Capitulum 10
Numérotation du verset
Ios. 10,1
Que cum audisset Adonisedech rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam, sicut enim fecerat Hiericho et regi eius, sic fecit Hai et regi eius1
1 eius] illius
Weber
et quod transfugissent Gabaonite ad Israel et essent2 federati eorum
2 essent] eeut
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Ios. 10,2
timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Hai omnesque bellatores eius fortissimi.
Numérotation du verset
Ios. 10,3
Misit ergo Adonisedech rex Hierusalem ad Otham3
3 Otham
Edmaior.
(
F
) Ω
JM] Ocham ΦA ΩS, Oham
Cor3
(Hier. et hebr. ... vel Heham al. Ocham quod idem est sicut Choreb et Hereb)
Clementina Weber
regem Hebron et ad Pharam regem Ierimoth4 ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens:
4 Ierimoth
Rusch
] Hieremoth
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,4
Ascendite ad me et ferte presidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israel.
Numérotation du verset
Ios. 10,5
Congregati ergo5 ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Ierimoth6 rex Lachis rex Eglon, simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam.
5 ergo] igitur
Weber
|
6 Ierimoth
Rusch
] Hieremoth
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,6
Habitatores autem Gabaon urbis obsesse miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum. Ascende cito et libera nos ferque presidium. Convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis.
Numérotation du verset
Ios. 10,7
Ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi.
Numérotation du verset
Ios. 10,8
Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos. In manus enim tuas tradidi illos. Nullus enim ex eis tibi7 resistere poterit.
7 enim]
om. Weber
| ex eis - tibi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,9
Irruitque ita8 Iosue super eos repente tota nocte ascendens9 de Galgalis.
8 Irruitque ita] Irruit itaque
Weber
|
9 n. a.]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,10
Et conturbavit eos Dominus a facie Israel conturbavitque10
10 conturbavitque] contrivitque
Weber
plaga magna in Gabaon ac persecutus est eos11 per viam ascensus Bethoron et percussit usque ad Azecha12 et Maceda.
11 eos]
om. Weber
|
12 ad Azecha] Azeca
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,11
Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de celo usque ad Azecha13 et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israel.
13 ad Azecha] Azeca
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,12
Tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israel dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon14
14 Ahialon
Weber
; cf.
Glossa ordinaria
(1Rg. / 1Sm. 14, 31)] Hailon ΩJ, Haylon
Rusch
]
Numérotation du verset
Ios. 10,13
Steteruntque sol
et luna
donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.
Nonne scriptum est hoc in libro Iustorum: stetit itaque sol
in medio celi
et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Numérotation du verset
Ios. 10,14
Non fuit antea nec15 postea tam longa dies obediente Domino voci hominis et pugnante pro Israel.
15 antea nec] ante et
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,15
Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgale
Numérotation du verset
Ios. 10,16
Fugerant enim quinque reges
et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
Numérotation du verset
Ios. 10,17
Nuntiatumque est Iosue
quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis16 Maceda.
16 urbis]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,18
Qui precepit sociis et ait: Volvite saxa ingentia ad os spelunce et ponite viros industrios qui clausos custodiant.
Numérotation du verset
Ios. 10,19
Vos autem nolite stare sed persequimini hostes
et extremos quosque fugientium cedite. Ne dimittatis eos urbium suarum intrare presidia quos tradidit Dominus Deus vester17 in manus vestras.
17 vester]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,20
Cesis ergo18 adversariis plaga magna et usque ad internicionem pene consumptis, hii qui Israel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas.
18 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,21
Reversusque est omnis exercitus
ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero
Nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
Numérotation du verset
Ios. 10,22
Precepitque Iosue dicens: Aperite os spelunce et producite ad me quinque reges qui in ea latitant.
Numérotation du verset
Ios. 10,23
Fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et adduxerunt19 ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth20 regem Lachis, regem Eglon.
19 adduxerunt] eduxerunt
Weber
|
20 Ierimoth]
scrips.,
Hierimoth
Rusch
Hieremoth
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,24
Cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israel
et ait ad principes
exercitus
qui secum erant:
Ite et ponite pedes super colla
regum istorum.
Qui cum perrexissent et subiectorum colla pedibus21 calcarent
21 c. p.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,25
rursum ait ad eos:
Nolite timere nec paveatis, confortamini et estote robusti. Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus
vestris adversum quos dimicabitis22.
22 dimicabitis] dimicabis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,26
Percussitque Iosue
et interfecit eos
atque suspendit super quinque stipites
fueruntque suspensi usque ad vesperam23.
23 vesperam] vesperum
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,27
Cumque occumberet sol, precepit sociis ut deponerent eos de patibulis, qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia que permanent usque in presens.
Numérotation du verset
Ios. 10,28
Eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius. Non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho.
Numérotation du verset
Ios. 10,29
Transivit autem24 cum omni Israel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam
24 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,30
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel. Percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius. Non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho.
Numérotation du verset
Ios. 10,31
De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel25 et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam
25 cum... Israel Ω
JS
Rusch Clementina
]
om.
Ω
M...
Ed1530 Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,32
tradiditque Dominus Lachis in manus filiorum26 Israel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam que fuerat in ea sicut fecerat Lebna.
26 manus filiorum] manu
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,33
Eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem.
Numérotation du verset
Ios. 10,34
Transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
Numérotation du verset
Ios. 10,35
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas que erant in ea iuxta omnia que fecerat Lachis.
Numérotation du verset
Ios. 10,36
Ascendit quoque cum omni Israel27 de Eglon in Hebron
27 Israel] Israele
Weber
et pugnavit contra eam.
Numérotation du verset
Ios. 10,37
Cepitque et percussit
in ore gladii
regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas que in ea fuerant commorate. Non reliquit in ea ullas reliquias. Sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta que in ea reperit consumens gladio.
Numérotation du verset
Ios. 10,38
Inde reversus in Dabir
Numérotation du verset
Ios. 10,39
cepit eam atque vastavit, regem quoque eius atque28 omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii. Non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
28 atque] et
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,40
Percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Aseroth29
29 Aseroth
Edmaior.
(
O
)
Rusch
] Asedoth ΩJ
Cor3
(hebr. antiq.)
Weber
, Asedoch ΠC ΦV ΨB, Sedeth Ω
M
cum regibus suis. Non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut preceperat ei Dominus Deus Israel
Numérotation du verset
Ios. 10,41
a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon
Numérotation du verset
Ios. 10,42
universosque30 reges et regiones eorum uno impetu cepit31 atque vastavit. Dominus enim Deus Israel pugnavit32 pro eo.
30 universosque] universos
Weber
|
31 i. c.]
inv. Weber
|
32 pugnavit] pugnabat
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,43
Reversusque est cum omni Israel33
ad locum castrorum in Galgala.
33 Israel] Israele
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
Ios. 10,ad litteram
marg.|
.1.
{71}
Que cum audisset.
Hic agitur de debellatione quinque regum simul congregatorum. ubi primo describitur occasio belli. Secundo actus debellandi, ibi :
Ascenditque
Iosue.
Occasio autem belli fuit, eo quod isti quinque reges simul congregati venerunt ad debellandum Gabaonitas, eo quod essent confederati filiis Israel ; propter quod fuerunt compulsi petere auxilium a Iosue ; quod concessit, et debuit concedere propter dictum fedus. et patet littera paucis exceptis.
Que
cum
audisset Ado.
Hec est vera littera. sic enim habent Hebrei et libri correcti et interpretatur dominus iustitie vel Domini mei iustitia, secundum proprietatem Hebraici sermonis. sicut et Melchisedech interpretatur rex iustitie, qui fuit rex {72} Hierusalem sicut iste ut habetur Gn. 14. ca. Cetera patent in littera.
marg.|
.2.
Ascenditque Iosue,
etc. Hic consequenter describitur actus de bellandi. ubi primo describitur debellatio hostium, secundo occupatio civitatum ibi :
Eodem die Macedam quoque cepit.
Circa primum primo describitur modus pugne. Secundo manifestatio victorie, ibi : Reversusque est omnis exercitus. Circa debellationem hostium primo promittitur divinum auxilium, cum dicitur :
Dixitque
dominus ad Iosue. Ne timeas,
etc. Secundo subditur studium humanum, quod non debet omitti in agibilibus, cum dicitur :
marg.|
.3.
Irruit itaque Iosue super eos repente.
ut ex subito adventu ipsius adversarii terrerentur, quod et factum est. unde sequitur :
Conturbavit eos dominus,
etc. Tertio additur celeste signum. et primo de celo aereo, cum dicitur.
Numérotation du verset
Ios. 10,ad litteram
marg.|
.1.
{73}
Dominus misit super eos lapides magnos
scilicet grandinis insolite magnitudinis, ita quod possent armatos interficere. Ideo subditur :
marg.|
.2.
Et mortui sunt multo plures lapidibus,
etc. Quod factum est ne filii Israel sibi victoriam ascriberent.
marg.|
.3.
Tunc locutus est Iosue,
etc. Gratias agendo.
marg.|
.4.
Dixitque coram eis.
Videns enim primum signum a Deo datum de celo aereo, ex hoc confidens petivit secundum de celo sydereo, dicens.
marg.|
.5.
Sol contra Gabaon ne movearis, et luna,
etc. Erant enim in tali dispositione, quod uterque apparebat super terram. quod frequenter contingit in plenilunio, quia tunc tantum distant per diametrum celi. hoc autem petivit Iosue. ut haberet tempus adversarios persequendi. ideo subditur : Steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se, etc.
marg.|
.6.
Nonne scriptum est,
etc. Aliqui vero doctores nostri dicunt, quod iste liber non pervenit ad nos, quia non est translatus in Latinum. Sed hoc non videtur convenienter dictum, quia saltem esset vel fuisset apud Hebreos : quod non dicunt expositores eorum, sed magis contrarium, ut videbitur. Alii autem dicunt, quod est liber 12. prophetarum : quia Abacuk tertio capitulo scribitur Sol et luna steterunt in habitaculo suo. Sed istud etiam videtur extraneum, quia liber 12. prophetarum saltem quantum ad prophetiam Abacuk fuit scriptus per magnum tempus post mortem Iosue scilicet per octingentos annos et plus, quia Abacuk prophetavit post transmigrationem Babylonis : ut dicit Hierony. In prologo super Abacuk. {74} A morte vero Iosue usque ad transmigrationem fluxerunt octingenti anni et plus, quod patebit si quis velit computare tempora iudicum et regum usque ad illud tempus, prout in Sacra Scripturaet Iosepho continentur, et ideo irrationabiliter videtur dictum, quod diceret aliquid esse scriptum in libro scribendo postea per tempus tamen. Nec potest dici quod istud sit additum a translatore nostro : quia sic est in hebreo . Et ideo aliter dicunt Hebrei, quod iste liber est liber Genesis, quia ibi scribuntur facta Abraham, Isaac, et Iacob, qui fuerunt excellentes iusti : et ideo propter eorum merita facta sunt multa beneficia populo Israel, ut frequenter exprimitur in sacra scriptura. Dicunt igitur quod hoc scriptum est Genesis 48.1 ubi ponitur benedictio Iacob super Manasse et Ephraim : et de Ephraim dicitur :
Et semen eius crescet in gentes.
Hebrei dicunt:
Et semen eius congregabit gentes.
Vel congregatio gentium quod fuit impletum in Iosue, qui fuit de semine Ephraim, quia quando dixit Iosue ;
Sol ne movearis,
etc. filii Israel fuerunt congregati ad audiendum hoc verbum, secundum quod dicitur in textu :
Dixitque
coram
eis : sol contra,
etc. ut admirarentur et regratiarentur Deo de tanto beneficio et miraculo celitus sibi dato.
1 Gn. 48.
marg.|
.7.
Stetit itaque.
Ex hoc videtur ; quod erat tunc in puncto meridionali, nisi dicatur, quod medium celi aliquando vocatur totum, quod est supra hemispherium nostrum.
marg.|
.8.
Non fuit. In
fine capituli dicetur qualiter hoc intelligendum sit.
Numérotation du verset
Ios. 10,ad litteram
marg.|
.1.
{75}
Obediente Domino voci hominis
id est condescendente, quia obedientia proprie loquendo est inferioris ad superiorem : condescensio vero econverso superioris ad inferiorem.
marg.|
.2.
Reversusque est.
hoc dicitur hic per anticipationem, quia non fuit ibi reversus donec habuisset victoriam completam quantum ad ea que tractantur in hoc ca. ut habetur in fi. huius cap. et adhuc erat in persequendo adversarios, ut patet in littera.
marg.|
.3.
Volvite saxa,
etc. ut non possint ibi latentes per se exire.
prol.|
{76}
marg.|
.4.
Et ponite.
ne ab exterioribus possint educi inde. Cetera patent.
marg.|
.5.
Reversusque.
Hic consequenter describitur manifestatio victorie. primo in hoc quod exercitus Iosue rediit in numero integro. secundo quia adversarii non fuerunt ausi eos invadere. ideo subditur :
marg.|
.6.
Nullusque contra,
etc scilicet pro tunc : sed postea alii contra eos pugnaverunt, ut patet. c. sequenti tertio per hoc quod principes exercitus posuerunt pedes suos super colla quinque regum, qui latuerant in spelunca in signum quod eorum adversarii, qui nondum erant debellati, pedibus eorum subiicerentur. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset
Ios. 10,ad litteram
marg.|
.1.
{77} Cumque occumberet sol, precepit sociis suis ut deponerent eos de patibulis. Quia hoc erat preceptum in lege, Dt. 21
prol.|
{78}
marg.|
.2.
Eodem die Macedam quoque,
etc. Postquam descripta est debellatio hostium, hic consequenter describitur captio civitatum. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset
Ios. 10,ad litteram
marg.|
.1.
{79}
Ascendit quoque cum omni Israel
etc. Hoc est intelligendum de parte civitatis Hebron : que erat in valle, reliquam vero partem que erat fortior, cepit Caleb postea, ut habetur infra 15 capitulo et Iud id est Vel potest dici quod hic dicitur per anticipationem et ei attribuitur quod postea fecit Caleb, qui ex concessione Iosue habuit Hebron, ut habetur infra 14. cap.
marg.|
.2.
Regem quoque.
Hoc potest exponi dupliciter. Uno modo de rege Hebron quem suspenderat, ut dictum est. Alio modo de alio rege novo, utpote quia filius mortuo patre regnum susceperat, si rex erat per hereditatem, vel quia populus regem novum sibi elegerat si erat per electionem : Inter suspensionem enim predicti regis et factum istud Iosue plures civitates ceperat, ut patet in textu : et ideo tempore intermedio potuerat fieri institutio novi regis predictis modis. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.3.
Omne quod spirare.
quod intelligitur de specie humana. bruta enim animalia cesserunt in predam bellantium.
marg.|
.4.
A Cadesbarne usque.
Hec est longitudo terre ab Oriente in Occidentem.
marg.|
.5.
Uno impetu.
Quantum ad primum bellum, quia multo tempore pugnavit Iosue, ut habetur c. sequenti. Circa predicta de statione solis potest queri : Que fuit longior dies sub Iosue vel sub Ezechia ? Et dicunt aliqui, quod illa fuit longior que fuit sub Iosue eo quod dicitur in textu :
Non fuit ante et postea tam longa dies,
ut dictum est. Sed occurrit difficultas, quia de die sub Ezechia scribitur 4Rg. 20. et Is. 28. quod sol retrocessit decem lineis vel gradibus, quibus designantur decem hore secundum communiorem opinionem. Ad cuius solutionem dicunt aliqui, quod sol retrocessit subito : et ideo dies non fuit augmentata, nisi tantum decem horis, quibus successive rediit ad locum unde retrocesserat, et ulterius usque ad occasum descendit per duas horas : quia decem hore dici transierant quando sol retrocessit : et secundum hoc illa dies artificialis de qua est sermo, fuit tantum 22. horarum : dies autem sub Iosue fuit 24. horarum. quia sol stetit immobilis spatio unius dici artificialis, et postea cursu suo naturali ivit ad occasum : et sic illa dies fuit duplicata. Sed quia Ezechias quesivit signum notabile ab omnibus, ut videtur 4Rg. 20. ca. et Isaie 38. Et magis fuit notabile signum solis retrocedendo successive et magis notum pluribus quam si retrocessisset subito. Ideo dicunt aliqui, quod due linee in horologio Acham faciebant tamen unam horam, et ideo sol retrocedendo 10. lineis successive, et redeundo ad locum unde retrocesserat, fecit tantum decem horas, et sic idem habetur quod prius scilicet quod dies sub Iosue fuit longior duabus horis. Alii vero innitentes dictis Dionysii dicunt, quod dies sub Ezechia fuit longior. Dicit enim Dionysius in epistola ad Policarpum quod dies sub Ezechia fuit fere triplicata quoniam defecerunt tantum hore quatuor, quia secundum ipsum sol processerat de Oriente in Occidentem per decem horas : et retrocessit successive per decem horas : et per decem alias rediit ad locum unde retrocesserat, {80} et ultra processit ad Occidentem per duas horas : et sit dies artificialis fuit augmentata viginti horis : et sic fuit 32. horarum. Illa autem que fuit sub Iosue, viginti quatuor tantum, quia illa dies non fuit nisi duplicata. Ad illud autem quod dicitur in hoc loco. Non fuit ante et post tam longa dies, etc. Dicunt quod hoc refertur ad tempus in quo Iosue scripsit librum istum, quia post victoriam predictam vixit longo tempore et librum istum scripsit circa finem vite sue : et usque ad tempus illud non fuit tam longa dies ante victoriam dictam neque post. per hoc tamen non excluditur quin dies sub Ezechia, que fuit postea, fuerit longior : Sed quia bonum est sustinere dicta sacre scripture quantum est possibile, que absolute dicit hic, quod non fuit tam longa dies ante neque post. Ideo non obstantibus predictis potest dici quod dies sub Iosue fuit longior, quia ut dictum est supra 4 capitulo Filii Israel transierunt Iordanem decima die mensis primi, qui apud Hebreos incipit a prima lunatione propinquiori equinoctio vernali : et quarta decima die eiusdem mensis celebraverunt pascha, et postea septem diebus obsederunt Hiericho, et postea miserunt exploratores ad civitatem Hai, postea bellatores contra eum, qui devicti fuerunt propter peccatum Achan, quo deprehenso et punito postea ceperunt Hai, et Bethaven, quibus peractis venerunt Gabaonite et confederati fuerunt filiis Israel : propter quam confederationem quinque reges obsederunt eos, et Iosue ab eis rogatus venit ad liberandum eos pugnando contra reges predictos, in qua pugna fuit statio solis ut patet ex predictis. In tot autem et tantis agendis bene et probabiliter potest dici quod fluxit tempus ab equinoctio vernali usque ad medietatem Iunii vel circiter, tunc vero dies artificialis habet 18. horas, et tunc fuit duplicata, ut dictum est, et per consequens fuit 46. horarum : dies autem sub Ezechia fuit 32. horarum ad plus, ut patet ex supradictis : et sic videtur quod sub Iosue fuerit maior dies. Ad cuius intellectum est sciendum quod questio est de quantitate diei artificialis, et de eius augmento, quia dies augmentati sub Iosue et Ezechia fuerunt artificiales. Quantitas vero diei artificialis variatur secundum diversitatem climatum, et secundum appropinquationem maiorem ad solstitium estivale et hyemale, et ideo licet in omni climate et quolibet tempore anni quelibet dies artificialis habeat 12. horas artificiales, tamen horas naturales habet aliquando plures aliquando pauciores. In tertio vero climate dies brevissima, scilicet quando sol est in solstitio hyemali, habet 10. horas. Longissima vero scilicet quando sol est in solstitio estivali habet 14. horas : questio autem nostra debet applicari ad tertium clima, quia in eo est Hierusalem ubi erat Ezechias, quando dies fuit sibi prolongata : et similiter Iosue erat satis prope Hierusalem quando prolongavit Deus diem ad eius petitionem. Si autem dicatur, quod dies prolongata sub Iosue fuit in solstitio estivali, quod satis probabiliter potest dici, eo quod eodem anno Iosue aliqua alia bella peregerat, sequitur {81} quod illa duplicata habuit 28 horas. Et si propter oppositionem dicatur, quod dies prolongata sub Ezechia fuerit in solstitio hyemali, quod satis probabiliter potest dici : ut videbitur postea, sic dies ille habuit tantum 26. horas naturales et duas partes unius hore naturalis, quia quatuor hore artificiales, que deficiunt a perfecta triplicatione illius diei, ut patet ex predictis, non valerent nisi tres horas et tertiam partem unius hore, et sic habetur : quod dies sub Iosue fuerit longior in una hora naturali, et tertia parte unius hore naturalis. Probatio assumpti, scilicet quod probabiliter potest dici diem sub Ezechia prolongatam fuisse in solstitio hyemali, et hoc ratione climatis : quia in tertio climate sol elevatur in meridie minoris diei per 36. gradus fere : et {82} ideo tale tempus est ibi tunc quale est apud nos in 7. climate circa finem Februarii per 12. dies ante equinoctium vernale, quod est tempus satis aptum ad procedendum ad bellum : cum non sit nimis calidum, nec nimis frigidum. Dies autem prolongata fuit Ezechie ante percussionem exercitus Sennacherib, ut ostenditur 4Rg. 20. percussio autem illa fuit quando Sennacherib veniebat cum exercitu magno contra Ierusalem, et sic patet propositum, scilicet quod probabiliter potest dici illam diem in solstitio hyemali fuisse. Ad dictum autem Dionysii dicentis, quod illa dies sub Ezechia fuit 32. horarum : Dicendum quod loquitur de horis artificialibus, et ille valerent tantum 26. horas naturales, et duas partes unius hore, ut dictum est.
Numérotation du verset
Ios. 10,moraliter
marg.|
marg.| {71}
.1.
Que cum.
Hic describitur pugna Iosue contra quinque reges Amorrheorum, per quos intelligi possunt quinque sensus corporis pugnantes contra dictamen rationis, que per Iosue significatur, ut supra dictum est. De hac autem pugna dicitur Gal. 5 capitulo Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Quinque vero reges predicti per quatuor fuerunt debellati scilicet per gladios filiorum Israel, et per lapides grandinis, et per subsistentiam solis, et lune, et istis spiritualiter intelligendo{72} debellantur sensus carnis. Per gladios enim filiorum Israel intelliguntur verba divina, que sunt spirituales gladii. Eph. 6 capitulo Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Quod autem per gladios istos debellentur sensus carnis dicit Hieron. ad rusticum monachum : Ama sanctarum scripturarum studium, et carnis vitia non amabis. Per lapides vero grandinis intelliguntur actus penitentie scilicet ieiunia, vigilie, asperitas victus, et vestitus, et cetere discipline, que carnis sensus percutiunt et infrigidant et domant magis quam studium sacre scripture. Ideo dicitur.
Numérotation du verset
Ios. 10,moraliter
marg.|
.2.
{73}
Et mortui sunt multo,
etc. Per assistentiam vero solis intelligitur adiutorium Christi, qui est sol iustitie contra tentationes carnis 1Cor. 10 capitulo Fidelis Deus qui
non
patietur vos tentari supra id
{74}
quod potestis, sed faciet
cum tentatione proventum
, ut possitis sustinere. Per assistentiam vero lune intelligitur adiutorium virginis Marie : que Can. 6. dicitur terribilis ut
castrorum
acies ordinata ; propter quod per eius auxilium provenit nobis de sensibus carnis victoria gloriosa.
prol.|
{77}
Numérotation du verset
Ios. 10,moraliter
marg.|
†
Ite et ponite pedes vestros super colla regum istorum. Qui cum perrexissent et subiectorum
etc. Per hoc autem quod Iosue precepit principibus {78} Israel ponere pedes suos super colla quinque regum, significatum fuit, quod quinque sensus carnis subiici debent imperio rationis.
Numérotation du verset
Ios. 10,additio
prol.|
{81} In capitulo 10. ubi dicitur in postilla : Non fuit antea et postea tam longa dies.
prol.|
Iuxta sententiam litteralem propter intellectum tam illius historie quam Ezechie in 4Rg. 20. et Is. 38. potest probabiliter dici, salva tamen sanctorum auctoritate, quod dies illa in qua illud miraculum in horologio Acham divinitus Ezechie fuit factum, non longior nec brevior fuit solito, et sic cessat tota altercatio postillatoris in hoc capitulo circa {82} istam materiam contenta : qualiter enim hoc intelligatur Domino dirigente videbitur infra 4Rg. 20.
Numérotation du verset
Ios. 10,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo 10. ubi postillator disputat de statione solis contra Iosue. Burgens. allegat digressionem quam facturus est de hac statione et retrogradatione tempore Ezechie circa 4Rg. 20. Ubi mira contra sanctorum auctoritatem sine ratione imaginatur, et ibi vide correctorium satis rationabile.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_10)
Notes :