Capitulum 6

Numérotation du verset 2Cor. 6,1 

Adiuvantes autem
et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis.
Numérotation du verset 2Cor. 6,2 

Ait enim :
tempore
accepto
exaudivi te
et in die salutis
adiuvavi te.
Ecce nunc
tempus acceptabile,
ecce nunc
dies salutis.
Numérotation du verset 2Cor. 6,3 

Nemini dantes
ullam offensionem,
ut non
vituperetur
ministerium nostrum1,
1 nostrum] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,4 

sed in omnibus
exhibeamus nosmetipsos
sicut Dei ministros
in multa
patientia,
in tribulationibus,
in necessitatibus,
in angustiis,
Numérotation du verset 2Cor. 6,5 

in plagis,
in carceribus,
in seditionibus,
in laboribus,
in vigiliis,
in ieiuniis,
Numérotation du verset 2Cor. 6,6 

in castitate,
in scientia,
in longanimitate,
in suavitate,
in Spiritu sancto,
in caritate non ficta,
Numérotation du verset 2Cor. 6,7 

in verbo veritatis, in virtute Dei,
per arma iustitie
a dextris
et sinistris,
Numérotation du verset 2Cor. 6,8 

per gloriam
et ignobilitatem,
per infamiam et bonam famam, ut seductores
et veraces,
sicut
qui ignoti
et cogniti,
Numérotation du verset 2Cor. 6,9 

quasi morientes
et ecce vivimus,
ut castigati et non mortificati,
Numérotation du verset 2Cor. 6,10 

quasi
tristes
semper
autem
gaudentes,
sicut
egentes
multos autem locupletantes,
tamquam
nihil
habentes
et omnia possidentes.
Numérotation du verset 2Cor. 6,11 

Os nostrum
patet ad vos, o Corinthii,
cor nostrum dilatatum est.
Numérotation du verset 2Cor. 6,12 

Non angustiamini in nobis,
angustiamini autem in visceribus vestris,
Numérotation du verset 2Cor. 6,13 

eandem autem habentes remunerationem,
tamquam filiis dico dilatamini et vos.
Numérotation du verset 2Cor. 6,14 

Nolite
iugum ducere cum infidelibus.
Que enim participatio iustitie cum iniquitate ?
Aut que societas luci ad tenebras ?
Numérotation du verset 2Cor. 6,15 

Que autem conventio Christi
ad Belial ?
Aut que pars fideli cum infideli2 ?
2 infideli] infidele Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,16 

Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?
Vos enim estis templum Dei vivi
sicut dicit Dominus3 :
3 Dominus] Deus Weber
quoniam inhabitabo in illis
et inter illos4 inambulabo,
4 inter illos] om. Weber
et ero illorum Deus
et ipsi mihi erunt5 populus.
5 mihi erunt] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,17 

Propter quod
exite
de medio eorum
et separamini,
dicit Dominus, et immundum
ne tetigeritis,
Numérotation du verset 2Cor. 6,18 

et ego recipiam vos
et ero vobis
in patrem,
et vos eritis
mihi in filios
et filias,
dicit Dominus omnipotens.

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Cor. 6,1 
Adiuvantes autem
interl.| Christus redemit nos et reconciliavit, nos autem adiuvantes vos vel Christum
et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei
interl.| remissionem peccatorum
marg.| NE  IN  VACUUM etc. Gratia Dei est remissio peccatorum quam invanum recipit qui non post se exercet in bonis, vel qui in legalibus confidit.
recipiatis.
interl.| quam recipistis
interl.| est ne gratia ? Utique
Numérotation du verset 2Cor. 6,2 
Ait enim :
interl.| in Isaia
tempore
interl.| gratie
accepto
interl.| mihi vel hominibus
exaudivi te
interl.| orantem pro peccatis
et in die salutis
interl.| quando lux nata est
adiuvavi te.
interl.| vel auxiliatus sum tui
interl.| de assecutione virtutum et perseverantia bonorum operum
Ecce nunc
interl.| exponit prophetiam
tempus acceptabile,
interl.| quo morbis mortalibus salubris medicina infunditur
ecce nunc
marg.| NUNC. Quod non in lege veteri vel nunc non cras non post annum, quia {t. 4 : Erfurt, f. 1093ra ; facsim., p. 345a} statim in obitu fidelis salus datur.
dies salutis.
interl.| aliis verbis idem replicat
Numérotation du verset 2Cor. 6,3 
Nemini dantes
interl.| adeo solliciti sumus circa salutem egrorum
interl.| exhortamur vel ne recipiatis in vanum vos dico
interl.| verbo vel exemplo
ut non
interl.| quod utique si nos hoc faceremus
interl.| et per vos
vituperetur
marg.| UT  NON  VITUPERETUR. Quod utique si quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus.
ministerium nostrum1,
1 nostrum] om. Weber
interl.| apostolatus
Numérotation du verset 2Cor. 6,4 
sed in omnibus
interl.| vos ut ego
exhibeamus nosmetipsos
interl.| offeramus Deo
sicut Dei ministros
interl.| etsi non omnes ministri
marg.| SICUT  DEI  MINISTROS. Qui non adulantur, ut pseudo studentes lucro.
in multa
interl.| ut nec parum moveamur
patientia,
interl.| habita
interl.| per partes exequitur
in tribulationibus,
interl.| afflictionibus
marg.| IN  MULTA  PATIENTIA  IN etc. Et in tot duris, leve est onus Christi, et requies intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim seva et immania facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitura : «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos». Et iterumb : «Tollite iugum meum super vos et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave» etc.
a Mt. 11, 28.
b Mt. 11, 29.
in necessitatibus,
interl.| victus et vestitus
in angustiis,
interl.| animi cura et timore
Numérotation du verset 2Cor. 6,5 
in plagis,
interl.| in verberibus
in carceribus,
interl.| vinculis
in seditionibus,
interl.| commotionibus populi contra se
in laboribus,
interl.| operum
interl.| quia Apostolus manibus operabatur ne cui gravis essetc
c Cf. 1Cor. 4, 11-12 : «Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus » ; 1Th. 2, 9 : « Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei » ; 2Th. 3, 8 : « Neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus ».
in vigiliis,
interl.| nocte laborando
in ieiuniis,
interl.| coactis vel spontaneis
Numérotation du verset 2Cor. 6,6 
in castitate,
interl.| mentis et corporis
in scientia,
interl.| Scripturarum vel quomodo inter iniquos conversandum sit
interl.| Vel in castitate habita,   in scientia ut caste sciant, nihil adulterine opinionis admisceant.
in longanimitate,
interl.| exspectationis
in suavitate,
interl.| blanditiis
interl.| Vel in suavitate habita   in Spiritu sancto , ut secundum Deum suaves et affabiles, non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentum.
in Spiritu sancto,
interl.| quia omnia sincere facere debemus ut secundum Deum suaves et affabiles
in caritate non ficta,
interl.| sicut pseudo simulant ut decipiant predicando vel loquendo
marg.| IN  CARITATE  NON  FICTA.   Ficta est que deserit in adversitate.
Numérotation du verset 2Cor. 6,7 
in verbo veritatis, in virtute Dei,
interl.| miraculis
marg.| in virtute Dei . Non speremus in homine vel in bonis, si quid boni est Deo attribuamus, vel qui predicta habet miracula facit ad conversionem infidelium.
per arma iustitie
interl.| exhibeamus nos muniti per iustitiam que loco armorum munit nos
a dextris
interl.| ne prosperis extollamur
et sinistris,
interl.| ne adversis frangamur
Numérotation du verset 2Cor. 6,8 
per gloriam
interl.| evangelii
interl.| he sunt partes prosperorum vel adversorum
et ignobilitatem,
interl.| ut non pudeat nos predicare quod quidam horrent
marg.| PER  GLORIAM  ET  IGNOBILITATEM. Exhibeamus nos ut ministri Dei.  PER  GLORIAM, si gloriosi sumus apud homines vel ignobiles et contempti, ut nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere, vel bonam famam habemus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti.  UT  SEDUCTORES, Apud quosdam quod falsum est. Et non dicit simpliciter habiti seductores. Sed addit 'ut' et inde est infamia. Et apud alios habiti.  VERACES, sine 'ut', quasi quod verum est, ut nec bona estimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios :  UT  CASTIGATI, id est per verba a predicatione coerciti. Apud alios non castigati, quod esset mortificatos esse. Ideoque pro eo ponit, et non sumus mortificati, quia non vincebantur non cedebant. Mortificatur enim qui in fidei confessione non permanet. Vel de morte temporali potest intelligi. Facti sumus ut castigati, quia permisit eos Deus pressuris exerceri ut merito crescerent.  ET  NON  MORTIFICATI, quia non permittit Deus corporaliter occidi, et si multi martyres occiduntur non moritur Ecclesia, sed adversis emendatur. {t. 4 : Erfurt, f. 1093rb ; facsim., p. 345b} Item habiti non solum egentes, sed sibi insufficientes.
per infamiam et bonam famam, ut seductores
interl.| unde infamia
et veraces,
interl.| ut bona fama
interl.| apud alios
sicut
interl.| habiti
qui ignoti
interl.| a Deo reprobati
marg.| UT  SEDUCTORES  SICUT  QUI  IGNOTI etc. Nota quibusdam addi vel 'ut', vel 'quasi', vel 'sicut', vel 'tamquam'. Hec sicut in somnis transeirunt, sed contraria sine quasi ponuntur quia certa.
et cogniti,
interl.| a Deo probati
Numérotation du verset 2Cor. 6,9 
quasi morientes
interl.| de vitio in vitium ruentes
marg.| QUASI  MORIENTES. Inimici putabant eos non evadere minas iniquorum, ipsi ope Dei tuti sunt a morte presenti et futura.
et ecce vivimus,
interl.| secundum alios in virtutibus
interl.| bonus operibus apud aliorum opinionem
ut castigati et non mortificati,
interl.| ut putarentur cedere a predicatione t non cedebant
Numérotation du verset 2Cor. 6,10 
quasi
interl.| iterum habiti
interl.| quia non vere
tristes
interl.| de tribulationibus
semper
interl.| eramus
autem
interl.| vere
gaudentes,
interl.| quia hec tristitia gaudium operatur
sicut
interl.| iterum habiti
egentes
interl.| veris bonis et spiritualibus
interl.| in terrenis egestatem patientes
multos autem locupletantes,
interl.| eramus
interl.| spiritualibus divitiis
tamquam
interl.| habiti sumus non solum egentes sed etiam
interl.| penitus
habentes
interl.| spiritualis boni vel terreni
et omnia possidentes.
interl.| etiam temporalia quia Deum timentibus nihil deest
interl.| non solum spiritualis
interl.| sumus
marg.| OMNIA  POSSIDENTES. Qui terrenas divitias abiicientes, celestes per fidem iam tenent, quasi nihil habentes omnia possident, qui terrenis in usum vel opus misericordie retentis, celestes se quandoque habituros sperant.
marg.| Gloria apostolorum fuit nihil omnino possidere sine sollicitudine esse, et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.
Numérotation du verset 2Cor. 6,11 
Os nostrum
interl.| libere ex conscientia loquitur
marg.| OS  NOSTRUM. Quasi : multa dixi de vobis sed hec omnia ample, et diffuse dicta ad vos corrigendos spectant, o Corinthii, et non ad meam superbiam. Quasi : stulti qui me dimisistis.
patet ad vos, o Corinthii,
interl.| in omnibus predictis
cor nostrum dilatatum est.
interl.| mens nostra
interl.| et ideo hoc feci, quia mens est plena divitiis, nec erubescit dicere quod in se habet, et ideo si quas angustias et inopiam scientie vel boni operis habetis, non hoc a nobis habetis ut vos putatis qui pseudo prefertis, sed quia dura corda habetis ad intelligendum et complendum.
Numérotation du verset 2Cor. 6,12 
Non angustiamini in nobis,
interl.| angustias patimini
angustiamini autem in visceribus vestris,
interl.| quam nos
Numérotation du verset 2Cor. 6,13 
eandem autem habentes remunerationem,
interl.| o si dilatati fueritis
tamquam filiis dico dilatamini et vos.
interl.| abundantia scientie et virtutum et spe futuri
Numérotation du verset 2Cor. 6,14 
Nolite
interl.| socii esse malorum
marg.| NOLITE. Quia vos iusti illi iniqui, et ideo in nullo debetis eis communicare.
iugum ducere cum infidelibus.
interl.| id est servi fieri libertate amissa, cum his infidelibus qui predicant carnales observantias, si iam suscepistis iugum legis nolite ultra ducere
Que enim participatio iustitie cum iniquitate ?
interl.| quasi : nulla
Aut que societas luci ad tenebras ?
interl.| et quia vos lux illi tenebre per ignorantiam
Numérotation du verset 2Cor. 6,15 
Que autem conventio Christi
interl.| et quia vos membra Christi illi diaboli et Christus et diabolus non conveniunt
ad Belial ?
interl.| qui se mentitur Deum
interl.| interpretatur 'apostata'
marg.| QUE  AUTEM  CONVENTIO  CHRISTI  AD  BELIAL. Ut Christus et   Belial non conveniunt sic Christus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis et vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli.
Aut que pars fideli cum infideli2 ?
2 infideli] infidele Weber
interl.| et vos fideles illi quasi infideles
Numérotation du verset 2Cor. 6,16 
Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?
marg.| CUM  IDOLIS. Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam.
interl.| Et vos estis templum in quo est Spiritus sanctus, et ipsi sunt in quibus habitat diabolus.
Vos enim estis templum Dei vivi
interl.| qui vos vivere facit
sicut dicit Dominus3 :
3 Dominus] Deus Weber
interl.| in Ezechiele
quoniam inhabitabo in illis
interl.| per gratiam in illis
interl.| excolam puros faciam
marg.| QUONIAM  INHABITABO. Vel de corporali conversatione Christi, inter homines agit. Et dicit Christus : habitabo inter illos et ambulabo, id est corporaliter inter illos conversabor. Unde alibid : «In terris visus est et cum hominibus conversatus est» ete : «Verbum caro factum est et habitavit in nobis». Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus eius, et ideo vult eos separari ab omni contaminatione.
d Bar. 3, 38.
e Io. 1, 14.
et inter illos4 inambulabo,
4 inter illos] om. Weber
interl.| et promovebo de virtute in virtutem et perseveranter proficere faciam
interl.| in corde eorum lato per caritatem
et ero illorum Deus
interl.| ita benefaciam ut videar Deus eorum
et ipsi mihi erunt5 populus.
5 mihi erunt] inv. Weber
interl.| ita obedient ut videantur mei et non mundi
Numérotation du verset 2Cor. 6,17 
Propter quod
interl.| quia templum Dei estis
marg.| PROPTER  QUOD. Utitur hic verbis Isaie quasi suis. Hoc ad litteram dictum est de Iudeis habitantibus in Babylone, ne communicarent Babyloniis inter quos habitabant, quod Apostolus spiritualiter ad nos refert.
marg.| AUGUSTINUS. Tolerandi sunt quidam mali pro pace, nec corporaliter ab eis receditur, sed spiritualiter. Exire est facere quod pertinet ad correctionem malorum quantum licet pro gradu cuiusque salva pace. Displicere est non {t. 4 : Erfurt, f. 1093va ; facsim., p. 346a} tangere. Non enim prophete qui hec dicebant populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant quos increpabant, unum templum cum eis intrabant eadem sacramenta celebrabant, hoc est exire ore non parcere, sed redarguere, corripere, monere. Hoc est in mundum non tangere voluntate non consentire. Maius malum in separatione bonorum committimus quam in malorum commixtione fugimus. Id est dum corporaliter separamus nos a bonis propter malos quam fugimus in coniunctione malorum non remanentes, id est quam sit illud quod fugimus fugiendo coniunctionem malorum. Spiritualiter ergo quisque recedat a malis. Tali non imputat Deus sua peccata quia non fecit, aliena non quia non approbavit, nec negligentiam quia non tacuit, non superbiam quia in unitate permansit.
marg.| Vel SEPERAMINI, id est seorsum sitis parati contra eos sicut prius pro eis. Hoc ad litteram dictum est Iudeis habitantibus in Babylone.
exite
interl.| non corporaliter sed spiritualiter ut non taceatis sed increpetis scelera eorum
interl.| qui estis in medio nequitie eorum
et separamini,
interl.| cum ex istis separate vos ut nec consensum habeatis
dicit Dominus, et immundum
interl.| carnalis observantie
ne tetigeritis,
interl.| ne tactus sit, id est delectatio quod est primus motus
Numérotation du verset 2Cor. 6,18 
et ego recipiam vos
interl.| ante electos
et ero vobis
interl.| recepitis
in patrem,
interl.| meipsum dans
et vos eritis
interl.| ad gloriam
mihi in filios
interl.| similes
et filias,
interl.| ut etiam debiliores inclinat
dicit Dominus omnipotens.
interl.| Christus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_6)

Notes :