Capitulum 17
Numérotation du verset
Idc. 17,1
Fuit eo tempore vir quidam de1 monte Ephraim nomine Michas
1 de] in
Numérotation du verset
Idc. 17,2
qui dixit matri sue: Mille2 centum argenteos quos separaveras tibi3* et super quibus me audiente iuraveras: Ecce ego habeo et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
2 Mille Rusch Weber] + et Clementina
|
3 tibi ΩJ ΩL ΩP
Weber
]
om.
Rusch
|
Numérotation du verset
Idc. 17,3
Reddidit ergo eos matri sue que dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum4 Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi.
4 h. a.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 17,4
Reddidit igitur eos5 matri sue que tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Miche.6
5 eos]
om. Weber
|
6 Miche] Micha
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 17,5
Qui ediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos.
Numérotation du verset
Idc. 17,6
In diebus illis non erat rex in Israel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.
Numérotation du verset
Idc. 17,7
Fuit quoque in tempore illo7 alter adolescens de Bethleem Iuda ex8 cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi.
7 in tempore illo]
om. Weber
|
8 ex] et
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 17,8
Egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem9 Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domo Miche10
9 montem] monte
Weber
|
10 domo Miche] domum Micha
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 17,9
interrogatus est ab eo unde venisset11, qui respondit: Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse prospexero12.
11 venisset] venis
Weber
|
12 prospexero] perspexero
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 17,10
Mane apud me inquit13 et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et que ad victum sunt necessaria14.
13 apud me - i.]
inv. Weber
|
14 s. n.]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 17,11
Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis.
Numérotation du verset
Idc. 17,12
Implevitque Micha manum eius et habuit puerum sacerdotem apud se15.
15 puerum sacerdotem - apud se]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 17,13
Nunc scio dicens quod benefaciet mihi16 Deus habenti levitici generis sacerdotem.
16 benefaciet mihi] bene mihi faciat
Weber
Capitulum 17
Numérotation du verset
Idc. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {263}
Fuitque.
Hec est ultima pars principalis huius libri in qua
agitur
de quibusdam casibus tempore Iudicum accidentibus. Et sunt tres casus.
Secundus
ponitur c. 10. tertius ponitur in libro Ruth, qui
secundum
Hebreos antiquos non est liber distinctus a libro
Iudicum
, ut patet per
Hieronymum
in
prologo
galeato. Circa
primum
dubitatur quo
tempore
accidit casus Miche. Et dicunt expositores nostri
communiter
,
quod
accidit post mortem Iosue
antequam surgerent
iudices, et ad hoc
probandum inducunt quod
hic bis
dicitur : In diebus illis non erat rex in Israel, etc. quia tunc non erat rex vel iudex qui errata corrigeret. Dicunt
etiam quod
hec historia hic describitur ad ostendendum necessitatem dandi iudices Israeli ad
corrigendum
errata. Sed istud
dictum
non videtur
multum
valere.
Tum
quia sicut
dictum
est pluries iudices
preerant
per
modum
directionis et
consilii
,
non
per
modum
dominii : propter quod non
habebant efficaciam corrigendi
: sed reges eis succedentes
habuerunt auctoritatem
et
potestatem
subditos
coercendi
. Causa
etiam suscitandi
iudices inducta
non
habetur ex precedentibus, quia
ubicumque
scriptura dicit : Suscitavit eis dominus talem, vel
talem
iudicem, premittitur pro causa huius suscitationis tribulatio in qua erat populus Israel : ut per
iudicem suscitatum
liberaretur. Hebrei vero dicunt,
quod factum
Miche
contigit
sub Othoniel, qui successit Iosue. Et ad hoc
probandum inducunt
quod scribitur in fine 18 capitulo Mansitque apud eos idolum Miche omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. Hoc tempus incepit ante
mortem
Iosue : ut habetur Iosue 18. Tempore autem
Iosue
non
declinaverunt ad idololatriam, ut habetur supra 2 capitulo Et ideo dicunt
quod
hoc accidit in principio temporis Othoniel, quod fuit propinquius positioni tabernaculi in Silo post tempus Iosue. Igitur circa historiam Miche sic proceditur : quia primo describitur idololatrie perpetratio. Secundo idololatrie spoliatio, c. 18. Circa primum premittitur fabricatio idoli. Secundo subditur abusus sacerdotii, ibi : Implevitque. Circa primum, quia littera est intricata considerandum quod mater Miche consecraverat
summam
pecunie pro fabricatione idoli. Michas
autem volens illam
in alios usus expendere subtraxit illam occulte : postea vero penitens ;
tum
quia et ipse idololatra erat,
tum
quia
maledictionem
matris timebat, que illi
qui
pecuniam subtraxerat frequenter maledicebat :
dictam
pecuniam matri restituit : ut inde fieret quod ipsa promiserat. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
.1.
Fuitque eo tempore vir.
Hoc non refertur ad
tempus Samsonis
de quo immediate supra dictum est : quia factum istud accidit longe ante scilicet immediate post
mortem
Iosue, ut
predictum
est, sed refertur in generali ad tempus Iudicum : tamen intelligitur pro prima parte illius temporis.
marg.|
.2.
Mille et centum argenteos.
Ex hoc dixerunt aliqui,
quod
ista mater Miche
{264}
fuit Dalila, et
quod
ista pecunia fuit illa
quam
recepit pro proditione
Samsonis
ut
dictum
est ca. pre ce. sed hoc patet falsum : tum quia istud factum contigit diu ante
tempus Samsonis
et Dalile, ut iam dictum est, tum quia summa pecunie non est eadem hic et ibi : quia ipsi Dalile
dederunt
satrape Philisthinorum singuli mille et
centum
argenteos, erant
autem
quinque, et sic summa illius pecunie
ascendit
ad
quinque
millia et quingentos argenteos : hic autem ponuntur tantum mille centum argentei.
marg.|
.3.
Quos separaveras
scilicet a communibus usibus idolo dedicando.
marg.|
.4.
Et super
id est voto et iuramento promiseras,
secundum
expositores nostros. In
hebreo
autem habetur ; Me audiente maledixeras, scilicet ei qui pecuniam abstulerat.
marg.|
.5.
Ecce ego quasi d<icat>
paratus sum reddere tibi
propter
causas predictas.
marg.|
.6.
Reddidit ergo
id est reddere promisit,
quia
de redditione actuali postea agitur.
marg.|
.7.
Que dixerat scilicet
antequam
confiteretur
pecuniam
se habere,
secundum
istam
litteram
. In
hebreo
habetur ; Et dixit ei scilicet post
confessionem
pecunie.
marg.|
.8.
Consecravi.
Dominum vocat falsum Deum quem colebat.
marg.|
.9.
Ut de manu. In
hoc explicat
modum
voti sui, sic enim voverat
quod
de manu sua argentum traderet filio, ut inde faceret fieri idolum.
marg.|
.10.
Et nunc
id est statim cum mihi reddideris pecuniam secundum formam voti mei, statim tradam eam tibi ad faciendum quod vovi.
marg.|
.11.
Reddidit igitur
scilicet ipse Michas.
marg.|
.12.
Matri.
redditione actuali.
marg.|
.13.
Que tulit.
Residuum autem pecunie fuit consumptum in aliis que pertinebant ad cultum illius idololatrie utpote in edicula, Ephod, et consimilibus, de quibus postea subditur :
marg.|
.14.
Et dedit.
non per manum propriam, sed per manum filii sui secundum formam voti predictam.
marg.|
.15.
Ut faceret ex eis sculptile,
etc. Dicunt
aliqui
quod
fuit
unum
idolum, quod vocatur hic sculptile et conflatile id est factum per tunsionem et conflationem, quia metalla prius calefiunt in igne et postea malleo tunduntur, ut ex eis aliquid facilius formetur. Alii
autem
dicunt,
quod
fuit duplex
idolum
,
unum
per sculpturam, quod notatur
cum
dicitur hic, sculptile ; Aliud per
staturam
, quod notatur per hoc quod dicit,
conflatile
.
marg.|
.16.
Qui ediculam
id est parvam edem, Deo separavitidolo dedicando et ab aliis usibus separando et vocatur hic idolum Deus. Et in tota historia hoc nomen Deus vel dominus pro Deo falso accipitur. Excepto quod in fine dicitur ; Omnia tempore quo fuit domus Dei in Silo, hic enim accipitur pro vero Deo.
marg.|
.17.
Ephod et Teraphim.
Quod autem sequitur id est vestem sacerdotalem et idola. non
est in hebreo, sed
appositum
fuit a
translatore
{265}
ad exprimendum interpretationem Ephod et Teraphim. Ephod enim est
idem
quod superhumerale : ut habet Ex. 28. et est vestis principalis summi sacerdotis, et per ipsam hic
intelliguntur
alia
vestimenta
sacerdotalia que fecit Michas, ut dicunt expositores
communiter
. Si autem per Teraphim hic intelliguntur idola in plurali, nescio. Dicunt tamen Hebrei quod Teraphim est caput pueri primogeniti demoni immolati : quod aromatibus
conditur
, ut possit diu permanere sine putrefactione et super linguam eius in lamina aurea parva ponitur
nomen
demonis. et sic dat responsa : prout
dictum
est diffusius Gn. 31. Et huic dicto
videtur
concordare illud quod habetur sequenti capitulo Nostis quod in domibus istis sit Ephod et Teraphim et sculptile atque conflatile. ita quod Teraphim videtur esse aliud a duobus idolis predictis : quorum unum fuit factum per fusuram, aliud per sculpturam : vel aliud ab uno duobus modis facto : ut predictum est.
Numérotation du verset
Idc. 17,ad litteram
marg.|
.1.
Implevitque.
Hic
consequenter
describitur abusus sacerdotii duplex. Primo : quia facit sibi sacerdotem unum de filiis suis, quod notatur
cum
dicitur : Implevitque id est obtulit ad manum eius oblationem vel sacrificium per eum offerendum tanquam per
sacerdotem
. Ideo subditur :
marg.|
.2.
Et factus.
Cum
tamen
nullus esset promovendus ad
sacerdotium
nisi de filiis Aaron. Michas
autem
non erat de stirpe illa, sed de tribu Ephraim.
{266}
Secundo quia fecit sibi sacerdotem de tribu Levi, sed non de filiis Aaron. quod notatur cum dicitur.
marg.|
.3.
Fuit quoque.
Hoc dicitur ad differentiam alterius Bethleem que erat in tribu Zabulon, ut habetur Iosue 19.
marg.|
.4.
Ex cognatione
scilicet ipsius Miche, ut dicunt aliqui. Sed hoc est falsum, quia in hebreo
habetur : Ex cognatione Iuda. Mulieres enim que non succedebant in hereditate paterna, poterant contrahere cum viris alterius tribus, ut dictum fuit Nm. ult. Et ideo mater istius Levite fuit de tribu Iuda : pater autem de tribu Levi. Dicitur etiam de Bethleem Iuda, quia tribus Levi per omnes tribus erat dispersa, ut dictum fuit Iosue 21.
marg.|
.5.
Egressusque.
Quia filii Israel iam declinaverant ad
idololatriam
: nec reddebant decimas ad sustentationem Levitarum ut tenebantur : et ideo Levite cogebantur querere victum per alium modum. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.6.
Fuitque illi quasi.
Tenebat enim eum in domo sua honorifice nec occupabat eum operibus servilibus.
marg.|
.7.
Implevitque.
Exponatur sicut prius.
marg.|
.8.
Nunc scio.
Licet enim esset idololatra iste Michas, et coleret Deum falsum, ut pote demonem in idolo : tamen credebat quod obsequium sacerdotis de stirpe Levi esset ei magis placitum, quam de altera tribu.
prol.|
{263}Liber Iudicum
prol.|
Capitulum 17
Numérotation du verset
Idc. 17,moraliter
marg.|
.1.
Fuitque.
Ecclesia mater dicitur omnium Christianorum, licet multi eorum sint eius filii solo numero et non merito. Item pastor inutilis ecclesie dicitur idolum. Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem.Igitur Michas qui matri sue tradidit argentum {264}ad fabricandum idolum, signat illum qui filius est ecclesie solo numero : et pecuniam offert presidenti ecclesie, ut ipse promoveatur ad pastoris officium, et sic fiat idolum, quia sic promotus non solum inutilis est ecclesie, sed etiam nocivus. et de tali subditur :
prol.|
{
265
}
Numérotation du verset
Idc. 17,moraliter
marg.|
.1.
Implevitque.
Quia talis non dat aliquid nisi nepotibus et consanguineis in vita ac scientia defectuosis, quibus dat prebendas si sit episcopus : et bona ecclesie si sit inferioris gradus : et parum aut nihil dat pauperibus : et huic bene convenit hoc {266}nomen Michas, quod interpretatur quis id est quasi nullus. Sicut de Sobna preposito templi dicitur Esai. 23.e. Quis tu hic aut quasi quis, etc. Sequitur : Ecce dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinaceus.
prol.|
{265}Liber Iudicum
prol.|
Capitulum 17
Numérotation du verset
Idc. 17,additio
prol.|
In capitulo 17. ubi dicitur in postilla : Et vocavit idolum Deus in tota ista historia, etc.
prol.|
Si quis obiiciat quomodo Sacra Scripturautatur nomine divino pro Deo falso seu idolo presertim nomine Domini
tetragrammaton
, quod secundum doctores catholicos et Hebreos est incommunicabile creature prout potest haberi Ex. 3. Dicendum quod scriptura sacra in talibus
{266}
recitat idololatrarum opinionem, licet
erroneam
et falsissimam non asserendo, sed tantummodo referendo. Idololatre enim Gentiles qui
legem
Mosaicam non susceperant : demonia sua deos vocant in communi, idololatre vero ab Israelitico ritu perversi qui nomen Dei tetragrammaton ex fide habuerant, hoc idem nomen suis idolis perniciose attribuebant, prout in hoc capitulo et in similibus reperitur, etc.
prol.|
{267}Liber Iudicum
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_17)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_17)
Notes :