Capitulum 8
Numérotation du verset
2Cor. 8,1
Notam autem vobis facimus1, fratres,
1 vobis facimus]
inv. Weber
gratiam Dei,
que
data est in Ecclesiis Macedonie :
Numérotation du verset
2Cor. 8,2
quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum,
et altissima
paupertas eorum,
abundavit in divitias
simplicitatis eorum,
Numérotation du verset
2Cor. 8,3
quia secundum virtutem
testimonium illis reddo, et supra virtutem
voluntarii
fuerunt,
Numérotation du verset
2Cor. 8,4
cum
multa exhortatione obsecrantes
nos gratiam et communicationem
ministerii,
quod
fit in sanctos.
Numérotation du verset
2Cor. 8,5
Et
non sicut
speravimus,
sed semetipsos dederunt primum
Domino,
deinde nobis
per voluntatem Dei,
Numérotation du verset
2Cor. 8,6
ita ut
rogaremus Titum,
ut quemadmodum cepit,
ita et perficiat in vobis2
2 vobis] vos
Weber
etiam gratiam istam.
Numérotation du verset
2Cor. 8,7
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone,
et scientia,
et omni sollicitudine,
et3
3 et] insuper
praem. Weber
caritate vestra
in nos, ut et in hac gratia abundetis.
Numérotation du verset
2Cor. 8,8
Non quasi imperans dico :
sed per aliorum sollicitudinem,
etiam vestre caritatis
ingenium bonum
comprobans.
Numérotation du verset
2Cor. 8,9
Scitis enim
gratiam
Domini nostri Iesu Christi,
quoniam
propter vos egenus
factus est cum esset dives,
ut inopia illius4 vos divites essetis.
4 inopia illius]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 8,10
Et consilium in hoc do :
hoc enim vobis utile est,
qui non solum facere, sed
et velle cepistis
ab anno priore.
Numérotation du verset
2Cor. 8,11
Nunc vero et facto perficite,
ut
quemadmodum promptus est animus voluntatis in vobis5,
5 in vobis]
om. Weber
ita sit
et perficiendi ex eo
quod habetis.
Numérotation du verset
2Cor. 8,12
Si enim voluntas prompta est,
secundum id quod habet accepta est,
non secundum6 quod non habet.
6 secundum] + id
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 8,13
Non enim
ut aliis
sit remissio,
vobis autem tribulatio,
sed ex equalitate.
Numérotation du verset
2Cor. 8,14
In presenti tempore
vestra abundantia
illorum
inopiam suppleat,
ut et illorum
abundantia
vestre inopie sit supplementum, ut fiat
equalitas,
sicut scriptum est :
Numérotation du verset
2Cor. 8,15
Qui multum, non abundavit,
et qui modicum non minoravit.
Numérotation du verset
2Cor. 8,16
Gratias autem Deo,
qui dedit sollicitudinem
eamdem7
7 sollicitudinem eamdem]
inv. Weber
pro vobis in corde Titi,
Numérotation du verset
2Cor. 8,17
quoniam exhortationem
quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate
profectus est ad vos.
Numérotation du verset
2Cor. 8,18
Misimus etiam cum illo fratrem nostrum8,
8 nostrum]
om. Weber
cuius laus est in evangelio
per omnes Ecclesias.
Numérotation du verset
2Cor. 8,19
Non solum autem,
sed et ordinatus est ab Ecclesiis
comes peregrinationis nostre
in hac gratia,
que ministratur a nobis ad Domini gloriam,
et destinatam voluntatem nostram.
Numérotation du verset
2Cor. 8,20
Devitantes hoc,
ne quis nos vituperet
in hac plenitudine,
que ministratur a nobis
in gloria Domini9
9 in... Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 8,21
Providemus enim
bona
non solum coram Deo,
sed etiam coram hominibus.
Numérotation du verset
2Cor. 8,22
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum,
quem probavimus in multis sepe sollicitum esse.
Nunc autem multo sollicitiorem,
confidentia multa in vos,
Numérotation du verset
2Cor. 8,23
sive pro Tito,
qui est socius meus, et in vobis10 adiutor,
10 vobis] vos
Weber
sive fratres nostri, apostoli Ecclesiarum,
glorie Dei11
11 glorie Dei] gloria Christi
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 8,24
Ostensionem ergo,
que est caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum.
Capitulum 8
Numérotation du verset
2Cor. 8,1
Notam autem vobis facimus1, fratres,
1 vobis facimus]
inv. Weber
interl.|
non habui requiem in Macedonia tamen magna mea mihi gratia data est
marg.|
NOTAM
AUTEM
VOBIS etc. Hic ubi de correctis agitur, mentio fit de collectis, quia ab aliis non querit quibus suadere non potest. Vel ut alii codices habent : quibus sua dare non prodest.
gratiam Dei,
interl.|
gratuitum donum Dei vocat eleemosynam dare
que
interl.|
que
: illa scilicet
data est in Ecclesiis Macedonie :
Numérotation du verset
2Cor. 8,2
quod in multo experimento tribulationis
interl.|
non solum voluerunt pati sed experti sunt et inde gavisi sunt et cum pauperes abundanter dederunt
marg.|
QUOD
IN
MULTO
EXPERIMENTO. Vel abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Syle ibi facta non sunt scandalizati. Sed cum gaudio acceperunt verbum probati passionibus eorum.
abundantia gaudii ipsorum,
interl.|
fuit
et altissima
interl.|
magna vel nobilissima
paupertas eorum,
marg.|
ET
ALTISSIMA
PAUPERTAS. AUGUSTINUS. Tenues in substantia divites in dando, quia pura concientia operati sunt.
abundavit in divitias
interl.|
id est maior facta est dum intendit divitias dare
simplicitatis eorum,
interl.|
et hoc simplici animo non ut homini placeant
Numérotation du verset
2Cor. 8,3
quia secundum virtutem
interl.|
rerum suarum
interl.|
et inde
testimonium illis reddo, et supra virtutem
interl.|
ut etiam post egerent
voluntarii
interl.|
nemine cogente
fuerunt,
interl.|
ad dandum
Numérotation du verset
2Cor. 8,4
cum
interl.|
cum timens eis non assentirem
multa exhortatione obsecrantes
interl.|
ut eos permitteremus habere
nos gratiam et communicationem
interl.|
id est ut liceret eis dare sua non quasi propria sed quasi communia de quibus ministrarent aliis
ministerii,
interl.|
ministrationis
interl.|
ministerium
fit in sanctos.
Numérotation du verset
2Cor. 8,5
Et
interl.|
dederunt sua
non sicut
interl.|
id est ea intentione
speravimus,
interl.|
putavimus, scilicet pro culpis redimendis
sed semetipsos dederunt primum
interl.|
emendatione vite
Domino,
interl.|
ut ei obedirent
interl.|
vel 'Deo'
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1094rb ; facsim., p. 347b}
PRIMUM
DEO
2 se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excecant oculos et iura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent.
2 sic
Rusch
deinde nobis
interl.|
dederunt se ut nobis obedirent
per voluntatem Dei,
interl.|
qui vult homines subdi vicariis suis
Numérotation du verset
2Cor. 8,6
ita ut
interl.|
ita institerunt ut exemplo eorum provocati
rogaremus Titum,
interl.|
postquam correctos vidit
ut quemadmodum cepit,
interl.|
in vobis benefacere
ita et perficiat in vobis3
3 vobis] vos
Weber
interl.|
non modo alia sed
etiam gratiam istam.
interl.|
eleemosynarum in sanctos
interl.|
perficiat non quocumque modo, sed ut in hac gratia largitionis abundetis sicut in aliis
marg.|
PERFICIAT
IN
VOBIS
GRATIAM. Ut scilicet gratia ista vobis non desit hoc dicit, ut incitet eos ad dandum.
Numérotation du verset
2Cor. 8,7
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone,
interl.|
gratia loquendi
et scientia,
interl.|
Scripturarum
et omni sollicitudine,
interl.|
quia in omnibus solliciti estis
et4
4 et] insuper
praem. Weber
interl.|
insuper
caritate vestra
interl.|
spirituali
in nos, ut et in hac gratia abundetis.
Numérotation du verset
2Cor. 8,8
Non quasi imperans dico :
interl.|
rogavi Titum ut perficeret hanc gratiam, sed hoc non dico imperans ne sitis transgressores
marg.|
NON
QUASI
IMPERANS, id est quasi penitentiam iniungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur.
sed per aliorum sollicitudinem,
interl.|
Macedonum quibus similes sitis, vel pauperum de quibus estis vel esse debetis solliciti
etiam vestre caritatis
interl.|
ut largi sitis et ex discretione animi non pro terreno commodo
ingenium bonum
interl.|
vestrum
comprobans.
interl.|
comprobare volens
interl.|
vel suadere volens
Numérotation du verset
2Cor. 8,9
Scitis enim
interl.|
pauperibus dare debetis et vere quia
gratiam
interl.|
id est caritatem
Domini nostri Iesu Christi,
interl.|
qui et de illis sollicitus fuit cuius exemplo hortatur illos
quoniam
interl.|
hanc scilicet
propter vos egenus
interl.|
in mundo
factus est cum esset dives,
interl.|
Deus per quem et omnia facta sunt
interl.|
in sua maiestate
marg.|
EGENUS
FACTUS
EST
CUM
DIVES
ESSET. AUGUSTINUS. Non ait : pauper factus est cum dives fuisset, sed cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit et divitias non amisit, intus dives foris pauper, latens Deus in divitiis apparens homo in paupertate.
ut inopia illius5 vos divites essetis.
5 inopia illius]
inv. Weber
interl.|
in spiritualibus
marg.|
UT
INOPIA
ILLIUS
VOS etc. Per illius enim paupertatem abiicimus pannos iniquitatis, ut induemur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit nos ditavit.
Numérotation du verset
2Cor. 8,10
Et consilium in hoc do :
interl.|
et
in hoc
, id est in consideratione huius tanti beneficii Dei do consilium ut pauperibus eleemosynas detis
hoc enim vobis utile est,
interl.|
plus est utile facienti quam cui fit
qui non solum facere, sed
interl.|
quod plus est quam facere
et velle cepistis
marg.|
SED
ET
VELLE. Vel secundum alios quidam voluerant, quidam ceperant, nunc vero utrique perficiant.
ab anno priore.
interl.|
preterito
Numérotation du verset
2Cor. 8,11
Nunc vero et facto perficite,
interl.|
ut non solum velitis sed et opere perficiatis
ut
interl.|
voluntas in opere appareat si vera est
quemadmodum promptus est animus voluntatis in vobis6,
6 in vobis]
om. Weber
interl.|
quia ex discretione volunt
ita sit
interl.|
promptus
interl.|
animus
et perficiendi ex eo
interl.|
secundum id
quod habetis.
interl.|
sive plus sive minus
Numérotation du verset
2Cor. 8,12
Si enim voluntas prompta est,
interl.|
dando
secundum id quod habet accepta est,
interl.|
ut necessaria retineat
non secundum7 quod non habet.
7 secundum] + id
Weber
interl.|
tantum accepta est danso ultra vires
interl.|
ideo ex eo quod habetis vos dare moneo
Numérotation du verset
2Cor. 8,13
Non enim
interl.|
volo
ut aliis
interl.|
ut alii de vestris otiose vivant
sit remissio,
interl.|
vel refrigerium
vobis autem tribulatio,
interl.|
paupertas non quin melius esset omnia dare, sed infirmis timet quos sic dare monet ut egestatem non patiantur
sed ex equalitate.
interl.|
sed prius volo ut vestra abundent
marg.|
EX
EQUALITATE. Dividat quantum habet cum sanctis, quia non plus exigitur quam retinem sibi det, sic Zaccheus dimidium bonorum suorum dedit pauperibusa.
a Cf. Lc. 19, 8 : « Stans autem Zaccheus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ».
marg.|
EX
EQUALITATE. Non utique secundum paritatem hoc dico, sed ut sustententur de vestris rebus sicut et vos, UT
ET
ILLORUM
ABUNDANTIA
VESTRA
INOPIAM
SIT
SUPPLEMENTUM. Qui enim vivunt in hoc seculo non habent merita ad vitam eternam {t. 4 : Erfurt, f. 1094va ; facsim., p. 348a} sufficientia. Sed quia pauperes Christi quorum est regnum celorumb per eleemosynas amicos et debitores sibi fecerent, per merita eorum consequentur quod per se non merentur. Ut tunc fiat equalitas, non quin differant in claritate, sed quia omnibus idem et omnibus erit sufficientia. Sicut scriptum est de manna in signo huius rei. Qui multum, scilicet collegit de manna, id est amplius quam gomor. Non abundavit, id est non plus habuit quam gomor. Et qui modicum, scilicet collegit, id est minus quam gomor. Non minoravit, id est non minus habuit quam gomor. In Exodo aitc : «Nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus peraverat reperit minus». In quo significabatur quod et qui maiora habunt merita et qui minora in eterno convivio eandem habituri sunt refectionem.
b Cf. Mt. 5, 3 : « Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum celorum ».
c Ex. 16, 18.
Numérotation du verset
2Cor. 8,14
In presenti tempore
interl.|
quod tam breve
{t. 4 : Erfurt, f. 1094va ; facsim., p. 348a} vestra abundantia
interl.|
terrenorum
illorum
interl.|
qui omnia mundi deserunt
inopiam suppleat,
interl.|
etsi non compleat
ut et illorum
interl.|
qui divinis vacant
abundantia
interl.|
meritorum
vestre inopie sit supplementum, ut fiat
interl.|
ut sicut hic ministraverunt sanctis eis reddant vicem sancti in futuro
equalitas,
interl.|
in voluntate etsi non in opere
marg.|
EQUALITAS. Ipsa est pax Hierusalem, ut opera misericordie corporalia iungantur operibus predicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo, ut qui accipiunt spiritualia tribuant carnalia. Unde Apostolusd : «Si spiritualia seminavimus vobis magnum est si carnalia vestra metamus».
d 1Cor. 9, 11.
sicut scriptum est :
interl.|
in Exodo de mannae
e Cf. Ex. 16, 18.
Numérotation du verset
2Cor. 8,15
Qui multum, non abundavit,
interl.|
collegit
interl.|
quia quod plus habuit dedit indigenti
marg.|
QUI
MULTUM
NON
ABUNDAVIT. Plus habent sancti in spe futuri, minus hi qui in tempore divites, et tamen ibi equabuntur. Ut sicut hic inopiam sanctorum sustentant, ita ibi ab eis sustententur et divites fient in eterno bono.
marg.|
QUI
MULTUM
NON
ABUNDAVIT. Sic qui multum dat dives, et qui parum pauper, si equa voluntas equalem habent mercedem.
et qui modicum non minoravit.
interl.|
quia recepit ab eo qui abundavit
Numérotation du verset
2Cor. 8,16
Gratias autem Deo,
interl.|
ago
interl.|
quasi : rogavi Titum vel ego ipse hoc consulo
qui dedit sollicitudinem
interl.|
ut abundetis in hac simplicitate eleemosynarum
eamdem8
8 sollicitudinem eamdem]
inv. Weber
interl.|
quam ego habeo
pro vobis in corde Titi,
interl.|
et vere habuit sollicitudinem
Numérotation du verset
2Cor. 8,17
quoniam exhortationem
interl.|
nostram
quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate
interl.|
quam mea exhortatione
profectus est ad vos.
interl.|
qui prius rogatus excusabat propter vestra vitia
Numérotation du verset
2Cor. 8,18
Misimus etiam cum illo fratrem nostrum9,
9 nostrum]
om. Weber
interl.|
Lucam vel Barnabam
cuius laus est in evangelio
interl.|
scripto vel predicato
per omnes Ecclesias.
Numérotation du verset
2Cor. 8,19
Non solum autem,
interl.|
laus eius est in evangelio
sed et ordinatus est ab Ecclesiis
interl.|
Iudee
comes peregrinationis nostre
interl.|
qua mundum circuimus
interl.|
predicationis
in hac gratia,
interl.|
in hac
largitione eleemosynarum cui nos apostoli ministri sumus
interl.|
Vel
in hanc gratiam
10, id est predicationem gentium cui destinatus sum et volo.
10 hanc gratiam]
sic Rusch
que ministratur a nobis ad Domini gloriam,
interl.|
ut Deus inde glorificetur
et destinatam voluntatem nostram.
marg.|
ET
AD
11
VOLUNTATEM. Qua volumus, ut bene detis complendam, voluntatem dico, que est destinata et preordinata nobis a Deo adeo est neccessaria.
11 sic
Rusch
Numérotation du verset
2Cor. 8,20
Devitantes hoc,
interl.|
hos misimus
marg.|
DEVITANTES
HOC. Circa curam sanctorum si negligentius ageret, et ideo premonet ut sollicitudo {t. 4 : Erfurt, f. 1094vb ; facsim., p. 348b} eius, et providentia appareat.
ne quis nos vituperet
interl.|
dicens nos fraudare
in hac plenitudine,
interl.|
largitionis eleemosynarum
marg.|
IN
HAC
PLENITUDINE. Doctrine et miraculorum, ut dicatur, bene predicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli et sicut sibi preceptum est.
que ministratur a nobis
interl.|
que nostro ministerio fit
in gloria Domini12
12 in... Domini]
om. Weber
interl.|
ut Deus glorificetur
Numérotation du verset
2Cor. 8,21
Providemus enim
interl.|
devitantes bene dico
bona
interl.|
opera nostra
non solum coram Deo,
interl.|
ut Deo placeant sed ut et hominibus bona videantur
marg.|
CORAM
DEO. AUGUSTINUS. Propter nos concientia nostra sufficit nobis, propter vos fama nostra non pollui, sed pollere dent in vobis. Due res sunt : conscientia et fama, conscientia tibi, fama proximo. Qui conscientie fidens negligit famam, crudelis est.
sed etiam coram hominibus.
marg.|
CORAM
HOMINIBUS, dum facit in sanctos quod Deus iubet. CORAM
HOMINIBUS, dum bonos mittit qui eos probitate sua provocent, non scandalum faciant.
Numérotation du verset
2Cor. 8,22
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum,
interl.|
Apollo
quem probavimus in multis sepe sollicitum esse.
interl.|
de vestra salute
interl.|
cum audivit correctos
Nunc autem multo sollicitiorem,
interl.|
pro
confidentia multa in vos,
interl.|
habita
marg.|
CONFIDENTIA
MULTA. Quasi : pro confidentia vestri ivit et pro Tito et Luca cum quibus libenter ibat.
Numérotation du verset
2Cor. 8,23
sive pro Tito,
interl.|
qui de vobis ei multa retulit
qui est socius meus, et in vobis13 adiutor,
13 vobis] vos
Weber
interl.|
in vestra conversione
sive fratres nostri, apostoli Ecclesiarum,
interl.|
scilicet pro illis aliis qui sunt fratres nostri apostoli et a quibus fuit rogatus
marg.|
SIVE
FRATRES
NOSTRI. Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli ecclesiarum, hoc est glorie Dei Christi, id est ad gloriam Christi, quia in eis non hominum sed Christi gloria est.
glorie Dei14
14 glorie Dei] gloria Christi
Weber
interl.|
ad gloriam Christi
Numérotation du verset
2Cor. 8,24
Ostensionem ergo,
interl.|
quia tales misimus
interl.|
ut bona que de vobis audierunt probent et cetere Ecclesie agnoscant que de eis audierunt
marg.|
Ostensionem ergo
, id est caritatem vestram quam ostendistis aliis, et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite bene istos recipiendo, et hoc in facie Ecclesiarum ut alii a vobis accipiant exemplum.
que est caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis, in illos ostendite {t. 4 : Erfurt, f. 1094vb ; facsim., p. 348b} in faciem Ecclesiarum.
interl.|
ut scilicet cetere Ecclesie agnoscant vera esse bona que de vobis audierunt
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_8)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_8)
Notes :