Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Cor. 5,1 

Scimus enim
quoniam si terrestris
domus nostra
huius habitationis
dissolvatur,
quod edificationem
ex Deo
habemus1
1 habemus] habeamus Weber
domum non manufactam
sed2 eternam
2 sed] om. Weber
in celis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,2 

Nam et in hoc ingemescimus,
habitationem nostram
que de celo est superindui cupientes,
Numérotation du verset 2Cor. 5,3 

si tamen
vestiti
non nudi
inveniamur.
Numérotation du verset 2Cor. 5,4 

Nam et qui sumus
in tabernaculo,
ingemescimus
gravati,
eo
quod3
3 quia] corr. , quod Rusch
nolumus expoliari,
sed supervestiri
ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Numérotation du verset 2Cor. 5,5 

Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus,
qui dedit nobis pignus Spiritus.
Numérotation du verset 2Cor. 5,6 

Audentes igitur semper
et scientes
quoniam dum sumus in hoc4 corpore,
4 hoc] om. Weber
peregrinamur a Domino,
Numérotation du verset 2Cor. 5,7 

per fidem enim
ambulamus
et non per speciem,
Numérotation du verset 2Cor. 5,8 

audemus autem
et bonam voluntatem
habemus
magis peregrinari
a corpore,
et presentes esse ad
Deum.
Numérotation du verset 2Cor. 5,9 

Et ideo
contendimus,
sive absentes,
sive presentes, placere illi.
Numérotation du verset 2Cor. 5,10 

Omnes enim
nos
manifestari oportet ante tribunal Christi,
ut referat
unusquisque
propria corporis,
prout gessit
sive bonum sive malum.
Numérotation du verset 2Cor. 5,11 

Scientes ergo
timorem Domini
hominibus suademus,
Deo autem
manifesti sumus.
Spero autem
et in conscientiis vestris
manifestos
nos esse.
Numérotation du verset 2Cor. 5,12 

Non
iterum
commendamus nos5 vobis,
5 commendamus nos] inv. Weber
sed occasionem
damus vobis
gloriandi
pro nobis,
ut habeatis
ad eos
qui in facie gloriantur
et non
in corde.
Numérotation du verset 2Cor. 5,13 

Sive enim mente
excedimus
Deo,
sive sobrii
sumus vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,14 

Caritas enim Christi urget nos,
estimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est
ergo omnes
mortui sunt,
Numérotation du verset 2Cor. 5,15 

et pro omnibus mortuus est,
ut et qui vivunt
iam
non sibi vivant,
sed ei qui pro eis6 mortuus est
6 eis] ipsis Weber
et resurrexit.
Numérotation du verset 2Cor. 5,16 

Itaque nos ex hoc
neminem novimus
secundum carnem.
Et si cognovimus secundum carnem
Christum, sed nunc iam non novimus.
Numérotation du verset 2Cor. 5,17 

Si qua ergo in Christo
nova creatura est7
7 est] om. Weber
vetera transierunt,
ecce facta sunt nova omnia8
8 omnia] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 5,18 

Omnia autem ex Deo
qui
reconciliavit nos sibi per Christum
et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Numérotation du verset 2Cor. 5,19 

quoniam
quidem Deus
erat in Christo
mundum
reconcilians sibi,
non reputans illis
delicta ipsorum
et posuit in nobis
verbum reconciliationis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,20 

Pro Christo ergo legationem fungimur,
tamquam
Deo exhortante
per nos.
Obsecramus ergo9 pro Christo reconciliamini Deo.
9 ergo] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 5,21 

Eum
qui non noverat peccatum
pro nobis peccatum
fecit,
ut nos efficeremur in10 iustitia
10 in] om. Weber
Dei
in ipso.

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Cor. 5,1 
Scimus enim
interl.| pondus quidem quia etiam in corporibus
marg.| SCIMUS  ENIM. Ordo.   Scimus enim quod edificationem, id est corpus immortale, habebimus si corpus per tribulationes dissolvatur. Et ideo quoniam sic dissolvitur, ut condicio et causa sit premissa. Inde potest videri quia habebimus.   Nam : non solum pro presenti inhabitatione sed etiam   in hoc , id est in consideratione huius tante glorie.   Ingemiscimus : ex dilatione desiderii {t. 4 : Erfurt, f. 1092ra ; facsim., p. 343a} quod non faceremus nisi certi. In cuius rei figura Axa, filia Caleb, petiit irriguum superius et irriguum inferiusa, ut nos lacrimas effundamus non solum pro presentis incolatus miseria, sed pro dilatione superne glorie.   ingemiscimus , quia cupimus super innovationem anime quam iam accepimus.   Superindui nos   habitationem nostram , id est dari anime indumentum non de terra corruptibile sed   de celo , id est immortale et impassibile ad similitudine celestium. Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia et minus perfecti qui carnem fovent inter quos se Apostolus commemorat, ne illi de se minus sentiant. Et hoc es :   Nam et nos   qui sumus in tabernaculo isto, qui habitationem huius corporis diligimus, de quo non est curandum cum non sit tabernaculum nisi ad tempus,   ingemiscimus desiderio celestis nos dico   gravati etc. Vel : non mirum si   ingemiscimus , quia a beatitudine remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus quia hoc corpore exuimur. Et hoc est nam sumus   in tabernaculo isto, quamvis   gravati eo , id est ideo gemimus quia   nolumus etc. Si hoc posset fieri. Vel :   ingemiscimus desiderio celestis. Deus autem hoc efficit in nobis. Vel :   nolumus expoliari , Deus tamen efficit id ut immortalitatem cupiamus.
a Cf. Idc. 1, 15.
quoniam si terrestris
interl.| id est de terra et proclivis ad terrestria
domus nostra
interl.| caro in qua anima habitat
interl.| corpus
huius habitationis
interl.| ubi semper inquietatur anima
dissolvatur,
interl.| destruatur pro Christo
interl.| quod corpus immortale et plene firmatum
ex Deo
interl.| ex Deo tantum quia non ministerio hominum
habemus1
1 habemus] habeamus Weber
interl.| ne dicam habebimus adeo certi
interl.| in spe quod habituri sumus in re
domum non manufactam
interl.| quietam anime mansionem
marg.| Non manufactam , id est hominum complexione factam, scilicet non humane generationis opere productam, nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam.
sed2 eternam
2 sed] om. Weber
interl.| quia ab eterno factam
marg.| ETERNAM. Quia in ea sine fine manebitur.
in celis.
interl.| inter celestes
Numérotation du verset 2Cor. 5,2 
Nam et in hoc ingemescimus,
interl.| habebimus domum nam de ea gemimus
habitationem nostram
interl.| in quo
interl.| in hoc scilicet
interl.| edificationem
que de celo est superindui cupientes,
interl.| super virtutes anime
interl.| superindui cupientes tamen hac condicione
Numérotation du verset 2Cor. 5,3 
si tamen
interl.| et hoc fiet
vestiti
interl.| virtutibus fide et ceteris
marg.| SI  TAMEN  VESTITI. Gloria promissionis.
non nudi
interl.| deposito corpore
interl.| virtutibus
marg.| NON  NUDI. Hoc enim desiderant sancti ne resurgentes recepto corpore nudi, id est alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est ut induti corpore super induantur gloria que est immutatio in claritate.
inveniamur.
interl.| ne id de nudis putetur
Numérotation du verset 2Cor. 5,4 
Nam et qui sumus
interl.| de illo gemimus
in tabernaculo,
interl.| in hac habitatione
ingemescimus
interl.| sarcina carnis gravati gemimus
gravati,
interl.| passionibus
interl.| depressi
eo
interl.| carne vel corpore vel ideo
marg.| GRAVATI  EO. Corpore quod tamen nolumus morte nobis tolli sed superindui, id est a Deo vestiri stola immortalitatis ita ut vita immortalitatis destruat mortalitatem, non ut superveniat sed ut absorbeatur. Ita ut nusquam sit mortalitas, non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.
marg.| AUGUSTINUS. Gravati corpore. Et quia gravationis causa est non natura et substantia corporis, sed eius corruptio nolumus expoliari corpore si fieri potest sed eius immortalitate vestiri, quia etsi a malis ad bona transeamus, tamen ipse transitus est amarus, etsi corpus gravat animam et habet incitamenta vitiorum, non tamen omnia mala ex eo, nec fuit eius corruptio peccati causa, sed pena non fecit peccatricem animam, sed peccatrix anima eam carnem scilicet corrumpit. Non est purus a vitiis diabolus qui non habet carnem.
quod3
3 quia] corr. , quod Rusch
interl.| vel quia
nolumus expoliari,
marg.| NOLUMUS  EXPOLIARI. Ecce vox nature, confessio pene, grave est corpus et onerosum, et tamen non libenter deseritur. Pius enim mentis ratione"dissolvi cupit et esse cum Christo"b. Sensus autem carnis refugit et recusat.
b Cf. Phil. 1, 23.
sed supervestiri
interl.| affectu nature gemimus orando, ne spoliemur Spiritu sancto et sic induamur gloria Dei, tunc enim superindui promissa gloria poterimus immortalitatis, si exuti corpore non dispoliati a Spiritu sancto fuerimus.
ut absorbeatur quod mortale est a vita.
interl.| ne ultra possit mori
Numérotation du verset 2Cor. 5,5 
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus,
interl.| ut velimus immortalitatem
qui dedit nobis pignus Spiritus.
interl.| huius rei implende
Numérotation du verset 2Cor. 5,6 
Audentes igitur semper
interl.| consueta audacia utentes
interl.| sumus
marg.| AUDENTES. Deus facit velle, facit et certos per Spiritum et ideo audentes.
et scientes
interl.| quod confirmat audaciam nostram
interl.| quid scimus ? Illud
quoniam dum sumus in hoc4 corpore,
4 hoc] om. Weber
interl.| mortali
peregrinamur a Domino,
interl.| remoti sumus speciem, tamen in mente habentes ipsum per fidem
marg.| PEREGRINAMUR A  DOMINO. Quomodo cum alibi scriptum sit5 : «In ipso {t. 4 : Erfurt, f. 1092rb ; facsim., p. 343b} vivimus movemur et sumus» ? Quia etsi ubique Deus non tamen hic videtur sicut in celis.   Peregrinamur ergo non fide sed specie.
5 Act. 17, 28.
Numérotation du verset 2Cor. 5,7 
per fidem enim
interl.| invisibilium
ambulamus
interl.| ad Deum tendimus
marg.| PER  FIDEM  ENIM  AMBULAMUS. Qui peregrinatur et per fidem ambulat nondum est in patria sed iam est in via. Sic ergo ambulamus tamquam in via simus, quia ipse rex patrie factus est via. Rex patrie Christus est et ibi veritas, hic autem via est. Quo imus ad Christum ? Qua per Christum ? Ipse enim aitc : «Ego sum via veritas et vita». Est enim illuminatio per fidem et illuminatio per speciem, modo per fidem tantum illuminamur non per speciem. Homini enim vitam agenti ad huc mortalem non potest contingere, ut dimoto et discusso omni nubilo phantasiarum corporalium secretissima incommutabilis veritatis luce potiatur, et mente penitus a consuetudine huius vite alienata, constanter et indeclinabiliter illi hereat.
c Io. 14, 6.
et non per speciem,
interl.| non per presentiam eorum
Numérotation du verset 2Cor. 5,8 
audemus autem
interl.| sumus audentes et scientes hoc audentes autem mente
interl.| ab actu non quiescimus etsi durum sit
interl.| opere
et bonam voluntatem
interl.| non tristamur non murmuramus in adversis
interl.| nos dico cupientes
magis peregrinari
interl.| removeri
a corpore,
interl.| quam hic morari
et presentes esse ad
interl.| apud
Deum.
interl.| vel Dominum
Numérotation du verset 2Cor. 5,9 
Et ideo
interl.| et quia illi volumus adherere
contendimus,
interl.| omnibus modis
sive absentes,
interl.| ut hic et ibi placeamus
interl.| nunc illi
sive presentes, placere illi.
interl.| ut tunc
interl.| quando astabimus ei
Numérotation du verset 2Cor. 5,10 
Omnes enim
interl.| contendimus vel presentes illi erimus et vere
interl.| ideo dico presentes
nos
interl.| bonos et malos
manifestari oportet ante tribunal Christi,
interl.| ante iudicem Christum
ut referat
interl.| a similitudine messorum
unusquisque
interl.| bonus et malus
marg.| UT  REFERAT  UNUSQUISQUE. Etiam pueri qui si non per se, per alios gesserunt dum per eos crediderunt, vel non crediderunt secundum quod iudicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret. Frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit.
propria corporis,
marg.| PROPRIA  CORPORIS. AUGUSTINUS. Quia nullus meretur nisi dum in corpore est. Quem sensum confirmat alia translatio que ita habet : ut referat unusquisque secundum ea que gessit per corpus. Per corpus quippe, non quod omnia gerantur motu corporis, sed per corpus, id est per tempus quo quisque vixit in corpore. Hic enim omne meritum comparatur quo possit post hanc vitam quispiam relevari vel gravari. Nam etiam ista que pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia non omnibus prosunt. Et quare non nisi per differentiam vite quam quisque gessit in corpore ? Quia etiam hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret, comparavit ut ei possint ista prodesse. Cum ergo sacrificia vel altaris vel quarumcumque eleemosynarum pro baptizatis defunctis animabus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt. Pro non valde malis propitiationes. Pro valde malis etsi nulla sint adiumenta mortuorum qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio. Vel certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
prout gessit
interl.| plus vel minus
sive bonum sive malum.
Numérotation du verset 2Cor. 5,11 
Scientes ergo
interl.| et quia ante tribunal
timorem Domini
interl.| quam caste timendus est Deus
hominibus suademus,
interl.| ut timeant
marg.| SUADEMUS. Ut credant et provideant sibi, quia quorumdam pravi loquio dies Domini in dubium venit. Deo autem manifesti sumus, quia hoc predicamus quod iubet Deus.
Deo autem
interl.| in hoc
manifesti sumus.
interl.| approbati quod non pseudo
Spero autem
interl.| quantum in me est in quo non remanet
interl.| Deo
et in conscientiis vestris
interl.| etsi non confiteamini
manifestos
interl.| approbatos
nos esse.
interl.| non arroganter hoc dicimus sicut nec prius, cum diceremus NON SUMUS SICUT PLURIMI etc.
Numérotation du verset 2Cor. 5,12 
Non
interl.| in his
iterum
interl.| sicut nec prius
commendamus nos6 vobis,
6 commendamus nos] inv. Weber
interl.| talia dicendo
sed occasionem
interl.| materiam vel opportunitatem
damus vobis
interl.| quod vobis necesse est
gloriandi
interl.| contra pseudo qui per elationem gloriantur se ab illis doctos qui cum Domino fuerunt
pro nobis,
interl.| quia et ego apostolus sum ut hi a quibus se iactant didicisse
ut habeatis
interl.| quod possitis dicere
ad eos
interl.| reprimendos
qui in facie gloriantur
interl.| in conspectu hominum ut hypocrite
interl.| in exterioribus ut in circumcisione
et non
interl.| spiritualibus
in corde.
interl.| ut superbiam reprimant per cordis humilitatem
Numérotation du verset 2Cor. 5,13 
Sive enim mente
interl.| contemplatione rationis
excedimus
interl.| omnia temporalia
marg.| SIVE  ENIM  MENTE. Quasi de nobis utique gloriari potestis, quia quicquid agimus vel est honor Dei vel utilitas proximi. Sive  EXCEDIMUS, id est si nos commendamus in quo putamur insensati Deo est, id est ad honorem Dei est qui sic nos exaltavit. Sive sobrii ut non alta de nobis dicamus ad vestram utilitatem.
marg.| SIVE  ENIM  MENTE  EXCEDIMUS. Ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est, non vobis qui non potestis capere.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1092va ; facsim., p. 344a} AUGUSTINUS. SIVE  ENIM  MENTE  EXCEDIMUS. Excessum mentis dicit quod mente elevantur ad intelligenda celestia. Extasis verbum grecum est, latine uno verbo exponi potest si dicatur excessus. In excessu mentis duo intelliguntur : vel pavor, vel intentio ad superna, ita ut quodammodo a memoria labantur inferiora. In hoc mentis excessu fuerunt omnes sancti quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt, de hoc loquitur hic Paulus.
marg.| SIVE  ENIM. Si superbe putatur locutus, quod est quasi insania dum se laudat verum dicens dimittendum est Deo, non ab homine temere iudicandum. Si non iactanter sed ad gloriam audientium Corinthiis proficit.
Deo,
interl.| soli est qui cognoscit excessum nostrum
interl.| ad honorem Dei est
interl.| condescendendo
sumus vobis.
interl.| ad vestram utilitatem
marg.| SIVE  CUM 7  SOBRII  SUMUS. Condescendendo.  VOBIS. Quia sic loquimur ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in evangeliod : «Videbitis celum apertum et angelos ascendentes et descendentes super filium hominis». Hos eosdem angelos vidit Iacob in scalis ascendentes et descendentese.
d Io. 1, 51.
e Cf. Gn. 28, 12-13 : « Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo ».
7 sic Rusch
Numérotation du verset 2Cor. 5,14 
Caritas enim Christi urget nos,
interl.| pro vobis est totum, caritas enim urget ut omnia pro vobis faciamus
interl.| amor quem erga nos exhibuit condescendendo
marg.| CARITAS  CHRISTI  URGET. Quia Christus caritate pro nobis mortuus est tunc constat omnes mortuos fuisse in Adam, pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Que gratia ne inutilis sit hominibus apostoli ut eos illiciant necessario se laudant, per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi.
estimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est
interl.| solus sufficiens sine legalibus omnibus, vel iustus sine peccato
marg.| Si unus pro omnibus , id est si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius. Et quia hoc est, neminem novimus, id est laudamus, secundum carnem, id est sua querentem non que Christi, temporalia non eterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum dum eram infidelis, tamen iam est immortalis et ita securi sumus de premio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi iam spe transiit mortalitas et transibit et dabitur nova immortalitas. Vel si quis novus vetus lex transiit illi et novam habet.
ergo omnes
interl.| alii
mortui sunt,
interl.| in peccato
interl.| vetustati per eum nec alio egent. Cesset ergo lex
Numérotation du verset 2Cor. 5,15 
et pro omnibus mortuus est,
interl.| et etiam ideo mortuus est
ut et qui vivunt
interl.| virtutibus
interl.| per repromissionem
marg.| QUI  VIVUNT in corpore non sibi sed voluntati Dei quod debent, quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, iniuriatus iam post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde : «Cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum»f. Vicem ergo ei reddant quasi Deo non homini solum pro eis passo.
f Io. 8, 28.
iam
interl.| non viribus suis non sue voluntati private deputent
non sibi vivant,
interl.| non in spe terrenorum, sed in spe resurrectionis vivant
sed ei qui pro eis8 mortuus est
8 eis] ipsis Weber
interl.| ut morerentur peccato
et resurrexit.
interl.| ut in novitate ambulemus
Numérotation du verset 2Cor. 5,16 
Itaque nos ex hoc
interl.| id est amodo adeo certi sumus de gloria eterna vel de eadem resurrectione
interl.| tempore gratie
neminem novimus
interl.| esse viventem
secundum carnem.
interl.| qui secundum carnales observantias vivat
marg.| NEMINEM  NOVIMUS  SECUNDUM  CARNEM. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi iam sit presens que in Christo surgente impleta est, que non est secundum carnem, non quin in eadem carnis substantia, sed non in eadem qualitate corruptionis que nomine carnis signatur. Etsi novimus Christum secundum carnem, {t. 4 : Erfurt, f. 1092vb ; facsim., p. 344b} id est carnis mortalitatem ante resurrectionem, sed iam post non novimus, quia iam non moritur. Unde aitg : «Ad Patrem vado et iam non videbitis me», id est numquam ulterius, scilicet quod modo sum id est mortalis. Et iterumh : «Nisi abiero Paraclitus non veniet», hoc est non potestis capere Spiritum quamdiu secundum carnem me nosse persistitis. Et quia omnes in Christo sumus spe etsi non in re. Si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt. Innovatis fide transit spe mortalitas, et adest novitas resurrectionis.
g Io. 16, 10. Cf. Io. 16, 7 : « Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos ».
h Io. 16, 7.
Et si cognovimus secundum carnem
interl.| mortalem
marg.| ET  SI  COGNOVIMUS. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari preciperet, sed tamen non iam post conversionem nunc ita esse, sed umbra cesset.
Christum, sed nunc iam non novimus.
interl.| postquam veritas venit
Numérotation du verset 2Cor. 5,17 
Si qua ergo in Christo
interl.| et quia Christus eiam non est secundum carnem
nova creatura est9
9 est] om. Weber
interl.| novus renatus ut vos
vetera transierunt,
interl.| carnalis observantia et voluptas carnis
marg.| VETERA. Ut error idolatrie et veritas unius Dei successit.
ecce facta sunt nova omnia10
10 omnia] om. Weber
interl.| omnes novi qui in Christo
marg.| VETERA. Omnino vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia.  NOVA. Venerunt Novum Testamentum et omnia novi hominis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,18 
Omnia autem ex Deo
interl.| in Christo tamen omnia ex Deo Patre
qui
interl.| Pater
reconciliavit nos sibi per Christum
interl.| incarnatum Verbum
et dedit nobis ministerium reconciliationis,
interl.| vicariis apostolis quod non pseudo
Numérotation du verset 2Cor. 5,19 
quoniam
interl.| Deus per Christum
quidem Deus
interl.| Pater
interl.| qui nihil non potest
erat in Christo
interl.| ergo potuit Christus reconciliare, quia Deus erat in eo. Unde :"Pater in me est et ego in Patre"i
i Cf. Io. 14, 11 : « Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est ; alioquin propter opera ipsa credite ».
marg.| DEUS  ERAT  IN  CHRISTO. Per hoc intelligitur Pater esse in Filio et Filius in Patre, quia una est eorum substantia, ibi est unitas ubi nulla diversitas, et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est.
mundum
interl.| electos de mundo
interl.| hoc modo reconcilians
non reputans illis
interl.| non puniens eternaliter
delicta ipsorum
interl.| tam originalia quam actualia
et posuit in nobis
interl.| hoc modo dedit nobis Deus ministerium quia
verbum reconciliationis.
interl.| predicationem fidei
interl.| predicande
Numérotation du verset 2Cor. 5,20 
Pro Christo ergo legationem fungimur,
interl.| vice Christi qui fuit legatus Dei vel pro Christo id est pro honore Christi
tamquam
interl.| et ideo obsecramus
Deo exhortante
interl.| vos
per nos.
interl.| quia vere in nobis loquitur
Obsecramus ergo11 pro Christo reconciliamini Deo.
11 ergo] om. Weber
interl.| pro amore Christi reconcilia vel vice Christi obsecramus
marg.| RECONCILIAMINI. Reconciliamur confitendo peccata, et penitendo ei qui nos sibi reconciliat et debetis et potestis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,21 
Eum
interl.| Christum
interl.| debetis vel potestis
qui non noverat peccatum
interl.| per experimentiam, etsi per scientiam
pro nobis peccatum
interl.| hostiam pro peccatis vel peccatorem putari in pena
interl.| mortalem
marg.| PRO  NOBIS  PECCATUM. Usus est veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis. Vel  PECCATUM dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur de peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati, quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur que de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur : «Maledictus omnis qui pendet in ligno»j. Quid est quod ait ? Maledictus, id est «terra es in terram ibis»k. Quid est quod dicit omnis ? Quia et Christus qui pependit in ligno cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.
j Gal. 3, 13. Cf. Dt. 21, 23 : « Non permanebit cadaver eius in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem ».
k Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris ».
fecit,
interl.| Deus Pater
ut nos efficeremur in12 iustitia
12 in] om. Weber
interl.| non modo iusti sed per quos alii iusti sint
Dei
interl.| non nostra
marg.| Vel iustitia Dei , id est ut iustificaremur a Deo, quia ex Deo tantum est omnis consummatio. Attende quod sicut cum legiturl : «Domini est salus» non ea salus intelligitur quam Dominus salus est, sed qua salvi sunt quos ipse salvat. Sic cum legitur Dei iustitia non est illa intelligenda qua Deus iustus est, sed qua iusti sunt homines quos gratia sua iustificat.
l Ps. 3, 8.
in ipso.
interl.| per ipsum Christum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Cor. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=62&chapitre=62_5)

Notes :