Glossa media

Argumenti expositio

marg.| {GME73Pr1} {Zw58 f. 176v } AIn primitiva Ecclesia aliqui Hebreorum Christum confitentes legales observantias tenendas putabant, et in hunc errorem quosdam etiam qui ex gentilibus venerant ad Christum sua auctoritate induxerant. Paulus ergo, doctor gentium eisdem gentibus providens, ne deinceps in hunc errorem Hebreorum auctoritate trahantur et ut etiam suam ad emulandum in fide gentiles provocet carnem, qui sicut ipse alibi dicit est honor ministerii sui, scribit Hebreis de gratia ostendens eam per Christum verum pontificem fidelibus hoc tempore factam et legem omnino reprobatam. Circa finem vero est moralis instructio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_Prol.)

Notes :