Capitulum 9
Numérotation du verset
Hbr. 9,1
Habuit
quidem
et prius
iustificationes culture
et sanctum seculare.
Numérotation du verset
Hbr. 9,2
Tabernaculum enim factum est primum,
in quo inerant candelabra, et mensa,
et propositio panum, quod1 dicitur sancta.
1 quod] que
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 9,3
Post velamentum autem
secundum,
tabernaculum
quod dicitur sancta sanctorum,
Numérotation du verset
Hbr. 9,4
aureum habens thuribulum,
et arcam Testamenti
circumtectam ex omni parte auro,
in qua urna aurea
habens manna,
et virga Aaron
que fronduerat et tabule Testamenti,
Numérotation du verset
Hbr. 9,5
superque2
2 superque] + eam
Weber
erant3 cherubin
3 erant]
om. Weber
glorie
obumbrantia
propitiatorium,
de quibus
modo non est4 dicendum per singula.
4 modo - non est]
inv. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 9,6
His vero
ita compositis, in priori quidem tabernaculo
semper
introibant sacerdotes, sacrificiorum
officia consummantes,
Numérotation du verset
Hbr. 9,7
in secundo autem semel in anno
solus pontifex
non sine sanguine,
quem offeret5 pro sua et populi ignorantia,
5 offeret] offert
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 9,8
hoc
significante Spiritu sancto
nondum propalatam esse
sanctorum viam,
adhuc priore tabernaculo habente statum,
Numérotation du verset
Hbr. 9,9
que parabola est
temporis
instantis,
iuxta quam
munera
et hostie
offeruntur
que non possunt iuxta conscientiam
perfectum facere
servientem,
Numérotation du verset
Hbr. 9,10
solummodo in cibis, et in potibus,
et variis baptismatibus6,
6 baptismatibus] baptismis
Weber
et iustitiis
carnis
usque ad tempus correctionis impositis.
Numérotation du verset
Hbr. 9,11
Christus autem assistens pontifex
futurorum
bonorum,
per amplius
et perfectius tabernaculum
non manufactum, id est non huius creationis :
Numérotation du verset
Hbr. 9,12
neque per sanguinem
hircorum et vitulorum,
sed per proprium sanguinem introivit semel
in sancta,
eterna redemptione
inventa.
Numérotation du verset
Hbr. 9,13
Si
enim
sanguis hircorum et taurorum,
et cinis vitule aspersus
inquinatos
sanctificat
ad emundationem carnis,
Numérotation du verset
Hbr. 9,14
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit
immaculatum coram7 Deo,
7 coram]
om. Weber
emundavit8
8 emundavit] emundabit
Weber
conscientiam nostram9
9 nostram] vestram
Weber
ab operibus mortuis
ad serviendum Deo viventi ?
Numérotation du verset
Hbr. 9,15
Et ideo novi testamenti mediator est :
ut
morte
intercedente,
in redemptionem earum prevaricationum
que erant sub priore testamento, repromissionem accipiant
qui vocati sunt
eterne hereditatis.
Numérotation du verset
Hbr. 9,16
Ubi enim testamentum est10,
10 est]
om. Weber
mors necesse est
intercedat testatoris.
Numérotation du verset
Hbr. 9,17
Testamentum enim
in mortuis confirmatum est,
alioquin
nondum valet,
dum
vivit qui testatus est.
Numérotation du verset
Hbr. 9,18
Unde
nec11 primum quidem sine sanguine dedicatum est.
11 nec] ne
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 9,19
Lecto enim
omni
mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum
cum aqua,
et lana coccinea,
et hyssopo,
ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Numérotation du verset
Hbr. 9,20
dicens : Hic sanguis testamenti
quod mandavit ad vos Deus.
Numérotation du verset
Hbr. 9,21
Etiam tabernaculum
et omnia vasa
ministerii sanguine similiter aspersit.
Numérotation du verset
Hbr. 9,22
Et omnia pene in sanguine mundantur secundum legem
et sine sanguinis
effusione12
12 effusione] fusione
Weber
non fit remissio.
Numérotation du verset
Hbr. 9,23
Necesse est ergo
exemplaria
quidem celestium
his
mundari,
ipsa autem
celestia
melioribus hostiis quam istis.
Numérotation du verset
Hbr. 9,24
Non enim in manufacta sancta13 Iesus introivit exemplaria
13 manufacta sancta] manufactis sanctis
Weber
verorum, sed in ipsum celum
ut appareat
nunc
vultui
Dei pro nobis,
Numérotation du verset
Hbr. 9,25
neque ut sepe offerat semetipsum,
quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno,
Numérotation du verset
Hbr. 9,26
alioquin
oportet14
14 oportet] oportebat
Weber
eum frequenter pati
ab origine mundi,
nunc autem semel
in consummatione seculorum
ad destructionem15 peccati
15 destructionem] destitutionem
Weber
per hostiam puram16
16 puram] suam
Weber
apparuit.
Numérotation du verset
Hbr. 9,27
Et quemadmodum
statutum est
hominibus semel mori,
post hoc
autem iudicium,
Numérotation du verset
Hbr. 9,28
sic et Christus
semel oblatus est17
17 est]
om. Weber
ad multorum
exhaurienda peccata, secundo
sine peccato
apparebit
exspectantibus se in salutem.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Hbr. 9,1
marg.|
[GME73.9.1]
Habuit quidem
etc. Differentiam testamentorum novi et veteris et quod veteri novum supereminet et illud immutat hucusque dixit. Nunc utraque per partes sibi invicem conferens idem calcatus ostendit et ait: Habuit quidem et prius testamentum iustificationes exterioris culture et sanctum scilicet seculare, id est mutabile.
Numérotation du verset
Hbr. 9,2
marg.|
[GME73.9.2] Etenim verbi gratia,
factum est tabernaculum primum
etc. usque
que parabola est
a etc. Namque per
primum tabernaculum
intelligitur presens Ecclesia in qua militatur Deo antequam veniatur ad celum.
In quo
tabernaculo
erant candelabra
pluraliter, quia licet unum esset habebat tamen septem brachia.1 Erat enim in medio unum hastile a quo procedebant brachia, tria a dextera parte et tria a sinistra, que omnia erant aurea. Candelabrum in primo tabernaculo, Christus in presenti Ecclesia virtute et sapientia fulgens in medio fidelium qui et ipsi sunt candelabra aurea, quoniam sapientia lucent. Ipse Christus est stipes qui portat tria brachia a dextris et tria a sinistris, quia ipse est vitis cui adherent in ipso fundati, tres gradus fidelium, id est rectores, continentes, coniugati. Hii sunt Noe, Daniel, Iob, quos tamen liberandos Ezechiel dixit. Hii sunt qui secundum evangelium in agro et in lecto et in molendino esse dicuntur. Hii ante tempus gratie sinistri, id est indigniores, et tempore gratie, id est digniores. Erant autem in uno quoque hastili primum calami aurei, post cyphi, deinde sperule et suprema lilia. Sancti sunt calami, qui in humidis divini fontis sunt nutriti et aliis eundem liquorem transfundunt et concavi cantuum novum carmen Deo sive predicando, sive laudando emittunt. Cyphi sunt qui illud auditu excipiunt. Sperule sunt qui nec timoris angulum nec elationis habentes supercilium, inter adversa fortes, inter prospera humiles, infatigabili desiderio adusque iocunditatis eterne lilia tendunt. Erat etiam in primo tabernaculo
mensa et propositio panum
, id est Deo propositi panes de simila numero duodecim, quorum si quis ante sabbatum erat necessarius non nisi alio eius loco substituendo tollebatur. In sabbato vero omnes auferebantur, thus quoque lucidum erat super panes.
Mensa
divina Scriptura que bene ad ostium tabernaculi, quia presentem Ecclesiam ingredientibus ipsa proponitur. Duodecim mundi panes in mensa duodecim Apostoli et eorum vicarii, qui illius semper auctoritati innituntur. Thus super panes, quoniam ipsi Deo semper igne caritatis accensas offerunt orationes. Quorum si quis morte vel alia [Zw58 f. 187v] necessitate de officio tollitur, loco eius alius substituitur, sed in sabbato omnes tolluntur quia post hanc sextam etatem in septima omnis officiorum potestas evacuabitur.
Quod
tabernaculum primum
dicitur
simpliciter
sancta
ad litteram pro minore illius veneratione vel pro presentis ecclesie minus plena in hac vita sanctificatione.
a Hbr. 9, 9.
1
Hic incipit capitulum 9
: + [•IX•]
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 9,3
marg.|
[GME73.9.3]
Post velamentum autem secundum tabernaculum
dubium est an dicat velamentum secundum, an secundum tabernaculum, sed utrumque recte intelligitur. Nam ante mensam in qua erat propositio panum et ante quam erat candelabrum septem lucernarum erat velum in quinque columpnis suspensum, de quo velo nihil dicit Apostolus. Post mensam vero et alia quedam que erant in predicto tabernaculo primo erat velum hoc de quo mentionem facit Apostolus in quatuor columpnis suspensum.
marg.|
[GME73.9.3]
Post
quod
secundum velamentum
erat
secundum tabernaculum,
quod nominis repetitione
dicitur sancta sanctorum
ad litteram pro maiore illius veneratione.
Numérotation du verset
Hbr. 9,4
marg.|
[GME73.9.4] Vel pro supercelestis Ecclesie perfecta que in fine futura est sanctificatione,
habens
inter alia multa
thuribulum aureum
quo intelligitur Christus, qui igne caritatis thus orationis accendens semper interpellat pro nobis,
et
habens
arcam
que dicitur
testamenti
eo quod ad litteram in ea erant tabule testamenti. Hec erat de lignis sethim,
circumtecta auro ex omni parte,
id est intus et foris, cuius longitudo habebat duos cubitos et dimidium, latitudo unum cubitum et dimidium, altitudo similiter unum cubitum et dimidium. In quatuor angulis eius erant quatuor circuli aurei et vectes de lignis Sethim, operti auro, inducti per circulos arce et semper in eis, quibus vectibus arca portaretur,
in qua
erat
urna aurea,
id est gomor,
habens manna
ad litteram in memoriam miraculi
et virga Aaron, que
in testimonium sacerdotii eius
fronduerat, et
sicut iam diximus
tabule testamenti.
Numérotation du verset
Hbr. 9,5
marg.|
[GME73.9.5-1]
Superque eam
arcam erat propiciatorium, id est tabula aurea eiusdem longitudinis atque latitudinis cuius archa.
Erant
etiam duo aurei
cherubin
2 alis suis utrumque latus propiciatorii obumbrantes seque invicem mutuo versis in propiciatorium vultibus respicientes. Arca Christus in quo tamquam patris secreto sunt omnes thesauri sapientie et scientie, et est de lignis sethim imputribilibus, habentes tamen similitudinem putribilium, quia Christus in humana natura nulla peccati contagione corruptus est. Habuit tamen similitudinem carnis peccati. Circumtecta auro intus et foris, quia et intus in mente erat, et foris in sermone et opere virtus sapientie apparebat. Longitudo duorum cubitorum, longanimitas doctrine atque operationis eius perfecte, dimidius cubitus longitudinis nostre tarditas est fragilitatis, que verba vel opera Christi digne capere nullatenus valet. Unde: Hec non cognoverunt discipuli eius primum. Et: Verbum autem istud absconditum erat ab eis. Latitudo unius cubiti amplitudo usque ad nos perfecte que in ipso est caritatis. Dimidius cubitus latitudinis, quod in hac vita nec perfecte diligere Deum nec dilectionem quam erga nos habet comprehendere sufficimus. Altitudo unius cubiti, spes perfecte glorie sibi membrisque suis future. Dimidius cubitus altitudinis, quod nondum perfecte que sit futura felicitas capimus. Quatuor circuli aurei sunt quatuor evangelia, que recte circulis comparantur, quia Dei sapientia de qua locuntur eterna est nec incipiens [Zw58 f. 188v] esse nec desinens. Vectes de lignis sethim deaurati sunt predicatores fortes et sapientia fulgentes. Hii semper in circulis dicuntur esse, quia numquam ab evangeliorum lectione debent cessare per hoc parati arcam portare, id est Christum evangelizare. In arca urna aurea habens manna, quia in Christi carne est anima plena divina sapientia, qua tamquam celesti pane vivificantur angeli. Vel melius, quia sine humano labore de celo datum est manna per illud intelligitur gratia.
2 cherubin] cherubym
Zw58
marg.|
[GME73.5-2]
[Augustinus]
3 Quod in arca simul cum lege preceptorum et virga potestatis esse recte dicitur, quia nisi cum gratia non est potestas faciendi precepta. Sed et quoniam etiam cum gratia lex a quovis non ex omni parte completur, recte adest propiciatorium. Ad hoc enim opus est ut sit Deus propicius. Et bene desuper, quia superexaltat misericordiam iudicio. Duo vero cherubim quibus duo intelliguntur testamenta pennis suis propiciatorium obumbrant, id est velando honorant, quoniam ista que de propiciatorio dicuntur mysteria sunt. Sese autem attendunt quia invicem inter se consonant. Vultus eorum in propiciatorium, qui misericordiam Dei in qua spes est vel conciliant vel saltem commendant.
3
Augustinus]
marg.
Quod et in arca
Zw58,
Sed et quoniam
Tr2226
marg.|
[GME73.5-3]
[Augustinus]
4 Vel quoniam cherubim interpretatur plenitudo scientie potest per cherubin rationalis creatura intelligi, in qua est societas caritatis quam numerus duorum commendat. Pennis propiciatorium obumbrant, quia virtutibus quas non sibi sed Deo tribuunt Deum honorant. Vultus in propiciatorium, quia cuilibet provectvi ad plenitudinem scientie spes non nisi in misericordia Dei est. De quibus. Quasi: Prius testamentum habuerit que enumerata sunt et huiusmodi alia, de quibus
non est modo dicendum per singula,
quia non adeo pertinere videntur ad rationem illam, qua per verum pontificem Christum et remissionem peccatorum et salutem data esse in hac grandis sermonis parte demonstrare intendimus.
4
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 9,6
marg.|
[GME73.9.6]
His vero que
ad ostendendam differentiam Veteris Testamenti a novo exempli causa posuimus
ita compositis
illud quod ad propositum pertinet tacendo preterire nolumus, quod scilicet in priore quidem tabernaculo semper etc.,
Numérotation du verset
Hbr. 9,7
marg.|
[GME73.9.7]
In secundo autem solus pontifex
sepe quidem sine sanguine, sed
semel in anno non sine sanguine, quem offert
etc.
Numérotation du verset
Hbr. 9,8
marg.|
[GME73.9.8]
Hoc significante
etc. Quasi: In secundo non nisi solus pontifex spiritu sancto significante hoc quod sequitur, scilicet viam verorum sanctorum, que per secundum tabernaculum significabatur, nondum esse omnibus propalatam priore tabernaculo Ecclesie, que est huius vite presentis adhuc habente in legalibus observantiis statum, quem utique ante adventum Christi habuerit.
marg.|
[GME73.]
[Augustinus]
5 Nam et ex illis qui fuerunt tempore legis vite presentis ecclesia constat, et primum quoque testamentum primum tabernaculum figurabat, ut secundum hoc recte tabernaculum primum esse figure, secundum vero non nisi veritatis ipsius, id est Novi Testamenti figura fuisse dicatur. Quod autem iuxta significationem hoc de sacrificiis consummandis vel in primo semper vel in secundo post annum tabernaculo dicta sint, aperte demonstrat dicens:
5
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 9,9
marg.|
[GME73.9.9]
Que parabola est instantis temporis.
Nam sicut dictum est vite presentis Ecclesiam et vetus testamentum, quod statum habuit usque ad adventum Christi, primum tabernaculum figurabat. Secundum vero ipsam figurarum veritatem, que iam in hac vita per Christum fieri cepit, et in futuro perficietur.
Iuxta quam
parabolam
offeruntur munera,
id est panes aut thus aut huiusmodi
et hostie
de animalibus,
que
iuxta [Zw58 f. 188v] conscientiam, id est teste conscientia,
non possunt facere perfectum
in iustitia quemlibet
servientem
Deo.
Numérotation du verset
Hbr. 9,10
marg.|
[GME73.9.10]
Solummodo in cibis
etc.,
impositis
quidem, sed non nisi
usque ad tempus correctionis,
id est usque ad tempus gratie qua facta figure debent cessare.
Numérotation du verset
Hbr. 9,11
marg.|
[GME73.9.11]
Christus autem
etc. Quod supra de remissione peccatorum in verbis Ieremie tetigit dicens: Quia propitius ero etc., hic latius exsequitur et de salute simul adiungit. Quasi: Pontifex legis in secundum quidem tabernaculum, sed quod erat factum ab homine et ideo spatiis brevibus coartatum, et pro remissione sed pene temporalis ad litteram exiturus, introibat. Christus autem pontifex, dator futurorum bonorum introivit in tabernaculum non manu factum. Quod exponens subiungit, id est non huius temporalis scilicet et humane creationis, quod etiam illo facto per hominem tabernaculo peramplius est spatio et perfectius rerum plenitudine, que tabernaculi futuri figuris explanari non possunt sed tantum semiplena significatione notantur.
Numérotation du verset
Hbr. 9,12
marg.|
[GME73.9.12]
Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit in
vera
sancta
sanctorum, et hoc
semel,
ibi Deo patri ad interpellandum pro nobis semper assistens. Quare autem non nisi semel aperit dicens:
Eterna redemptione,
que temporalis figura redemptionis et repetitis hostiis quasi vestigabatur
inventa,
de qua non est dubitandum.
Numérotation du verset
Hbr. 9,13
marg.|
[GME73.9.13-1]
Si enim sanguis hircorum
etc.
inquinatos
contactu mortuorum
sanctificat ad emundationem carnis
ut scilicet qui mortuorum contactu septem diebus immundus erat, die tertio et septimo purgatus carnaliter mundus sit observatione legali,
Numérotation du verset
Hbr. 9,14
marg.|
[GME73.9.14]
quantomagis sanguis Christi qui per Spiritum sanctum,
hoc est, suggerente Spiritu sancto
obtulit
Deo
semetipsum
vere
immaculatum
peccati immunitate data per eundem Spiritum sanctum, emundabit non dico exteriorem carnem, sed interiorem
conscientiam nostram ab operibus mortuis,
id est peccatis quorum consensu tamquam mortuorum contactu immunda est,
ad serviendum
deinceps per iustitiam
Deo viventi
quasi vitam quam habet eternam omnibus servientibus sibi daturo. Quasi: Multomagis. Ipse namque Christus est hircus
similitudine carnis peccati.
Est vitulus, qui duorum testamentorum cornibus ventilat inimicos. Est et vitula feminine carne infirma. De hac in Levitico legitur Dominus dixisse Moysi: Filii Israel accipiant a te vitulam rufam sine vitio que non habet in se vitium, et non est positum super eam iugum, et dabunt eam ad eleazar sacerdotem, et eicient eam extra castra in locum mundum, et occident eam in conspectu eius, et Eleazar asperget contra faciem tabernaculi testimonii de sanguine eius septies, et cremabunt eam in conspectu eius, et pellis et carnes et sanguis cum stercore eius cremabitur, et sacerdos lignum cedrinum et ysopum et coccinum mittet in medium combustionis vitule, et congregabit homo mundus cinerem vitule, et ponet eum extra castra in locum mundum. Sicut iam dictum est, Christus quantum ad carnem infirmam est vitula, sed rufa, hoc est, passione cruenta. Quam acceperunt a Moyse, quia sibi visi sunt secundum legem Christum occidisse, eo quod scilicet observationes legitimas solvere putabatur.
marg.|
[GME73.13-2]
[Augustinus]
6 Sine vitio, quia immunis est a peccato. Quod ad confirmationem repetit dicens: Que non habet in se vitium. Vel ad determinationem [Zw58 f. 189v] quod scilicet, etsi in aliis qui sunt membra eius habeat vitium, in se tamen non habet. Super eam non est positum iugum, quia nec subiugatus fuit iniquitati, immo vincula subiugatorum illi dirupit et potestatem ponendi et iterum sumendi animam habuit. Non autem ad Aaron sed ad eleazar data dicitur, quia non ad tempus quod tunc orat sed ad posteros qui nunc sunt regale sacerdotium erat Domini passio perventura. Eiecta est extra castra, quia et Dominus extra civitatem eiectus est, sed in locum mundum, quia non habuit causam malam. In conspectu eleazar occisa est, quia passio Christi fide est in conspectu eorum qui in Novo Testamento regale sacerdotium sunt. Contra faciem tabernaculi testimonii aspergit sanguinem eius eleazar, quod non aliter declaratum est quam fuerat divino testimonio pronuntiatum. Et ideo septies, ut per Christi sanguinem facta spiritualis munditia intelligeretur. Quod vero cremata dicitur, signum est resurrectionis, eo quod natura ignis est ut sursum volet et moveatur et in eum convertitur quod crematur. Ipsum etiam verbum, quod est cremare de greco in latinum assumptum, dictum est a suspensione. In conspectu autem eleazar cremata dicitur, quia illis apparuit resurrectio Christi qui sunt huius temporis regale sacerdotium. Nec solum pellis et carnes et sanguis, sed et stercus eius combustum dicitur, quia non solum substantia mortalis corporis Christi que pelle et carnibus et sanguine intimatur, verum etiam contumelia et abiectio plebis, que significatur nomine stercoris, in gloriam quam combustionis flamma significat est conversa. In medium autem combustionis mittuntur ysopus, lignum cedrinum, et coccinum, quoniam cum illo fide que per humilem et herentem petre radicibus ysopum, et spe firma supernorum que per lignum cedrinum, et ferventi caritate que per coccinum designatur, vita nostra in Deo abscondita est.
6
marg. Zw58
marg.|
[GME73.9.13-3]
Cinis
autem
vitule
et rufe et combuste, id est reliquie passionis et resurrectionis Christi est fama que consecuta est passionem et resurrectionem eiusdem Christi. Hunc cinerem homo mundus et extra castra in locum mundum posuit, quia hec fama apud eos, qui non erant de consortio Iudeorum et erant ab interfectione Christi mundi, in gentibus maxime et extra celebrationem iudaice consuetudinis claruit. Aquam vero aspersionis per quam significatur baptismus fiebat ex hoc cinere aqua super ipsum effusa. Qua aspersionis aqua tam proseliti quam filii Israel mundabantur a contactu mortuorum, quo septem, id est tribus et quatuor diebus erant immundi, quia tam gentes quam Iudei ab huius morticine vite iniquitatibus quibus et anima que ternario virtutum et corpore quaternario elementorum et temporum intelligitur inquinantur, per baptismum mundantur. Ysopo autem quo fides significatur aqua hec aspergitur, quia fide corda mundantur et sine fide non prodest baptismus.
Numérotation du verset
Hbr. 9,15
marg.|
[GME73.9.15]
Et ideo.
Quasi: Non sanguinem hircorum, sed semetipsum obtulit
et ideo,
scilicet per hoc patet quod ipse
est mediator,
id est inter Deum et hominem
dator Novi Testamenti.
Hec est enim novitas sacrificii, per quod electi remissione innouantur et eternam sub figura terrene sepe promissam hereditatem accipiunt. Ad hoc namque se ipsum obtulit iste
mediator, ut morte
sua
intercendente
, hoc est, inter remissionis aut hereditatis promissionem et eorumdem completionem interposita,
in redemptionem prevaricationum earum, que,
ut manifeste loquar,
erant,
id est non remisse quantum ad reatum manebant,
sub priore testamento
accipiant
repromissionem eterne hereditatis,
illi
qui
ad hanc habendam
vocati sunt,
id est per solam gratiam ab eterno electi. Ecce que inter testamenta diversitas.
marg.|
[GME73.]
[Augustinus]
7 Hanc intelligi voluit Dominus, ubi locutus est ad Moysen et aaron dicens: Ista distinctio legis, quemcumque constituit Dominus. Profecto non singulare est, quod a se distinctum dicitur. Singularitas [Zw58 f. 189v] namque sui a se distinctionem non requirit. Ergo plura sunt, inter que distinctio est. Ait tamen: Distinctio est legis. Et ne quis intelligeret precepti unius ab alio, lex enim dicitur rei quod singulariter de illa precipitur secutus adiunxit. Quecumque constituit Dominus. Non ergo pars aliqua testamenti ab alia parte eiusdem, sed testamentum aliud ab alio testamento, in eo quod ait distinstio legis, intelligitur esse distinctum. Recte utique. Veteris enim atque novi testamentorum non solum sacramenta verum etiam promissa diversa sunt, sed et que in utrisque sunt eadem ibi figurata, hic manifesta sunt. Ibi enim videntur promitti carnalia et temporalia, quibus occulte spiritualia et eterna significantur que hic manifestissime promittuntur, quorum ab illis non est clarior certiorue distinctio quam passio Christi, in cuius morte satis constitit non pro 288 magno terrena petenda a Domino, sed eterna.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 9,16
marg.|
[GME73.9.1]
Ubi enim
etc. Poterant infirmi ex eo quod Christus mortuus est non credere promissiones et ideo secundum humanam consuetudinem ostendit potius morte firmatas. Quasi: Recte dico morte intercedente accipiant etc. Ubi enim est testamentum, necesse est ut ad confirmationem eius mors testatoris intercedat, id est inter promissionem et rei completionem veniat.
Numérotation du verset
Hbr. 9,17
marg.|
[GME73.9.17]
Testamentum enim
semper
in mortuis
testatoribus firmatum est. Alioquin, id est si non interveniat mors, non est firmum. Quod ita ait:
Nondum valet
ipsum testamentum,
dum
scilicet
vivit
ille
qui
testificatus
est,
quoniam ab ipso potest mutari.
Numérotation du verset
Hbr. 9,18
marg.|
[GME73.9.1]
Unde,
id est in cuius confirmationis quam morte testatoris fit sacramento,
nec primum quidem
testamentum
dedicatum,
id est
confirmatum est sine sanguine
quo huius testatoris Novi Testamenti mors prefigurabatur.
Numérotation du verset
Hbr. 9,19
marg.|
[GME73.9.19]
Lecto enim omni
etc.usque et sine sanguinis effusione non fit remissio. Hec omnia in figura Christi. Nam sicut Moyses, ita est Christus, dato evangelio sanguinem suum qui nostre redemptionis est pretium et aqua que baptismi est sacramentum accepit de latere suo, qui et vitulus est propter virtutem crucis cuius cornibus impios ventilavit, et hircus propter similitudinem carnis peccati, et quia hostia est pro peccato. Hec autem ideo aspersisse dicitur, cum lana coccinea que propter igneum colorem caritatis fervorem significat et cum ysopo qui, quoniam valet contra tumorem pulmonis, humilitatem designat, quia per dilectionem et humilitatem hec fecit.
Numérotation du verset
Hbr. 9,21
marg.|
[GME73.9.21] Hoc
sanguine
librum
aspersit,
quia per passionem evangelium confirmavit et populum, quoniam eum a peccato mundavit et
tabernaculum,
id est Ecclesia
et omnia vasa ministerii,
id est Ecclesie ministros in quibus divina mysteria continentur,
Numérotation du verset
Hbr. 9,20
marg.|
[GME73.9.20]
dicens
in cena:
Hic
est
sanguis
confirmator Novi
Testamenti quod Deus
per filium suum
mandavit ad vos.
Ecce quam proprie Moyses prophetavit. Et quid per singula?
Numérotation du verset
Hbr. 9,22
marg.|
[GME73.9.22]
Omnia pene in sanguine
mundavit. Pene dicit ad litteram, quia quedam non nisi aqua mundabantur. Sed quicquid sit de ceteris, sine sanguinis effusione non est remissio neque tunc neque nunc.
Numérotation du verset
Hbr. 9,23
marg.|
[GME73.9.1]
Necesse est ergo.
Quasi: Moyses qualiter dictum est fecit. Ex hoc ergo manifestum est, quod
exemplaria
8, id est figura
celestium,
Ecclesie scilicet que celestis vocatur quoniam conversatio eius in celis est, necesse est his predictis et huiusmodi aliis
hostiis
corporaliter
mundari. Ipsa autem celestia,
id est ipsam Ecclesiam, [Zw58 f. 190v] que etiam in terra celestis est,
necesse est mundari melioribus quam istis hostiis.
In que celestia Iesus introivit.
8 exemplaria]
scrips.,
examplaria
Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 9,24
marg.|
[GME73.9.24]
Non enim introivit,
ut esset
in sanctis
sanctorum
manufactis
que non sunt vera, sed tantum
exemplaria,
hoc est, figure
verorum, sed
introivit
in ipsum celum.
Quare?
Ut
iam nunc
appareat
ipsi
vultui Dei
magnus sacerdos interpellans
pro nobis
ad eiusdem vultus visionem introducendis.
Numérotation du verset
Hbr. 9,25
marg.|
[GME73.9.25]
Neque
vero sic introivit,
ut
iterum intraturus exeat et ita
sepe semetipsum offerat quemadmodum pontifex
legis, etc.
Numérotation du verset
Hbr. 9,26
marg.|
[GME73.9.26]
Alioquin,
id est si sic introivit, ut sepe se offerat quotiens scilicet homines peccant, sed eamdem rationem
oportebat eum
etc.
Nunc autem.
Quasi: Hac ratione certum est, quod bene non nisi
semel
et
in consummatione,
id est in fine
seculorum per hostiam suam,
id est
per
se ipsum
hostiam apparuit
vultui Dei
ad destitutionem peccati,
id est ut iam reatus dimittatur, vitium non dominetur, tandem ipsum penitus auferatur. Ecce inter pontifices legis et Christum pontificem quante sunt differentie: Illi multi, iste unus. Illi sepe offerunt, iste semel. Illi alienum sanguinem, iste suum. Ideoque illi nec peccata dimittunt nec salvant, iste vero et peccata dimittit et salvat.
Numérotation du verset
Hbr. 9,27
marg.|
[GME73.9.27] Unde adiungit:
Et quemadmodum
lege nature
statutum est hominibus semel mori. Post hoc autem
non resurgunt iterum morituri, sed tantum restat
iudicium
quod secundum merita sunt accepturi.
Numérotation du verset
Hbr. 9,28
marg.|
[GME73.9.28]
Sic
divina gratia statutum est, quod
et Christus semel oblatus ad exhaurienda
remissione
peccata
non omnium sed
multorum,
id est electorum
secundo
adventu
sine peccato,
id est sine similitudine carnis peccati et
sine
hostia quam tunc offerat pro remittendo
peccato,
que et iccirco peccatum vocatur,
apparebit
gloriosus
exspectantibus se
in eorum
salutem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_9)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_9)
Notes :