Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 

Ideo
habentes hanc administrationem1
1 administrationem] ministrationem Weber
iuxta quod misericordiam Dei2
2 Dei] om. Weber
consecuti sumus non deficimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,2 

sed abdicamus occulta dedecoris,
non ambulantes
in astutia
neque adulterantes verbum Dei,
sed in manifestatione veritatis
commendantes
nosmetipsos
ad omnem conscientiam
hominum
coram Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 4,3 

Quod si etiam opertum est
evangelium nostrum,
in his qui pereunt est opertum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,4 

in quibus
deus huius seculi
excecavit mentes
infidelium,
ut non fulgeat
illuminatio evangelii
glorie Christi
qui
est imago
Dei invisibilis3
3 invisibilis] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,5 

Non enim nosmetipsos predicamus,
sed Iesum Christum Dominum nostrum4.
4 nostrum] om. Weber
Nos autem servos
vestros per Iesum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,6 

quoniam Deus qui dixit
de tenebris lucem splendescere,
qui illuxit in cordibus nostris
ad illuminationem scientie claritatis Dei
in faciem
Iesu Christi5.
5 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,7 

Habemus autem
thesaurum istum
in vasis fictilibus,
ut sublimitas sit virtutis Dei
et non ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,8 

In omnibus tribulationem patimur
sed
non angustiamur,
aporiamur
sed non destituimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,9 

persecutionem patimur
sed non derelinquimur,
humiliamur
sed non confundimur6,
6 humiliamur....confundimur] om. Weber
deicimur
sed non perimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,10 

semper mortificationem Iesu
in corpore nostro
circumferentes
ut et vita
Iesu in corporibus nostris
manifestetur.
Numérotation du verset 2Cor. 4,11 

Semper enim nos
qui vivimus,
in mortem tradimur
propter Iesum,
ut et vita Iesu
manifestetur in carne
nostra mortali.
Numérotation du verset 2Cor. 4,12 

Ergo mors in nobis, operatur vita autem in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,13 

Habentes autem
eundem spiritum
fidei,
sicut scriptum est :
credidi propter quod locutus sum,
et nos
credimus
propter quod et loquimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,14 

scientes quoniam qui suscitavit Iesum
et nos cum Iesu suscitabit
et constituet
vobiscum.
Numérotation du verset 2Cor. 4,15 

Omnia enim propter vos,
ut gratia abundans, per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 4,16 

Propter quod
non deficimus,
sed licet is qui foris est
noster homo
corrumpatur7, tamen is qui intus est
7 corrumpatur] corrumpitur Weber
renovatur de die in diem.
Numérotation du verset 2Cor. 4,17 

Id enim
quod in presenti est
momentaneum
et leve
tribulationis nostre,
supra modum
in sublimitatem
eternum
glorie
pondus
operatur nobis,
Numérotation du verset 2Cor. 4,18 

non
contemplantibus
nobis que videntur, sed que non videntur.
Que enim videntur temporalia
sunt, que autem non videntur eterna sunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 
Ideo
interl.| et quia tantam claritatem habemus a Spiritu
habentes hanc administrationem1
1 administrationem] ministrationem Weber
interl.| damnationem
interl.| ut spiritum aliis ministremus
iuxta quod misericordiam Dei2
2 Dei] om. Weber
interl.| non meritis
consecuti sumus non deficimus,
interl.| pro aliquibus adversis
Numérotation du verset 2Cor. 4,2 
sed abdicamus occulta dedecoris,
interl.| non solum aperta mala sed etiam cogitationes
non ambulantes
interl.| ut pseudo qui videntur humiles
in astutia
interl.| hypocrisi
neque adulterantes verbum Dei,
interl.| per falsa vel pro questu predicantes
sed in manifestatione veritatis
interl.| quia manifeste in nobis videtur veritas
commendantes
interl.| commendabiles facientes
marg.| COMMENDANTES."Ut luceat lux vestra coram hominibus"a.
a Cf. Mt. 5, 16 : « Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in celis est ».
nosmetipsos
interl.| sine comparatione adversariorum
ad omnem conscientiam
interl.| non ad oculum
hominum
interl.| rationabilium
coram Deo.
interl.| intentione mea manente
interl.| in beneplacito Dei vel teste Deo hoc dico
marg.| CORAM  DEO. Non ut videantur ab hominibus.
Numérotation du verset 2Cor. 4,3 
Quod si etiam opertum est
interl.| dixi nos predicare in manifestatione veritatis : Quod si etiam opertum
evangelium nostrum,
interl.| quod a nobis predicatur
in his qui pereunt est opertum,
interl.| culpa horum est qui perire meruerunt
Numérotation du verset 2Cor. 4,4 
in quibus
interl.| pereuntibus vel verbis evangelii
deus huius seculi
marg.| De huius seculi . Id est deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito precipitat dans eis quod volunt, id est ut non credant quod non facit malitia sed iustitia. Vel   deus seculi : superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi qui secularibus principatur.
excecavit mentes
interl.| a naturali ratione
marg.| IN  QUIBUS  DEUS etc. AUGUSTINUS. Vel talis potest esse ordo verborum : in quibus {t. 4 : Erfurt, f. 1091va ; facsim., p. 342a} pereuntibus Deus verus et iustus excecavit mentes infidelium huius seculi.
infidelium,
interl.| quia Christo non credunt
ut non fulgeat
interl.| ut non appareat eis quod tamen lux est
interl.| doctrina evangelii illuminans
glorie Christi
interl.| in quo predicatur gloria divinitatis non solum infirmitas humanitatis
qui
interl.| vel : que
est imago
interl.| quia de illo est
marg.| QUI  EST  IMAGO. AUGUSTINUS. Sciendum quod   imago et equalitas et similitudo distinguenda sunt. Quia ubi   imago continuo similitudo est, non continuo equalitas. Ubi equalitas et similitudo non continuo imago. Ubi similitudo non continuo imago nec equalitas Verbi gratia. In speculo   est imago et similitudo, non tamen equalitas, quia multa desunt imagini que insunt illi rei de quam expressa est. Potest et aliquando esse imago in qua sit equalitas, ut in parentibus et filiis invenitur imago et similitudo et equalitas, excepto tempore quo precedunt parentes, quia de parente exprimitur similitudo filii ut recte imago dicatur et potest esse tanta ut recte dicatur equalitas. Potest etiam esse similitudo aliquando et equalitas, quamvis non sit imago ut in duobus ovis paribus. Christus autem ita dicitur imago Patris ut nihil horum desit, ut non solum imago eius et similitudo, quia imago est. Sed et equalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit, quia non generavit Deus Filium in tempore.
Dei invisibilis3
3 invisibilis] om. Weber
interl.| «Qui videt me videt et Patrem»b
b Io. 14, 9.
Numérotation du verset 2Cor. 4,5 
Non enim nosmetipsos predicamus,
interl.| id est predicatio nostra non tendit ad nostram gloriam vel lucra sed Christi
marg.| NON  ENIM. Quasi : Benedico glorie Christi. Vel commendamus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cetera talia facimus, et hoc propter Christum.
sed Iesum Christum Dominum nostrum4.
4 nostrum] om. Weber
interl.| illum Dominum
Nos autem servos
interl.| ministros
vestros per Iesum,
interl.| qui nobis hec iniunxit
interl.| hoc facimus
Numérotation du verset 2Cor. 4,6 
quoniam Deus qui dixit
interl.| precepto solo fecit
de tenebris lucem splendescere,
interl.| hec lux significat lucem que modo per nos datur
marg.| LUCEM  SPENDESCERE. Quod fuit in separatione elementorum. Ceperunt enim tenebre ex quo confusa moles celi et terre cepit esse, post accedente luce quod factum est melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur. Unde :"Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino"c.
c Eph. 5, 8 ut ref. AUGUSTINUS.
qui illuxit in cordibus nostris
interl.| lumen suum id est se nobis infudit
ad illuminationem scientie claritatis Dei
interl.| ut illuminemus alios per scientiam de claritate, id est de essentia Dei et hoc in Christo qui est facies Patris sine quo non cognoscitur
marg.| SCIENTIE  CLARITATIS. Scientia glorie Dei est qua scimus lumen esse quo tenebre nostre illuminantur.
in faciem
interl.| vel : facie
Iesu Christi5.
5 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,7 
Habemus autem
marg.| HABEMUS  AUTEM. Hactenus de altitudine scientie, hic de fragilitate {t. 4 : Erfurt, f. 1091vb ; facsim., p. 342b} carnis que est ad gloriam, etsi contra videatur.
thesaurum istum
interl.| illuxit sed hunc thesaurum , id est scientiam qua alios ditemus
marg.| THESAURUM. Dicit sacramentum Dei quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur.
in vasis fictilibus,
interl.| corporibus fragilibus
ut sublimitas sit virtutis Dei
interl.| ut tota altitudo Dei esse videatur et non nostri
et non ex nobis.
interl.| vasa fictilia sunt et vere
Numérotation du verset 2Cor. 4,8 
In omnibus tribulationem patimur
interl.| quia nullus modus tribulandi abest
sed
interl.| de thesauro bene conscii
non angustiamur,
interl.| in animo
aporiamur
interl.| enumerat tribulationes quasdam
interl.| pauperes sumus adeo ut necessaria desint
interl.| aporos grece : pauper
sed non destituimur,
interl.| a thesauro Dei quia Deus pascit
Numérotation du verset 2Cor. 4,9 
persecutionem patimur
interl.| de loco ad locum
sed non derelinquimur,
interl.| adeo quin thesaurum custodiat
humiliamur
interl.| affligimur
sed non confundimur6,
6 humiliamur....confundimur] om. Weber
interl.| id est non erubescimus
deicimur
interl.| in mortis periculum
sed non perimus,
interl.| a bono cessamus
interl.| quid per singula ?
Numérotation du verset 2Cor. 4,10 
semper mortificationem Iesu
interl.| pro Iesu vel quam prius Iesus sustinuit
in corpore nostro
interl.| non solum in animo
circumferentes
interl.| aliis propinantes
ut et vita
interl.| sicut mors
interl.| et gloria carnis
Iesu in corporibus nostris
interl.| non tantum in animabus
manifestetur.
interl.| etiam inimicis
marg.| MANIFESTETUR. Quidam enim de resurrectione dubitabant.
Numérotation du verset 2Cor. 4,11 
Semper enim nos
interl.| mortificationem Iesu circumferimus et vere
interl.| qua spe
qui vivimus,
interl.| virtutibus vel quibus licet vivere naturali vita
in mortem tradimur
interl.| in pericula mortis
propter Iesum,
interl.| pro amore Iesu
ut et vita Iesu
marg.| AMBROSIUS. Hoc est non timemus mori propter promissam resurrectionem
manifestetur in carne
interl.| immortalis et impassibilis
nostra mortali.
interl.| quod videtur impossibile
interl.| licet
Numérotation du verset 2Cor. 4,12 
Ergo mors in nobis, operatur {t. 4 : Erfurt, f. 1091vb ; facsim., p. 342b} vita autem in vobis.
interl.| quia hec patimur mors dominium exercet in nobis sed vos ad voluptates vite tenditis
marg.| ERGO  MORS  IN  NOBIS  OPERATUR. Quia per mortem vitam Iesu consequimur ergo mors non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis. Sed vita qua delectamini in terrenis operatur in vobis mortem eternam. Vel passive ergo, id est propter spem vite Iesu mors operatur, id est a predictis passionibus efficitur in nobis, id est permittimus effici. Sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur.
Numérotation du verset 2Cor. 4,13 
Habentes autem
interl.| semper mors in nobis operatur. Et per hoc patet quod habemus
eundem spiritum
interl.| quem prophete
fidei,
interl.| qui est causa fidei
marg.| EUNDEM  SPIRITUM  FIDEI. AUGUSTINUS. SUPER IOANNEM HOMILIA QUADRAGESIMA SEXTA. Tempora variata sunt, non fides illi venturum nos venisse credimus.
sicut scriptum est :
interl.| de illis patribus in quorum persona dicit David
credidi propter quod locutus sum,
interl.| aliter non perfecte crederet
interl.| ne fides esset inutilis
et nos
interl.| ut illi
credimus
interl.| futuram vitam
propter quod et loquimur,
interl.| confitemur non timentes mala quia
Numérotation du verset 2Cor. 4,14 
scientes quoniam qui suscitavit Iesum
interl.| quia aliqui negabant resurrectionem
et nos cum Iesu suscitabit
interl.| in eadem gloria
et constituet
interl.| ut ultra non moriamur
vobiscum.
interl.| quia unius fidei in una domo erunt
marg.| NOS  VOBISCUM. Non vos nobiscum ut inferiores, sed pares nobis sitis si volueritis. Et bene de vobis assero, quia omnia ista facimus propter vos instruendos nostro exemplo. Ita omnia ad vos spectant, ut gratia Dei abundans in nobis, abundet in vobis et per vos in aliis. Et per vos multos abundet gratiarum actione, ut vos et illi Deo gratias agatis. In gloria Dei, id est ad ostendendum Deum gloriosum.
Numérotation du verset 2Cor. 4,15 
Omnia enim propter vos,
marg.| OMNIA  ENIM  PROPTER  VOS. Omnia enim sustinet, ut nos paucos ad Dei cenam perducat cuius contumelia est, si veniant pauci.
ut gratia abundans, per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei.
interl.| abundans gratia in nobis diffundatur abunde in vos ut abundantem inde gratiam agatis
Numérotation du verset 2Cor. 4,16 
Propter quod
interl.| ut nos imitemini nos non dicam pro vita Iesu
non deficimus,
interl.| in tribulationibus
sed licet is qui foris est
interl.| expositus malis
marg.| SED  LICET  IS  QUI. Quicquid est commune pecori, exterior homo est   is qui intus, hic est imago Dei.
noster homo
interl.| caro
corrumpatur7, tamen is qui intus est
7 corrumpatur] corrumpitur Weber
interl.| anima munita spe futuri cui non accedit humanus furor
interl.| imago Dei
renovatur de die in diem.
interl.| in agnitionem Dei
marg.| Renovatur de die in diem. Id est assidue purior efficitur per ignem tribulationis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,17 
Id enim
interl.| merito non deficimus
quod in presenti est
interl.| ubi non nisi desolatio
momentaneum
interl.| parum durans
et leve
interl.| ad ferendum
tribulationis nostre,
interl.| id tribulationis id est minimum
supra modum
interl.| tribulationum contra hoc quod dixit id
in sublimitatem
interl.| in celo contra in presenti
eternum
interl.| contra momentaneum
glorie
interl.| contra tribulationis
pondus
interl.| contra leve
operatur nobis,
Numérotation du verset 2Cor. 4,18 
non
interl.| quia
contemplantibus
interl.| appetentibus
nobis que videntur, sed que non videntur.
interl.| ideo non que videntur quia
Que enim videntur temporalia
interl.| transitoria
sunt, que autem non videntur eterna sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_4)

Notes :