Capitulum 13
Numérotation du verset
2Cor. 13,1
Ecce tertio hoc venio ad vos,
in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Numérotation du verset
2Cor. 13,2
Predixi et predico ut presens bis
et nunc
absens his qui ante
peccaverunt, et ceteris omnibus
quoniam si venero iterum non parcam.
Numérotation du verset
2Cor. 13,3
An
experimentum queritis
eius qui in me loquitur
Christus1
qui in vobis2
1 Christus] Christi
Weber
|
2 vobis] vos
Weber
|
non infirmatur sed potens est in vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 13,4
Nam
etsi crucifixus est ex infirmitate,
sed vivit ex virtute Dei.
Nam et nos infirmi sumus in illo,
sed
vivemus in3 eo
3 in] cum
Weber
ex virtute Dei in nobis4.
4 nobis] vobis
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 13,5
Vosmetipsos
temptate
si estis in fide,
ipsi vos probate.
An non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus
in vobis est ?
Nisi forte reprobi estis.
Numérotation du verset
2Cor. 13,6
Spero autem
quod cognoscitis5
5 cognoscitis] cognoscetis
Weber
quia nos non sumus reprobi.
Numérotation du verset
2Cor. 13,7
Oramus autem Deum
ut nihil mali faciatis,
non ut nos
probati parcamus6,
6 parcamus] pareamus
Weber
sed
ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus.
Numérotation du verset
2Cor. 13,8
Non enim possimus7
7 possimus] possumus
Weber
aliquid adversus veritatem,
sed pro veritate.
Numérotation du verset
2Cor. 13,9
Gaudemus enim,
quando nos infirmi sumus,
vos autem potentes estis.
Hoc et
oramus
vestram consummationem.
Numérotation du verset
2Cor. 13,10
Ideo enim8
8 enim] om. Weber
hoc9 absens scribo, ut non presens durius
9 hoc] hec
Weber
agam
secundum
potestatem,
quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem.
Numérotation du verset
2Cor. 13,11
De cetero autem10,
10 autem]
om. Weber
gaudete,
fratres11, perfecti estote,
11 gaudete fratres]
inv.Weber
exhortamini,
idem sapite,
pacem habete,
et Deus dilectionis et pacis
erit
vobiscum.
Numérotation du verset
2Cor. 13,12
Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos omnes sancti12.
12 omnes sancti]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 13,13
Gratia Domini nostri Iesu Christi
et caritas Dei
et communicatio sancti Spiritus
sit13 cum omnibus vobis.
13 sit] om. Weber
Amen.
Secunda Pauli ad Corinthios epistola finit14.
14 Secunda...finit] EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS II
Weber
Capitulum 13
Numérotation du verset
2Cor. 13,1
Ecce tertio hoc venio ad vos,
interl.|
timeo ne tales inveniam vos et cavete, quia ecce certum sit hoc tertio apparatu non quod iam bis venisset
in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
interl.|
et tunc testibus probabitis si quid queretur et si culpam invenero non parcam sicut predixi bis cum presens et modo predico ut tunc bis predixi
Numérotation du verset
2Cor. 13,2
Predixi et predico ut presens bis
interl.|
alias vobis
et nunc
interl.|
etiam
absens his qui ante
interl.|
epistolam
peccaverunt, et ceteris omnibus
interl.|
qui post peccaverunt
quoniam si venero iterum non parcam.
interl.|
Non parcam. Post tot correctiones si se non emendant non debet eis parci.
Numérotation du verset
2Cor. 13,3
An
interl.|
poterisne ?
experimentum queritis
interl.|
vultis experiri si Christus potest, ut non dicam ego possum sed Christus in me qui in me loquitur
marg.|
AN
EXPERIMENTUM. Moris divine Scripture persone Dei tribuere, quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cuius munere loquebatur, id est Christo de quo subdit :
Qui in
vobis.
eius qui in me loquitur
interl.|
et minas et omnia
Christus1
{t. 4 : Erfurt, f. 1097vb ; facsim., p. 354b} qui in vobis2
1 Christus] Christi
Weber
2 vobis] vos
Weber
interl.|
inter vos
non infirmatur sed potens est in vobis.
marg.|
QUI
IN
VOBIS
NON
INFIRMATUR. Non infirmus, sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, ne dubitent se ab eo posse puniri.
Numérotation du verset
2Cor. 13,4
Nam
interl.|
potens
nam
etsi crucifixus est ex infirmitate,
interl.|
humane nature
sed vivit ex virtute Dei.
interl.|
ex eo quod Deus
Nam et nos infirmi sumus in illo,
marg.|
NAM
ET
NOS
INFIRMI. Vivit etsi prius infirmus. Nam et nos, multo minores licet infirmi in {t. 4 : Erfurt, f. 1097vb ; facsim., p. 354b} illo, id est licet ad imitationem eius multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis iudicandis. Vel vivemus in eo, id est in simili beatitudine cum eo et hoc in virtute Dei quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris.
sed
interl.|
et quia non parcam et puniendi potestatem habeo
vivemus in3 eo
3 in] cum
Weber
interl.|
id est per eum habebimus potestatem a Deo
ex virtute Dei in nobis4.
4 nobis] vobis
Weber
interl.|
iudicandis hic et in futuro
Numérotation du verset
2Cor. 13,5
Vosmetipsos
interl.|
et ideo quisque se
temptate
interl.|
considerate per actus
si estis in fide,
interl.|
etsi in fide
ipsi vos probate.
interl.|
an in operibus sitis bonis in quibus debent esse fideles
interl.|
ideo dico probate
An non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus
interl.|
ex priori institutione est in vobis per fidem et bona opera
in vobis est ?
interl.|
et utique
marg.|
IN
VOBIS. Vel erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.
Nisi forte reprobi estis.
interl.|
ab eo quod prius habuistis
Numérotation du verset
2Cor. 13,6
Spero autem
interl.|
quasi : quia cognoscitis Christum in vobis nisi reprobi estis sed quicquid de vobis sit
quod cognoscitis5
5 cognoscitis] cognoscetis
Weber
interl.|
ex vita quam inter vos egi
quia nos non sumus reprobi.
interl.|
nec a fide nec a potestate
interl.|
non sumus reprobi sed tamen
Numérotation du verset
2Cor. 13,7
Oramus autem Deum
interl.|
sine quo nihil boni
marg.|
ORAMUS
AUTEM
DEUM. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant, probati enim videntur dum iudicant peccatores. Sic ergo si non sint quos iudicent cessante auctoritate quasi reprobi videntur.
marg.|
Intelligenda est hec gracia Dei qua sola homines liberantur a malo et sine qua nullum prorsus, sive cogitando, sive volendo, amando, sive agendo faciunt bonum. Non solum, ut monstrante ipsa quid faciendum sciant, verum etiam ut prestante ipsa faciant cum dilectione. Hanc igitur inspirationem bone voluntatis et operis poscebat Apostolus Corinthiis cum dicebat :
Oramus.
Unde non ait monemus, docemus, sed
oramus
. Quia sciebat hoc omnia non valere que plantando et rigando faciebat in aperto, nisi pro illis exaudiret orantem qui dat incrementum in occulto. Non enim nihil voluntas nostra agit, sed sola non sufficit. Maluit ergo dicere oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intelligerent illi quando non faciunt aliquid mali, non solum sua voluntate se vitare malum, sed adiutorio Dei adimplere quod iussum est. Ergo quando pretipitur agnoscite voluntatis arbitrium. Quando oratur quod precipitur, agnoscite gratie beneficium.
ut nihil mali faciatis,
interl.|
contra pseudo econtra ipsi de nobis
non ut nos
interl.|
oramus
probati parcamus6,
6 parcamus] pareamus
Weber
interl.|
potentes in vobis exercendo potestatem in ultionibus
sed
interl.|
potius oramus
ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus.
interl.|
sine postestate
interl.|
sed ne putetur iniuste posse dominari subdit
marg.|
Reprobi simus
, id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel diiudicemus.
Numérotation du verset
2Cor. 13,8
Non enim possimus7
7 possimus] possumus
Weber
interl.|
quasi non possumus iniuste uti tali potestate
aliquid adversus veritatem,
interl.|
iustitiam ut arguant bene viventem, sed pro veritate ut vindicent in legis inimicum
sed pro veritate.
interl.|
tuenda
Numérotation du verset
2Cor. 13,9
Gaudemus enim,
interl.|
non possumus contra veritatem quod effectus indicat
quando nos infirmi sumus,
interl.|
non exercentes potestatem in ultionibus cum nihil puniendum habemus
vos autem potentes estis.
interl.|
non timentes iudicium
Hoc et
interl.|
etiam
oramus
interl.|
scilicet
vestram consummationem.
interl.|
ut in operibus perfecti
Numérotation du verset
2Cor. 13,10
Ideo enim8
8 enim] om. Weber
interl.|
quia hoc volo et oro
hoc9 absens scribo, ut non presens durius
9 hoc] hec
Weber
interl.|
quam volo
agam
interl.|
in vobis
secundum
interl.|
quod possem
potestatem,
interl.|
ligandi et solvendi
quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem.
interl.|
qui aliter agunt non habent potestatem a Deo
marg.|
NON
IN
DESTRUCTIONEM. Non destruuntur qui corriguntur, sed correcti edificantur.
Numérotation du verset
2Cor. 13,11
De cetero autem10,
10 autem]
om. Weber
interl.|
de malefactis hucusque correxi
gaudete,
interl.|
hoc agite unde gaudium
interl.|
et ut gaudeatis
marg.|
Gaudete
, id est tam bene operamini, ut verum gaudium habere possitis.
fratres11, perfecti estote,
11 gaudete fratres]
inv.Weber
interl.|
in fide
exhortamini,
interl.|
et vos maiores
interl.|
minores
interl.|
ad idem
idem sapite,
interl.|
et vos minores
pacem habete,
interl.|
et universi maior et minor simul
interl.|
ne sit prior discordia
et Deus dilectionis et pacis
interl.|
id est Christus qui aita : «Pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis». Et itemb : «Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem».
a Io. 14, 27.
b Io. 13, 34.
interl.|
etsi hoc feceritis
erit
interl.|
adiuvans
vobiscum.
interl.|
ut pax sit inter vos
Numérotation du verset
2Cor. 13,12
Salutate invicem in osculo sancto.
interl.|
non doloso
interl.|
sic debetis quia ita optant omnes sancti et ego ipse
Salutant {t. 4 : Erfurt, f. 1098ra ; facsim., p. 355a} vos omnes sancti12.
12 omnes sancti]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 13,13
Gratia Domini nostri Iesu Christi
interl.|
Christus gratis condonans peccata per quod iustificamur et salvamur
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1098ra ; facsim., p. 355a}
GRATIA. Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique gratiam, id est remissionem Filio, caritatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui per quem fit unio.
et caritas Dei
interl.|
Pater dans caritatem vobis
marg.|
ET
CARITAS
DEI. Dilectio Dei misit Christum cuius gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis communicatio facit Spiritus sancti.
et communicatio sancti Spiritus
marg.|
Vel
communicatio Spiritus
, id est Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et caritatem Dei. Quod est tota Trinitas sit vobiscum dans gratiam de commissis et caritatem per Spiritum.
interl.|
Spiritus communis Patri et Filio
sit13 cum omnibus vobis.
13 sit] om. Weber
interl.|
tam correctis quam incorrectis
Amen.
Secunda Pauli ad Corinthios epistola finit14.
14 Secunda...finit] EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS II
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_13)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_13)
Notes :