Capitulum 2

Numérotation du verset 2Cor. 2,1 

Statui autem
hoc ipsum1 apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos.
1 ipsum] ipse Weber
Numérotation du verset 2Cor. 2,2 

Si enim ego contristo vos et quis est qui me letificet nisi qui contristatur ex me ?
Numérotation du verset 2Cor. 2,3 

Et hoc ipsum scripsi vobis2,
2 vobis] om. Weber
ut non cum venero tristitiam
super tristitiam
habeam,
de quibus oportuerat me gaudere,
confidens in omnibus vobis,
quia meum gaudium omnium vestrum est.
Numérotation du verset 2Cor. 2,4 

Nam ex multa tribulatione
et angustia cordis
scripsi vobis
per multas lacrimas,
non ut contristemini,
sed ut sciatis
quam caritatem habeo
abundantius
in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 2,5 

Si quis autem
contristavit me3
3 me] om. Weber
non
me contristavit, sed ex parte
ut non onerem omnes vos.
Numérotation du verset 2Cor. 2,6 

Sufficit
illi qui eiusmodi est
obiurgatio hec que fit a pluribus,
Numérotation du verset 2Cor. 2,7 

ita ut e contrario4 magis donetis
4 contrario] contra Weber
et consolemini,
ne forte abundantiori tristitia
absorbeatur
qui est eiusmodi5.
5 est eiusmodi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 2,8 

Propter quod
obsecro vos
ut confirmetis
in illum
caritatem.
Numérotation du verset 2Cor. 2,9 

Ideo enim et scripsi ut
cognoscam experimentum vestri6
6 vestri] vestrum Weber
an in omnibus obedientes sitis.
Numérotation du verset 2Cor. 2,10 

Cui autem aliquid donatis
et ego,
nam et ego quod donavi
si quid donavi
propter vos
in persona Christi,
Numérotation du verset 2Cor. 2,11 

ut non circumveniamur
a Satana
non enim ignoramus cogitationes eius.
Numérotation du verset 2Cor. 2,12 

Cum venissem autem Troadem
propter
evangelium Christi, et ostium apertum
esset mihi7 in Domino,
7 apertum esset-mihi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 2,13 

non habui requiem spiritui meo,
eo quod non invenerim
Titum fratrem meum,
sed valefaciens eis
profectus sum in Macedoniam.
Numérotation du verset 2Cor. 2,14 

Deo autem gratias
qui semper triumphat nos
in Christo Iesu
et odorem notitie
sue manifestat per nos
in omni loco,
Numérotation du verset 2Cor. 2,15 

quia
Christi bonus odor sumus Deo
in his
qui salvi fiunt
et in his qui pereunt,
Numérotation du verset 2Cor. 2,16 

aliis quidem
odor mortis in mortem,
aliis autem odor vite in vitam.
Et ad hec
quis tam idoneus ?
Numérotation du verset 2Cor. 2,17 

Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei,
sed ex sinceritate
sicut8 ex Deo,
8 sicut] sed praem. Weber
coram Deo
in Christo loquimur.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Cor. 2,1 
Statui autem
marg.| STATUI. Parcens non veni sed statui hoc idem quod cum primam missi epistolam, scilicet ne iterum venirem vel iterum esset tristitia sicut fuit auditis eorum peccatis.
hoc ipsum1 apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos.
1 ipsum] ipse Weber
interl.| vos contristans
Numérotation du verset 2Cor. 2,2 
Si enim ego contristo vos et quis est qui me letificet nisi qui contristatur ex me ?
interl.| nullus nisi qui contristatur ex me quod melius fit per epistolam quam per presentiam
marg.| SI  ENIM  EGO etc. Corrigendo, increpando quocumque modo, vel per epistolam vel presentiam.   Et quis etc. ? quasi : et vos me contristatis,   nisi qui contristatur ex me, id est secundum meam voluntatem, ut peniteat.
Numérotation du verset 2Cor. 2,3 
Et hoc ipsum scripsi vobis2,
2 vobis] om. Weber
interl.| quod nemo me letificet nisi qui contristatur ex me .
ut non cum venero tristitiam
interl.| de incorrectione
super tristitiam
interl.| de peccatis
habeam,
interl.| de vobis
de quibus oportuerat me gaudere,
interl.| non solum nunc sed olim cum contristavistis et sic graviter peccastis
confidens in omnibus vobis,
interl.| quod ultra non habebo tristitiam
marg.| CONFIDENS. Quasi videte ergo ne frustra confidam, quod   meum gaudium erit, et vos debetis facere quod ad   meum gaudium spectat :   quia meum gaudium etc.
quia meum gaudium omnium vestrum est.
interl.| id est quando gaudeo vos gaudetis
Numérotation du verset 2Cor. 2,4 
Nam ex multa tribulatione
interl.| tristitiam habui
interl.| laboribus vigilando pro vobis et orando
et angustia cordis
interl.| cura dolore
scripsi vobis
interl.| primam epistolam
per multas lacrimas,
interl.| que iudicio sunt quid intus esset
interl.| hec refero
non ut contristemini,
interl.| per memoriam eorum
sed ut sciatis
interl.| quod desiderium emendandi
marg.| NON  UT  CONTRISTEMINI  SED  UT  SCIATIS. AMBROSIUS. Ad hoc enim corripiebat ut ostenderet quo amore illos diligeret de quorum peccatis plus illis dolebat, qui non hoc affectu corripit contristat. Insultat enim qui non condolet fratri.
quam caritatem habeo
interl.| vel habeam
abundantius
interl.| ostensam quia omnes ut se diligit
interl.| quam putaveritis
interl.| quibus de iure meo cessi
Numérotation du verset 2Cor. 2,5 
Si quis autem
interl.| sicut ille fornicator
contristavit me3
3 me] om. Weber
interl.| per lacrimas scripsi sed tamen condonate illi
marg.| SI  QUIS  AUTEM  CONTRISTAVIT. Precipit fornicatorem illum quem prius Satane tradendum iudicaverat recipi, quia correctus erat.
non
interl.| tantum
me contristavit, sed ex parte
interl.| etiam vos
marg.| SED  EX  PARTE. Non omnibus onus tristitie impono, propter illos qui de peccatis doluerunt.
ut non onerem omnes vos.
interl.| non omnes ut hoc omnibus non imponam. Quod reprehensorie dicitur vel illos oneret qui non doluerunt de peccato
Numérotation du verset 2Cor. 2,6 
Sufficit
interl.| tamen
illi qui eiusmodi est
interl.| qui tam graviter deliquit
obiurgatio hec que fit a pluribus,
interl.| quia talis facile desperaret si nimis aspere in eum animadverteretur
marg.| OBIURGATIO  HEC. Que etsi temporis quantitate vel alio modo non {t. 4 : Erfurt, f. 1090rb ; facsim., p. 339b} satis digna pena videtur, in hoc tamen non est parva estimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satane traditus est. Magnum utique dolorem patitur qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit quod a pluribus obiurgatus.
Numérotation du verset 2Cor. 2,7 
ita ut e contrario4 magis donetis
4 contrario] contra Weber
interl.| quia quanto a pluribus tanto magis donandum
et consolemini,
interl.| eum
interl.| ut per exemplum David et aliorum quibus indulta est venia
marg.| DONETIS  ET  CONSOLEMINI. Recte homini pro peccato afflicto ignoscere et subvenire per consolationes precipit. Si enim correctus in animo dolet, mox habet fructum hec est enim vera penitentia : cessare a peccato.
marg.| CONSOLEMINI. Per verba Domini per prophetam dicentisa : «Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat». Et item :"Quacumque hora ingemuerit peccator omnium iniquitatum eius non recordabor"b.
a Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
b Cf. Ez. 18, 22 : « Omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor : in iustitia sua quam operatus est, vivet ».
ne forte abundantiori tristitia
interl.| per nimis asperam penitentiam desperans
absorbeatur
interl.| a diabolo
qui est eiusmodi5.
5 est eiusmodi] inv. Weber
interl.| ut velit uti seculo
Numérotation du verset 2Cor. 2,8 
Propter quod
interl.| ne absorbeatur
obsecro vos
interl.| qui possem iubere
ut confirmetis
interl.| condonando ei quod et debetis
in illum
interl.| vel illo
caritatem.
interl.| quam habuistis eiciendo eum
Numérotation du verset 2Cor. 2,9 
Ideo enim et scripsi ut
interl.| nunc
cognoscam experimentum vestri6
6 vestri] vestrum Weber
interl.| quo animo feceritis eiciendo eum
marg.| IDEO  ENIM  ET  SCRIPSI  UT  COGNOSCAM  EXPERIMENTUM. Cum propter eum recipiendum scripserim, et propter hoc etiam scripsi, ut quos expertus sum mihi obedientes in eiectione, cognoscam an in omnibus obedientes.
an in omnibus obedientes sitis.
Numérotation du verset 2Cor. 2,10 
Cui autem aliquid donatis
interl.| obsecro condonare debetis autem
et ego,
interl.| condonavi quod bene potui
nam et ego quod donavi
interl.| sicut alii apostoli
si quid donavi
interl.| quia non temere hoc factum est et passim
propter vos
interl.| feci
in persona Christi,
interl.| ac si ipse Christus condonaret ne irrita videatur huiusmodi condonatio que propter amicos
Numérotation du verset 2Cor. 2,11 
ut non circumveniamur
marg.| UT  NON  CIRCUMVENIAMUR. Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana per nimiam asperitatem. Sepe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus precipitatur.
a Satana
interl.| ut faciat eum desperare
interl.| qui quos consentiendo nequit decipere facit nimis asperos
non enim ignoramus cogitationes eius.
interl.| astutias
Numérotation du verset 2Cor. 2,12 
Cum venissem autem Troadem
interl.| parcens vobis non veni Corinthum
marg.| CUM  AUTEM  VENISSEM 7. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat.
7 sic Rusch
propter
interl.| predicandum
evangelium Christi, et ostium apertum
interl.| corda parata
esset mihi8 in Domino,
8 apertum esset-mihi] inv. Weber
interl.| operante Deo
Numérotation du verset 2Cor. 2,13 
non habui requiem spiritui meo,
interl.| non potui satisfacere voluntati mee
eo quod non invenerim
interl.| ibi sicut condixeramus
Titum fratrem meum,
interl.| qui impeditus apud vos non venit illuc
interl.| qui ibi erat necessarius
marg.| EO  QUOD  NON  INVENERIM  TITUM. Quia solus non poterat, et fideles instruere et perstrepentibus incredulis repugnare.
sed valefaciens eis
interl.| qui erant conversi
interl.| in quibus ostium apertum
profectus sum in Macedoniam.
interl.| sed non inutiliter quia ibi quasi triumphator extiti
Numérotation du verset 2Cor. 2,14 
Deo autem gratias
interl.| ago
marg.| DEO  AUTEM. Hactenus de tibulationibus et cuius culpa non venerat. Hic incipit se commendare et pseudo deprimere.
qui semper triumphat nos
interl.| triumphare facit
in Christo Iesu
interl.| in predicatione Christi qua preparat corda ad credendum
et odorem notitie
marg.| ODOREM  NOTITIE, id est Christum qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem, sicut aliqua res que non videtur per odorem cognoscitur et in quo loco sit intelligitur. Vel miracula vel doctrine verba quibus {t. 4 : Erfurt, f. 1090va ; facsim., p. 340a} ad notitiam eius venitur.
interl.| non per pseudo
in omni loco,
interl.| ubicumque predicamus
Numérotation du verset 2Cor. 2,15 
quia
interl.| per nos
Christi bonus odor sumus Deo
interl.| et suavis Deo etsi non ita vobis videtur
interl.| BONUS ODOR, scilicet ut olim hostia legalis, ita modo predicatio vera et sincera fama apostolorum.
interl.| Dei Patris odor Christus, odor Christi sunt apostoli.
interl.| Odor Christi apostoli in quorum vita et predicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur : «Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes»c.
c Rm. 2, 24.
marg.| AMBROSIUS. Predicationem Christi dicit odorem, quia sicut que non videntur cognoscuntur per odorem, ita invisibilis Deus per predicationem Christi intelligi voluit.
marg.| AUGUSTINUS. Iste bonus odor significatur in Scriptura nominatis quibusdam aromatibus et unguentis. Dicit enim dominica sponsad : “Post odorem unguentorum tuorum curremus”. Propter hunc odorem dicitur in evangelioe :"Quod fracto alabastro unguenti domus impleta est odore", id est mundus impletus est bona fama et doctrina Christi et apostolorum. Odor iste vegetat diligentes, necat invidentes, quasi qui invidet fame Christi vel Pauli bono odore moritur, qui eam diligit vivit in bono odore. Si non essetclaritudo sanctorum, invidia non surgeret impiorum, sed si qui tales persequendo frangunt ampullam, odor unguenti amplius diffunditur.
d Cf. Ct. 1, 3 : « Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et letabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te ».
e Cf. Io. 12, 3 : « Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti ».
in his
interl.| bonus et horum respectu qui inde salvantur et eorum qui contemnentes pereunt quia bona intentionefacimus
qui salvi fiunt
interl.| misericordia
et in his qui pereunt,
interl.| iudicio
Numérotation du verset 2Cor. 2,16 
aliis quidem
interl.| Deo bonus sed hominibus aliis videmur odor mortis
odor mortis in mortem,
interl.| invidie et male opinionis ducentis in mortem eternam
marg.| ODOR  MORTIS. Ut de nostra predicatione procedat mors, inderuentibus in eternam damnationem.
aliis autem odor vite in vitam.
interl.| dilectionis et bone opinionis ducentis eos in vitam eternam
Et ad hec
interl.| nos sumus odor et per nos hec Deus operatur : Et ad hec etc.
quis tam idoneus ?
interl.| sicut nos veri apostoli quasi nullus
interl.| pseudo apostolorum
Numérotation du verset 2Cor. 2,17 
Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei,
interl.| falsa admiscentes pro voluptate, Dei non prole predicantes
marg.| SICUT  PLURIMI. AMBROSIUS. Hic pseudo apostolos tangit qui corrupta doctrina veritatem violabant de quibus Isaias ait :"Caupones tui vino aqua miscent"f.
f Cf. Is. 1, 22 : « Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua ».
sed ex sinceritate
interl.| sincera intentione non pro questu et sine admixtione corruptionis
sicut9 ex Deo,
9 sicut] sed praem. Weber
interl.| qui nos docuit
interl.| et hoc facimus
coram Deo
interl.| id est causa eius solum
interl.| ut ei placamus
in Christo loquimur.
interl.| IN CHRISTO. Numquam eum excedentes, ut qui de lege agunt, legalia predicantes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_2)

Notes :