Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 

Has igitur habentes
promissiones,
carissimi, mundemus nos
ab omni inquinamento carnis
et spiritus,
perficientes
sanctificationem
in timore Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 7,2 

Capite
nos.
Neminem
lesimus,
neminem corrupimus,
neminem circumvenimus.
Numérotation du verset 2Cor. 7,3 

Non
ad condemnationem vestram1
1 vestram] om. Weber
dico,
predixi enim quod
in cordibus nostris estis
ad commoriendum et ad convivendum.
Numérotation du verset 2Cor. 7,4 

Multa mihi fiducia est
apud vos,
multa mihi gloriatio
pro vobis,
repletus sum
consolatione,
superabundo gaudio
in omni tribulatione nostra.
Numérotation du verset 2Cor. 7,5 

Nam et cum venissemus Macedoniam,
nullam requiem habuit caro nostra,
sed omnem
tribulationem passi,
foris
pugne,
intus timores.
Numérotation du verset 2Cor. 7,6 

Sed
qui consolatur
humiles
consolatus est nos Deus in adventu Titi.
Numérotation du verset 2Cor. 7,7 

Non solum autem in
adventu eius,
sed etiam in consolatione2
2 consolatione] solacio Weber
qua3
3 qua] quo Weber
consolatus est
in vobis,
referens nobis
desiderium vestrum4,
4 desiderium vestrum] inv. Weber
fletum vestrum5,
5 fletum vestrum] inv. Weber
vestram emulationem
pro me,
ita ut
magis gauderem.
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 

Quoniam etsi contristavi vos
in epistola
non me penitet,
etsi peniteret
videns quod
epistola illa etsi ad horam vos contristavit,
Numérotation du verset 2Cor. 7,9 

nunc gaudeo
non quia contristati estis
sed quia contristati estis ad penitentiam.
Contristati enim estis secundum Deum
ut in nullo detrimentum
patiamini ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 7,10 

Que enim secundum Deum
tristitia est,
penitentiam
in salutem stabilem
operatur,
seculi autem
tristitia mortem operatur.
Numérotation du verset 2Cor. 7,11 

ecce enim
hoc ipsum
secundum Deum contristari vos,
quantam in vobis operatur sollicitudinem,
sed defensionem,
sed indignationem,
sed timorem,
sed desiderium,
sed emulationem,
sed vindictam,
in omnibus exhibuistis
vos incontaminatos esse negotio.
Numérotation du verset 2Cor. 7,12 

Igitur
etsi scripsi vobis
non propter eum
qui fecit
iniuriam, nec propter eum qui passus est,
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus
ad vos coram Deo,
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 

ideo quoque6
6 quoque] om. Weber
consolati sumus.
In consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus
super gaudium Titi, quia refectus est
spiritus eius
ab omnibus vobis,
Numérotation du verset 2Cor. 7,14 

et si quid apud illum de vobis gloriatus sum,
non sum confusus,
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus,
ita et gloriatio nostra,
que fuit ad Titum veritas facta est,
Numérotation du verset 2Cor. 7,15 

et
viscera eius
abundantius in vobis7 sunt,
7 vobis] vos Weber
reminiscentis
omnium vestrum obedientiam,
quomodo
cum timore
et tremore
excepistis eum.
Gaudeo quod in omnibus
confido in vobis.

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 
Has igitur habentes
interl.| et quia Dominus hoc precipit et bene promittit
promissiones,
interl.| scilicet quod Deus habitabit in nobis et recipiet nos
carissimi, mundemus nos
interl.| quia multa sunt carnalia vitia ut omnia fugiamus
ab omni inquinamento carnis
interl.| ut est luxuria etc.
interl.| Vel Ab omni inquinamento carnis perficientes sanctificationem, scilicet mentis, quod tunc fit si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hec agit, sanctus mundi est non Dei.
interl.| Vel AB INQUINAMENTO CARNIS, id est carnalis observantie et perficientes sanctificationem que est tantum Spiritus sancti : Capite nos etc.
et spiritus,
interl.| ut est ira
perficientes
interl.| bona operatione
sanctificationem
interl.| in baptismo ceptam
in timore Dei.
interl.| ut Deum vereamini qui solus sanctos facit
Numérotation du verset 2Cor. 7,2 
Capite
interl.| et ad hec vos habete exemplum non illos pseudo1
1 pseudo] spendo cacogr. Rusch
nos.
interl.| quia
Neminem
interl.| vestrum
lesimus,
interl.| improperando ut pseudo
neminem corrupimus,
interl.| admixtione falsitatis tamquam fermenti
neminem circumvenimus.
interl.| fraudulenta suorum ablatione ut pseudo qui vestra blande auferunt
Numérotation du verset 2Cor. 7,3 
Non
interl.| hec autem
ad condemnationem vestram2
2 vestram] om. Weber
interl.| ut vos abiiciam qui in istis peccavistis
dico,
interl.| sed corrigo
predixi enim quod
interl.| diligo enim vos sicut predixi et hoc est
in cordibus nostris estis
interl.| secundum curam et dilectionem
ad commoriendum et ad convivendum.
interl.| quasi ita diligo vos quod vestra mors in peccatis videtur mea et vita in virtutibus similiter
marg.| AD  COMMORIENDUM  ET  AD  CONVIVENDUM. Vel ut mecum patiamini, et mecum coronemini.
Numérotation du verset 2Cor. 7,4 
Multa mihi fiducia est
interl.| et ideo moneo
apud vos,
interl.| dum considero que in vobis sunt
interl.| et
multa mihi gloriatio
interl.| quia per primam epistolam correcti ideo pro eis gloriatur
pro vobis,
interl.| ad alios videte ne sit vana
repletus sum
interl.| et etiam consolatio unde subdit
consolatione,
interl.| audita vestra correctione
marg.| REPLETUS  SUM  CONSOLATIONE. Per iam correctos invitat alios ad correctionem.
superabundo gaudio
marg.| SUPERABUNDO  GAUDIO. Dum videt eos proficere pro quibus patitur gaudet.
in omni tribulatione nostra.
interl.| gaudium meum superat omnem tribulationem que partim erat in animo pro peccatis vestris
Numérotation du verset 2Cor. 7,5 
Nam et cum venissemus Macedoniam,
interl.| memorat que patitur causa credentium ut eos provocet ad caritatem. Quasi bene dixi in tribulatione que vere magna est
nullam requiem habuit caro nostra,
interl.| etsi animus requievit
marg.| CARO  NOSTRA. Quia et in adversis anima que in corpore patitur, spe futuri quiescit.
sed omnem
interl.| secundum corpus et animam
tribulationem passi,
interl.| quia pythonem ibi fugavit de ancillaa
a Cf. Act. 16, 16.
foris
interl.| et vere omnem quia
interl.| in corporeb
b Cf. Act. 16, 16-18 : « Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, que questum magnum prestabat dominis suis divinando. Hec subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Precipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora».
interl.| a perfidis qui sunt extra Ecclesiam
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1093vb ; facsim., p. 346b} Foris de apertis inimicis, intus de falsis fratribus qui difficilius tolerantur.
marg.| Vel ab his qui foris sunt tribulatio, de his scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia, timores ne moverentur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia corpore, non mente, nomine, non numine, id est de falsis fratribus ut prius.
pugne,
interl.| tribulationes
intus timores.
interl.| in animo ne Ecclesia deficeret
Numérotation du verset 2Cor. 7,6 
Sed
interl.| ita graviter passi sumus
qui consolatur
interl.| Deus
humiles
interl.| spiritu vel afflictos
consolatus est nos {t. 4 : Erfurt, f. 1093vb ; facsim., p. 346b} Deus in adventu Titi.
interl.| quia coadiutorem recepi
Numérotation du verset 2Cor. 7,7 
Non solum autem in
interl.| propter
adventu eius,
interl.| quia scilicet desideratus advenit
sed etiam in consolatione3
3 consolatione] solacio Weber
interl.| vel : solacio
qua4
4 qua] quo Weber
interl.| vel quo
consolatus est
interl.| nos
in vobis,
interl.| in vestra emendatione
marg.| QUIA 5  CONSOLATUS  EST  IN  VOBIS. Quia vidi Titum consolatum in vobis et ego consolatus sum.
5 sic Rusch
referens nobis
interl.| consolatus est Titus
desiderium vestrum6,
6 desiderium vestrum] inv. Weber
interl.| de emendatione
fletum vestrum7,
7 fletum vestrum] inv. Weber
interl.| de commissis
vestram emulationem
interl.| indignationem contra pseudo
pro me,
interl.| pro mea defensione
ita ut
interl.| referens hoc
magis gauderem.
interl.| quam de tribulatione dolerem
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 
Quoniam etsi contristavi vos
interl.| inde probari potest quod gaudeo quia iam non penitet me
in epistola
interl.| illa prima
non me penitet,
interl.| modo
interl.| quia correcti
etsi peniteret
interl.| prius
interl.| dum indignati vel incorrecti
marg.| ETSI  PRIUS  PENITERET. Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet.
videns quod
interl.| non me penitet sed gaudeo videns quod
epistola illa etsi ad horam vos contristavit,
marg.| VIDENS  QUOD etc. Quasi non me penitet sed gaudeo.  VIDENS  QUOD, id est quamvis videam quod epistola contristavit, unde primum dolui et me penituit.  ETSI, id est quamvis.  AD  HORAM, id est parvo tempore. Unde bona spes est correctionis eorum et ideo iam non penitet, sed gaudet.
Numérotation du verset 2Cor. 7,9 
nunc gaudeo
interl.| dico quod gaudeo
interl.| non tantum ideo
non quia contristati estis
interl.| contra me
marg.| CONTRISTATI. Non cum ira que peiores efficit, sed cum pudore qui corrigit.
sed quia contristati estis ad penitentiam.
interl.| quia sic animadvertentes culpam penituistis
Contristati enim estis secundum Deum
interl.| de hac tristitia gaudeo, quia hoc est secundum Deum, id est secundum voluntatem et inspirationem Dei
ut in nullo detrimentum
interl.| nec in asperis
patiamini ex nobis.
interl.| quia omnia nostra prosunt
Numérotation du verset 2Cor. 7,10 
Que enim secundum Deum
interl.| vere non damnum patimini nam commodum potius quia
tristitia est,
interl.| dum tristis est peccator, quia peccavit quia fecit quod Deus odit
penitentiam
interl.| satisfactionem
interl.| que valet etiam
in salutem stabilem
interl.| eternam
marg.| PENITENTIAM  IN  SALUTEM  STABILEM. AUGUSTINUS. Satisfactio penitentie est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere.
operatur,
interl.| sed
seculi autem
marg.| SECULI  AUTEM. Dum dolet peccator se detectum.
tristitia mortem operatur.
interl.| que non ad correctionem et ideo ab ea cavete
Numérotation du verset 2Cor. 7,11 
ecce enim
interl.| qui in vobis experti estis quod dico
marg.| ECCE  ENIM. Tristitia secundum Deum facit penitere in salutem, quia que ducunt ad salutem, id est sollicitudinem operatur etc.
hoc ipsum
interl.| id est tam parvum quid
secundum Deum contristari vos,
interl.| de peccato
interl.| o
quantam in vobis operatur sollicitudinem,
interl.| emendandi quos deliquistis nec hoc solum
marg.| QUANTAM  IN  VOBIS  OPERATUR. Qui penitet sollicitus est ne denuo peccet, non se excusat sed confitetur, quod est se defendere a gehenna, et desiderat reformari qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit.
sed defensionem,
interl.| ut contra pseudo me defendatis
sed indignationem,
interl.| contra vos pro malis que gessistis
sed timorem,
interl.| ne in futuro tale quid contingat
sed desiderium,
interl.| in melius provehi
sed emulationem,
interl.| ut me vel alios bonos imitemini
sed vindictam,
interl.| quia peccantes punitis etiam vosipsos
in omnibus exhibuistis
interl.| ut universaliter dicam vos tristari, secundum Deum in omnibus exhibuistis etc.
interl.| duce fide
interl.| vel exhibuistis , id est ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat. Vos esse incontaminatos a negotio, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit cui consentiendo inquinati eratis.
vos incontaminatos esse negotio.
interl.| ut sitis incontaminati christiano negotio agendo
Numérotation du verset 2Cor. 7,12 
Igitur
interl.| et quia incontaminati igitur apparet quod non propter illos principaliter scripsi, sed propter illum qui fecit et illum qui sustinuerat iniuriam quod ita dicit
etsi scripsi vobis
interl.| pro illis
non propter eum
interl.| tantum
qui fecit
interl.| rapuit
marg.| QUI  FECIT. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima {t. 4 : Erfurt, f. 1094ra ; facsim., p. 347a} epistola iniurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesie que omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait :  IGITUR  ETSI  SCRIPSI  VOBIS, non tantum propter eum qui fecit iniuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam habemus pro vobis. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet iniusti emendentur et polluti sanctificentur et Ecclesie reconcilientur.
iniuriam, {t. 4 : Erfurt, f. 1094ra ; facsim., p. 347a} nec propter eum qui passus est,
interl.| patrem cui rapta
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus
interl.| omnibus emendandis
ad vos coram Deo,
interl.| teste Deo
interl.| iuramentum est
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 
ideo quoque8
8 quoque] om. Weber
interl.| quasi quia et hoc intendi et evenit
consolati sumus.
interl.| dum correcti estis
In consolatione autem nostra
interl.| que est de correctione vestra et gaudio Titi
abundantius magis gavisi sumus
interl.| quam dolemus de tribulatione
marg.| ABUNDANTIUS  MAGIS. Quasi de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi   sumus gavisi , quia gaudebat non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.
super gaudium Titi, quia refectus est
interl.| tam enim sperat bonum de vobis
spiritus eius
interl.| Titi
ab omnibus vobis,
interl.| non quia omnes correcti, sed quia quidam sperat de reliquis
Numérotation du verset 2Cor. 7,14 
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum,
interl.| commendando vos
non sum confusus,
interl.| mendax
interl.| non erubesco me falsum inveniri
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus,
interl.| de correctione vestra confidens
marg.| SED  SICUT  OMNIA. Incorripiendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur testimonium prohibent arguenti. Veram ergo ostendens Apostolus predicationem suam per efficaciam illorum ait :   sed sicut omnia in veritate etc.
ita et gloriatio nostra,
interl.| de vobis
que fuit ad Titum veritas facta est,
interl.| id est apparuit ei veritas, id est vera
Numérotation du verset 2Cor. 7,15 
et
interl.| ideo
viscera eius
interl.| intima caritas
marg.| ET  VISCERA  EIUS. Sancti affectus in omni bono est.
abundantius in vobis9 sunt,
9 vobis] vos Weber
marg.| quam ante quia vidit profectum illorum vel quam in alios
reminiscentis
interl.| eius Titi dico
omnium vestrum obedientiam,
marg.| AMBROSIUS. Ostendit Titum eos laudasse qui solliciti erant obedire ei in quo apostolum reveriti sunt
quomodo
interl.| quam accurate
cum timore
interl.| cordis
et tremore
interl.| corporis
excepistis eum.
interl.| et quia in illo egistis
Gaudeo quod in omnibus
interl.| rebus
confido in vobis.
interl.| non solum bona voluntate sed etiam in operibus bonis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_7)

Notes :