interl.|
hoc non potest negari
non magis ministratio Spiritus
interl.|
novi Testamenti in quo datur Spiritus
erit
interl.|
nobis
in gloria ?
interl.|
eterna
interl.|
in gloria eterna erit, quia dat iustitiam Spiritus qui in ea datur quod iterum a minori probat
Numérotation du verset
2Cor. 3,9
Nam si ministratio damnationis
interl.|
veteris quod omnes prevaricatores constituit
in2 gloria
2 in]
om.
Weber
interl.|
Moysi
est, multo magis abundat
interl.|
id est dat abunde gloriam
ministerium iustitie
interl.|
Novum Testamentum in quo datur Spiritus per quem est iustitia et consummatio virtutum
in gloria.
interl.|
Multomagis abundat ministerium
in gloria
, id est in laude quam vetus, quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis iuste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere quod per gratiam in novo Testamento prestatur.
Numérotation du verset
2Cor. 3,10
Nam nec glorificatum est
marg.|
NAM
ET
3
GLORIFICATUM. Vere abundat, quia adeo quod ad eius comparationem illa nec dicenda est gloria.
3 sic
Rusch
quod claruit in hac parte
interl.|
quia non profuit gloria vultus sed obfuit et si culpa illorum non sua
marg.|
QUOD
CLARUIT. Scilicet Moyses in hac predicta parte, id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu huius nostre partis. Illa enim tanta fuit quanta servo credi debuit. Hec vero tanta quanta est genitoris Christi, quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi quantum inter imaginem et veritatem.
propter
interl.|
quare
excellentem gloriam.
interl.|
que de Novo Testamento ubi puri vident gloriam Deif
f Cf. Mt. 5, 8 : « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ».
Numérotation du verset
2Cor. 3,11
Si enim quod evacuatur
interl.|
in isto gloria que manens est, quia novo Testamento non succedit aliud
per gloriam est,
interl.|
fuit ministratum et receptum
per gloriam
Moysi sine qua non commendaretur
multo magis quod manet in
interl.|
eterna
gloria est.
Numérotation du verset
2Cor. 3,12
Habentes autem4
4 autem] igitur
Weber
interl.|
quia ministri novi Testamenti certi sumus de tanta gloria
marg.|
HABENTES
IGITUR
5 etc. Ostensa dignitate novi et veteris Testamenti ostendit usus utriusque.
5 sic
Rusch
talem spem
interl.|
videndi gloriam Dei
multa fiducia utimur,
interl.|
crescit fiducia operibus
marg.|
MULTA
FIDUCIA
UTIMUR. Usu exercemus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria et non celamus sensum nostrum sicut {t. 4 : Erfurt, f. 1091rb ; facsim., p. 341b} Moyses, sed aperte dicimus.
Numérotation du verset
2Cor. 3,13
et
interl.|
et quia aperta gloria
non sicut Moyses ponebat velamen
interl.|
per figuras legales quia nimio fulgore non poterant eum videre
super faciem suam,
interl.|
clarum et spiritualem intellectum
ut
interl.|
ideo ponebat
non intenderent
interl.|
quia non poterant pati causa peccati
filii Israel in faciem eius,
interl.|
velamen modo nostris expositionibus removetur sed ratio eorum hebes est, nec potest penetrare quamdiu non credunt
quod evacuatur,
interl.|
per gratiam
Numérotation du verset
2Cor. 3,14
sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem,
interl.|
sensus Iudeorum sunt obtusi quia non solum tunc sed et hodie quando veritas patet
idipsum
marg.|
IDIPSUM. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi.
velamen in lectione veteris Testamenti manet
interl.|
id est dum legitur eis vetus Testamentum
non revelatum,
interl.|
esse velamen, id est nec hoc sciunt quod sit velamen
quod6 in Christo evacuatur.
6 quod] quoniam
Weber
interl.|
id est in fide Christi tantum
marg.|
QUOD
IN
CHRISTO
EVACUATUR. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetie. Velamen enim dicit adoptionem prophetie ut non intelligereturg.
g Cf. Mt. 27, 51-52 : «Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt».
Numérotation du verset
2Cor. 3,15
Sed usque in hodiernum diem,
marg.|
SED
USQUE. His qui sunt in Christo evacuatur. Sed super corda eorum est velamen, id est cecitas deprimens rationem eorum, cum id est quamvis legitur, id est exponitur eis Moyses. Et ita duo obsunt, cur non intelligant quia et velamen, id est obscuritas est in lectione, et cecitas super corda.
cum legitur
interl.|
exponitur
Moyses,
interl.|
vetus Testamentum
velamen est positum
interl.|
quasi pondus, id est in cordibus eorum est cecitas deprimens rationem
super cor eorum.
interl.|
qui negant Christum
interl.|
sed
Numérotation du verset
2Cor. 3,16
Cum autem conversus
interl.|
credendo
fuerit
interl.|
aliquis eorum
marg.|
CUM
AUTEM
CONVERSUS
FUERIT. Quod est cum Christus venit. Non credentibus nondum venit.
ad Deum
interl.|
Christum
aufertur velamen.
interl.|
dato Spiritu sancto
marg.|
AUFERETUR
VELAMEN. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.
Numérotation du verset
2Cor. 3,17
{t. 4 : Erfurt, f. 1091rb ; facsim., p. 341b} Dominus autem
interl.|
pro quia
Spiritus est,
interl.|
et ideo dat legem Spiritus per fidem in mente
marg.|
DOMINUS
AUTEM
SPIRITUS
EST. Ordo : Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult et per hoc quos vult, illuminat quos vult in tenebris deserit. Ubicumque autem est Spiritus Domini, id est Filii per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas. Et ideo Iudei qui non habent Spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel Dominus ad quem convertuntur est Spiritus, id est spiritualis essentia et ita facit spiritualiter intelligere.
ubi autem Spiritus Domini
interl.|
id est lex Spiritus quam Dominus dat non litteris scriptam sed per fidem animis intimatam
ibi libertas.
interl.|
intelligendi et faciendi
interl.|
illi habent velamen super cor
Numérotation du verset
2Cor. 3,18
Nos vero omnes
interl.|
etiam iuniores
revelata facie
interl.|
expedita ratione
marg.|
NOS
REVELATA. In qua Iudeis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod non sumus videremus, utcumque illum a quo facti sumus tamquam per speculum. In imaginem Dei eandem qua speculamur, quia eadem imago Dei est et gloria Dei. Sicut supra. Vir quidem imago Dei est et gloria Dei. Transformamur, transimus de forma in formam, de obscura in lucidam, quia et ipsa obscura imago Dei est, in quam homines creati sunt quam animalibus presunt. Que natura excellens cum a Deo iustificatur a deformi forma in formosam formam mutatur. Erat enim et inter vitia natura bona. Vel de gloria creationis in gloriam iustificationis. Vel de gloria fidei, ubi filii Dei in gloriam speciei, ubi ei similes erimus, cum videbimus eum sicuti est, unde Ioannesh : «Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus». A Spiritu Domini quia hoc bonum a gratia Dei. Huius imaginis quandoque fiet perfectio, ad quam consequendam nos erudit. Cum autem ad perfectum hec imago renovata, similes Deo erimus.
h 1Io. 3, 2.
Domini gloriam7
7 Domini gloriam]
inv. Weber
interl.|
gloriosum Dominum
speculantes,
interl.|
per speculum rationis videntes
marg.|
SPECULANTES. A speculo non a specula, quod in greco non est ambiguum.
in eandem imaginem
interl.|
ut eius imago, id est dii sumus vel dicitur Christus imago Patris eadem cum illo
marg.|
IN
EANDEM. Quam speculamur quam speramus. IMAGINEM. Ut similes glorie Christi simus in eternum. A gloria vel claritate Moysi in gloriam Christi quam decet dare Spiritum Dei, tantam a tanto.
transformamur
interl.|
ut in essentia eum videamus
a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
interl.|
euntes ab una clara cognitione in aliam ut illi quos Spiritus Dei ducit
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_3)
Notes :