Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 

Si
gloriari oportet
non expedit quidem,
veniam autem
ad visiones
et revelationes Domini.
Numérotation du verset 2Cor. 12,2 

Scio hominem
in Christo
ante annos quatuordecim,
sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
raptum huiusmodi1 usque ad tertium celum.
1 huiusmodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,3 

Et scio
huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
Numérotation du verset 2Cor. 12,4 

quoniam raptus est in paradisum,
et audivit arcana verba,
que non licet homini loqui.
Numérotation du verset 2Cor. 12,5 

Pro huiusmodi2
2 huiusmodi] eiusmodi Weber
gloriabor
pro me autem nihil
gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,6 

Nam
et si voluero gloriari
non ero insipiens,
veritatem enim dicam,
parco autem
ne quis in me existimet
supra id quod videt in3 me,
3 in] om. Weber
aut
audit aliquid4 ex me.
4 aliquid] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,7 

Et ne magnitudo revelationum
extollat me,
datus est
mihi
stimulus carnis mee
angelus Satane, ut me colaphizet.
Numérotation du verset 2Cor. 12,8 

Propter quod
ter Dominum rogavi
ut discederet a me,
Numérotation du verset 2Cor. 12,9 

et dixit mihi :
sufficit tibi gratia mea,
nam
virtus in infirmitate perficitur.
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis,
ut inhabitet in me virtus Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,10 

Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis5,
5 meis] om. Weber
in contumeliis,
in necessitatibus,
in persecutionibus,
in angustiis
pro Christo,
cum enim
infirmor
tunc
potens sum.
Numérotation du verset 2Cor. 12,11 

Factus sum insipiens vos coegistis me6
6 coegitis me] inv. Weber
Ego enim debui a vobis commendari, nihil
enim minus feci7
7 feci] fui Weber
ab his,
qui sunt supra modum
apostoli,
tametsi nihil sum,
Numérotation du verset 2Cor. 12,12 

signa tamen apostolatus mei8 facta sunt super vos in omni patientia,
8 apostolatus mei] apostoli Weber
signis,
et prodigiis
et virtutibus.
Numérotation du verset 2Cor. 12,13 

Quid est enim quod minus habuistis pre ceteris Ecclesiis
nisi quod egoipse non gravavi vos ? Donate mihi
hanc iniuriam.
Numérotation du verset 2Cor. 12,14 

Ecce
tertio
hoc paratus sum
venire ad vos, et non ero gravis vobis.
Non enim quero que vestra sunt
sed vos.
Nec enim debent filii parentibus
thesaurizare sed parentes filiis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,15 

Ego autem
libentissime
impendam
et superimpendar egoipse
pro animabus vestris, licet
plus vos diligens minus
diligar.
Numérotation du verset 2Cor. 12,16 

Sed esto,
ego vos non gravavi,
sed cum essem astutus dolo vos cepi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,17 

Numquid
per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,18 

Rogavi Titum,
et misi cum illo fratrem.
Numquid Titus vos circumvenit ? Nonne eodem spiritu ambulavimus ?
Nonne hisdem vestigiis ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,19 

Olim putatis quod excusemus nos apud vos ?
Coram Deo
in Christo loquimur
omnia autem, carissimi, propter vestram edificationem.
Numérotation du verset 2Cor. 12,20 

Timeo enim
ne forte cum venero,
non quales
volo, inveniam vos et ego inveniar a vobis, qualem non vultis,
ne forte
contentiones,
emulationes,
susurrationes,
inflationes,
seditiones,
animositates,
dissensiones,
detractiones9,
9 susurrationes, inflationes seditiones - animositates, dissensiones, detractiones] inv. Weber
sint inter vos,
Numérotation du verset 2Cor. 12,21 

ne iterum
cum venero,
humiliet
me Deus apud vos,
et lugeam multos ex his
qui ante peccaverunt,
et non egerunt penitentiam super immunditia,
et fornicatione,
et impudicitia
quam gesserunt.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 
Si
interl.| preter supradicta
gloriari oportet
interl.| propter pseudo
non expedit quidem,
interl.| Respectu gloriationis sed propter vestram utilitatem
interl.| stultum est et ideo tacet nomen suum
veniam autem
interl.| narrando
ad visiones
interl.| secreta que vidi et plene intellexi non ut pharao qui vidit et non intellexit
et revelationes Domini.
interl.| que de Domino vel quas Dominus aperuit
Numérotation du verset 2Cor. 12,2 
Scio hominem
interl.| de se quasi de alio
marg.| SCIO  HOMINEM. Quasi de alio et res dicitur, et iactantia vitatur.
in Christo
interl.| conformem Christo quia aliter non videret
ante annos quatuordecim,
interl.| modo ergo pro meritis maior et quod tam diu tacuit constat modo non superbe sed ex necessitate dici
sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio,
interl.| in Christo entem
interl.| sed
marg.| SIVE  IN  CORPORE  SIVE  EXTRA. Hoc ignoravit Apostolus. Utrum quando raptus est in corpore fuerit anima an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens eius ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat ideo forsitan dixit : sive in corpore sive extra.
Deus scit,
interl.| qui hoc facere potuit
raptum huiusmodi1 usque ad tertium celum.
1 huiusmodi] eiusmodi Weber
interl.| ostendit et Deus vitam in qua videndus est in eternum
marg.| RAPTUM. Contra naturam elevatum,   usque ad tertium celum, id est ad cognitionem deitatis.
marg.| USQUE  AD  TERTIUM  CELUM. Primum celum ereum, secundum firmamentum, tertium spirituale ubi angeli et sancte anime Dei fruuntur contemplatione.
marg.| AUGUSTINUS. Vel tres celi intelliguntur tria genera visionum, ut primum celum sit corporalis visio cum corporaliter quedam videntur Dei munere, ut Eliseus vidit ignitos currus quando videlicet raptus est Elias ; et Balthasar manum scribentem in pariete : «mane, thecel, phares»a. Secundum celum est imaginaria vel spiritualis visio, quando aliquis in extasi vel sumno videt non corpora, sed imagines rerum Dei revelatione ut Petrus discum. Tertium celum est intellectualis visio, quando nec corpora nec imagines eorum videntur, sed in incorporeis substantiis intuitus mentis mira Dei potentia figitur. Ad hanc raptus est Apostolus ut ipsum Deum in se non in figura aliqua videret. {t. 4 : Erfurt, f. 1097ra ; facsim., p. 353a} Sed an in corpore an in anima separata dicit se nescire. Quasi : non humano sensu vidi ut - etsi in corpore - non sit contra illud Moysib : «Non videbit me homo et vivet». Tunc enim Apostolus non vixit homo, id est secundum usum sensuum corporis sed ablatus est omnis sensus hominis. Vel, secundum Dionysium qui tres ordines angelorum ternos in singulis ponens constituit, in primo angelos archangelos virtutes, in secundo principatus potestates dominationes, in tertio thronos cherubin et seraphin, quorum tertius vicinius Deum contemplatur, ad quorum similitudinem vidisse Deum Apostolus dicitur. Vel primum celum cognitio celestium corporum, secundum celestium spirituum cognitio, tertium deitatis.
a Dn. 5, 25.
b Ex. 33, 20.
marg.| AUGUSTINUS. Ad tertium celum quod non per corpus videtur, nec imaginabiliter sed proprie hoc ea visione videtur que superat omnes. Per corpus videtur celum terra et omnia oculis conspicua. Spiritus corporales imagines tenet vel veras vel quas fingit. Intellectus capit res incorporeas que nullas habent imagines. Hec sunt tria genera visionum. Secundum primam visionem vidit Balthasar manu, nec scivit quid significaret quod Daniel apperuit melius propheta visione mentis propria. Secundum secundam vidit Petrus in extasi discum, ubi non corpus sed imago post mens divinitus adiuta vidit quid significaret. Hac mens subvecta sine omni imagine videt perspicuam veritatem, ibi virtutes anime sine omni labore, una est ibi tota virtus amare quod videas, et summa felicitas videre et habere quod amas. Propter hanc veritatis visionem ubi Deus videtur, non per corporalem visionem ut in Sina vel spiritualem, ut Isaias et Ioannes in Apocalypsi, sed “per speciem non in enigmatec” omnis labor suscipitur. Hoc modo petiit Moyses videre Deum, id est in substantia que Deus est, quem tamen multis figuris viderat, et facie ad faciem ei locutus eratd. Quia ibi, id est in illa specie longe ineffabilius et potentius videtur et arcana dicit, ubi nemo vivens in istis sensibus videt. Hoc est tertium celum, ubi Deus videtur facie ad faciem. Iste est paradisus, si dici paradisus potest, quia et presens Ecclesia paradisus dicitur et locus in quo Adam corporaliter vixit.
c Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
d Cf. Ex. 33, 11 : « Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo ».
Numérotation du verset 2Cor. 12,3 
Et scio
interl.| bis se raptum dicit
huiusmodi hominem sive {t. 4 : Erfurt, f. 1097ra ; facsim., p. 353a} in corpore, sive extra corpus nescio,
interl.| sic scilicet quod anima de corpore exierit
Deus scit,
Numérotation du verset 2Cor. 12,4 
quoniam raptus est in paradisum,
interl.| in eam tranquillitatem qua fruuntur qui sunt in celesti Hierusalem et sic videre potuit quod numquam corporeis sensibus impeditus
et audivit arcana verba,
marg.| ARCANA  VERBA. Intimationem de secreta Dei essentia, quasi per verba.
que non licet homini loqui.
interl.| verbis explicare
Numérotation du verset 2Cor. 12,5 
Pro huiusmodi2
2 huiusmodi] eiusmodi Weber
interl.| homine vel visione
gloriabor
interl.| commendabo me
pro me autem nihil
interl.| filio Abrahe et huiusmodi
gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
interl.| tribulationibus quas patior
Numérotation du verset 2Cor. 12,6 
Nam
interl.| gloriabor nam
et si voluero gloriari
interl.| de revelationibus et infirmitatibus
non ero insipiens,
interl.| etsi videar
veritatem enim dicam,
interl.| et pro vestra utilitate quod ibi omnia autem charismata propter vestram edificationem
parco autem
interl.| possem et de pluribus gloriari sed parco id est parce refero
ne quis in me existimet
interl.| pro obtrectaroribus hoc dicit
supra id quod videt in3 me,
3 in] om. Weber
interl.| cum non nisi infirmitas videatur vel ab aliis qui vident audiatur
marg.| SUPRA  ID. Ut pro magnis illis non esse homo mortalis et fragilis videatur.
aut
interl.| ordo supra aliquid quod audit ex me
audit aliquid4 ex me.
4 aliquid] om. Weber
interl.| eos qui me vident
Numérotation du verset 2Cor. 12,7 
Et ne magnitudo revelationum
interl.| quis ergo de se securus
marg.| ET  NE  MAGNITUDO  REVELATIONUM. Parco multum gloriari ne aliter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis ? Angelus malignus missus a Satana {t. 4 : Erfurt, f. 1097rb ; facsim., p. 353b} ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbie incutiendo tribulationes, vel temptando (ut quidam aiunt) per libidinem. Temptatio autem cui non consentitur non est peccatum, sed materia exercende virtutis.
marg.| ET  NE  MAGNITUDO  REVELATIONUM. AUGUSTINUS. Cetera vitia tantum in malefactis valent, superbia vero sola in recte faciens cavenda est. Cum enim quisque bene profecerit, superbia temptatur ut perdat totum profectum.
extollat me,
interl.| in superbiam
datus est
interl.| a Deo
mihi
interl.| ad meam utilitatem
stimulus carnis mee
interl.| Deus ad conservationem humilitatis immisit diabolus ut ad defectum traheret
marg.| STIMULUS. AUGUSTINUS. IN PSALMO e «Domine non est» : «Dolore quodam corporis traditur vehementer exagitatus».f
e Ps. 130.
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, Ps. 130 § 7, CCSL 40, lin. 37.
interl.| quis ?
angelus Satane, ut me colaphizet.
Numérotation du verset 2Cor. 12,8 
Propter quod
interl.| quia graviter colaphizabar
interl.| quia gravis est medicina infirmo
ter Dominum rogavi
interl.| multotiens rogavi humane timens
interl.| qui solus potest
ut discederet a me,
interl.| stimulus
Numérotation du verset 2Cor. 12,9 
et dixit mihi :
interl.| melius mihi providens
interl.| Dixit mihi , per inspirationem vel per angelum.
sufficit tibi gratia mea,
interl.| quasi diceret tibi sufficere
interl.| quod dedi
interl.| in omnibus sufficere quod dedi etiam et hoc donum
nam
interl.| noli orare hoc nam
virtus in infirmitate perficitur.
marg.| NAM  VIRTUS  IN  INFIRMITATE. AUGUSTINUS. In psalmo 'Domine non est' : quia perfectio virtutum est que habet infirmitatem contrariam cum quam legitime certet, et ideo gloriabor in infirmitatibus non invitus sed libens.
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis,
interl.| ad hoc datis
ut inhabitet in me virtus Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,10 
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis5,
5 meis] om. Weber
interl.| et quia ad hoc date non solum in his gloriabor sed et placeo mihi, id est multum delector in eis
in contumeliis,
interl.| scilicet
interl.| verborum
in necessitatibus,
interl.| in penuriis
in persecutionibus,
interl.| de loco ad locum
interl.| anxietatibus animi
pro Christo,
interl.| illatis
cum enim
interl.| placeo
infirmor
interl.| hoc in isto et in sanctis
interl.| exterius
tunc
interl.| tunc vincit christiamus cum perire putatur, tunc perdit presidia cum se vicisse gratulatur
potens sum.
interl.| victor efficior
Numérotation du verset 2Cor. 12,11 
Factus sum insipiens vos coegistis me6
6 coegitis me] inv. Weber
marg.| FACTUS  SUM  INSIPIENS. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.
Ego enim debui a vobis commendari, nihil
interl.| debui
enim minus feci7
7 feci] fui Weber
interl.| vobis
ab his,
interl.| ad comparationem horum vel ab his tunc remotus
interl.| Petro et Iacobo
qui sunt supra modum
interl.| meum sicut quibusdam videtur
apostoli,
interl.| quia
tametsi nihil sum,
interl.| esse videor quibusdam tamen ea feci que apostolum disignant
Numérotation du verset 2Cor. 12,12 
signa tamen apostolatus mei8 facta sunt super vos in omni patientia,
8 apostolatus mei] apostoli Weber
interl.| a Deo vel plus quam digni
marg.| IN  OMNI  PATIENTIA. AMBROSIUS. Patientiam primam memorat que ad mores pertinet, quia diu illos portavit quasi impatientes egros ut adhibita potestate signorum, quasi medicina curaret vulnera eorum.
signis,
interl.| hec sunt signa
interl.| minoribus
et prodigiis
interl.| maioribus miraculis
et virtutibus.
interl.| castitate et aliis
marg.| ET  VIRTUTIBUS. Virtus est genus signorum et prodigiorum, id est omne miraculum. Signum quod in quocumque tempore aliquid significat, et est prodigii genus. Prodigium quod in futuro. Vel signum et prodigium in his que contra naturam, virtus in his que non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem a morbo liberare.
Numérotation du verset 2Cor. 12,13 
Quid est enim quod minus habuistis pre ceteris Ecclesiis
interl.| non minus feci quia vos non minus habetis per me quam alie Ecclesie per illos sed amplius quia gratis
nisi quod egoipse non gravavi vos ? Donate mihi
interl.| ironice
interl.| quod si putatis iniuriam ut imperiti
hanc iniuriam.
interl.| unde laude dignus
Numérotation du verset 2Cor. 12,14 
Ecce
interl.| non gravavi nec gravabo
tertio
interl.| in tertia iam vice
hoc paratus sum
interl.| non tertio veni sed tertio paratus
venire ad vos, et non ero gravis vobis.
interl.| ne videatur callide tunc non accepisse
Non enim quero que vestra sunt
interl.| divitias scilicet in auro et argento
marg.| NON  QUERO  QUE  VESTRA etc. AMBROSIUS. Ostendit se ideo accipere nolle ab eis, ut eos lucraretur ut intelligentes, quia pecunie preponit eos, tandem cognoscerent affectum illius erga se.
marg.| AUGUSTINUS. Non querebat Apostolus datum sed fructum, ne quasi venditor evangelii putaretur. Et tamen vere mercator Domini sui. Nam prorsus vendidit, dat enim spiritualia et non querit carnalia, sed maius pretium, id est homines ipsos. Sicut Ioseph frumenta vendens in Egypto non argentum querebat, sed ipsos ementes servos regios faciebat, et sic frumenta que non vendidit, vendidit. Venditorem ergo istam intellige gratuitam unde et dictum estg :"Sitientes venite ad aquam et emite vobis sine argento".
g Cf. Is. 55, 1 : « Omnes sitientes, venite ad aquas ; et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac ».
sed vos.
interl.| salvare quod aliter non fieret
Nec enim debent filii parentibus
interl.| spiritualibus
marg.| NEC  ENIM  DEBENT. Carnales patres filiis congregant, nam spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hec autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem et dicit non solum se pro salute eorum impendem sed et mori paratum.
thesaurizare sed parentes filiis.
interl.| divitias congregare et si necessaria quod facitis pseudo apostolis, sed patres filiis debent divitias vite eterne quod non pseudo vobis
Numérotation du verset 2Cor. 12,15 
Ego autem
interl.| sicut supra accipiens ad ministerium vestrum
libentissime
interl.| non invitus
impendam
interl.| spiritualia
et superimpendar egoipse
interl.| post omnia me si opus est
marg.| ET  EGOIPSE  SUPERIMPENDAR 9. AUGUSTINUS. Perfecta quidem caritas hoc est, {t. 4 : Erfurt, f. 1097va ; facsim., p. 354a} ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed numquid mox ut nascitur ? Cum fuerit nata nutritur, cum fuerit nutrita roboratur, cum fuerit roborata perficitur, cum ad perfectionem venerit dicith : «Cupio dissolvi et esse cum Christo».
h Cupio dissolvi et esse cum Christo] sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
9 sic Rusch
pro animabus vestris, licet
interl.| ego dico
plus vos diligens minus
interl.| quam pseudo
diligar.
interl.| a vobis
Numérotation du verset 2Cor. 12,16 
Sed esto,
interl.| conceditis
ego vos non gravavi,
interl.| dixi non gravavi sed obiicitis
interl.| per meipsum
sed cum essem astutus dolo vos cepi.
interl.| per alios extraxi
interl.| decepi
interl.| sed
Numérotation du verset 2Cor. 12,17 
Numquid
marg.| NUMQUID. AMBROSIUS. Forte suspicarentur, ideo eum contempsisse, quia parva offerebantur, sed numquid circumveni ut dicerent si vultis pacatum habere Apostolum qui parva respuit digna date ?
per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos ?
interl.| decepi
Numérotation du verset 2Cor. 12,18 
Rogavi Titum,
interl.| non feci sed rogavi
et misi cum illo fratrem.
interl.| Barnabam vel Lucam
Numquid Titus vos circumvenit ? Nonne eodem spiritu ambulavimus ?
interl.| ego et Titus
interl.| vel eodem Spiritu sancto vel eadem voluntate
Nonne hisdem vestigiis ?
interl.| eisdem operationibus per quas apparet voluntas unde a fructibus eorum cognoscetis
Numérotation du verset 2Cor. 12,19 
Olim putatis quod excusemus nos apud vos ?
marg.| OLIM  PUTATIS  QUOD. Iam dudum forsan putatis, quod causa excusationis quasi reus dicam quod non gravavi, sed dico teste Deo qui scit quod non circumveni vos et non superbe sed in Christo amplificando in vobis.
Coram Deo
interl.| id est teste Deo qui scit quod non circumveni vos
in Christo loquimur
interl.| et non superbe hoc dico sed
interl.| amplificando in vobis
omnia autem, carissimi, propter vestram edificationem.
interl.| vera dico omnia autem et de revelatione et de tribulatione propter vos ut pseudo repellatis
Numérotation du verset 2Cor. 12,20 
Timeo enim
interl.| propter vos
ne forte cum venero,
interl.| quasi preparate vos
non quales
interl.| incorrectos
volo, inveniam vos et ego inveniar a vobis, qualem non vultis,
interl.| contristans puniens
ne forte
interl.| scilicet timeo
contentiones,
interl.| de meritis prelatorum
emulationes,
interl.| invidie his qui minus
susurrationes,
interl.| cum latenter seminant discordias
inflationes,
interl.| ut qui maiora dona
seditiones,
interl.| tumultus ad pugnam
animositates,
interl.| in reparatione rerum et ultione
dissensiones,
interl.| odia inde orta
detractiones10,
10 susurrationes, inflationes seditiones - animositates, dissensiones, detractiones] inv. Weber
interl.| detrahit quis ei quem odit
sint inter vos,
Numérotation du verset 2Cor. 12,21 
ne iterum
interl.| ne tales inveniam
cum venero,
interl.| sicut prius
humiliet
interl.| affligat
me Deus apud vos,
interl.| ita quod
et lugeam multos ex his
interl.| quia quidam egerant penitentiam
qui ante peccaverunt,
interl.| ante epistolam
et non egerunt penitentiam super immunditia,
interl.| luxuria contra naturam
marg.| ET  NON  EGERUNT  PENITENTIAM. AUGUSTINUS. IN HOMILIIS. Non sufficit mores in melius commutare, et a malis recedere nisi et de his que facta sunt satisfiat Domino per penitentie dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.
et fornicatione,
interl.| in meretricibus les coniugatis
et impudicitia
interl.| cum liberis a viro
quam gesserunt.
interl.| quasi assidue



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_12)

Notes :