Capitulum 11

Numérotation du verset Ios. 11,1 

Que cum audisset Iabin
rex Asor
misit ad Iobab regem Madan1 et ad regem Semeron2 atque ad regem Acsaph
1 Madan] Madon Weber |
2 Semeron ΩSJ Rusch Clementina ] Someron Weber ; Simeon cum Glossa ordinaria marg. ( Rusch, facsim., p. 449a in calce ) Ω M. “Ieronimus, antiqui hebr.: SEMERON sed glossa exponit SYMEON et est secundum aliam translationem quam ponit Origenes” add. marg. ΩJ cum Correctorio Hugonis O. P. |
Numérotation du verset Ios. 11,2 

ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis
et in planitie
contra meridiem Ceneroth3 in campestribus
3 Ceneroth] Cheneroth Weber
quoque et4 regionibus Dor
4 et] + in Weber
iuxta mare
Numérotation du verset Ios. 11,3 

Chananeum quoque5 ab oriente et occidente
5 Chananeumque quoque] Chananeumque Weber
et Amorreum
atque Etheum ac Pherezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe.
Numérotation du verset Ios. 11,4 

Egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut arena que est in litore maris equi quoque et currus immense multitudinis.
Numérotation du verset Ios. 11,5 

Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israel.
Numérotation du verset Ios. 11,6 

Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos. Cras enim,
hac eadem hora, ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel. Equos eorum subnervabis et currus igne combures.
Numérotation du verset Ios. 11,7 

Venitque Iosue et omnis exercitus eius6 cum eo adversus7 illos ad aquas Merom subito et irruerunt super eos
6 eius] om. Weber |
7 adversus] adversum Weber |
Numérotation du verset Ios. 11,8 

tradiditque illos Dominus in manus8 Israel. Qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Masserephot9 campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem. Itaque10 percussit omnes ut nullas ex eis dimitteret11 reliquias.
8 manus] manu Weber |
9 M.] Maserefoth Weber |
10 Itaque] Ita Weber |
11 ex eis - d.] inv. Weber |
Numérotation du verset Ios. 11,9 

Fecitque12 sicut preceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit currusque combussit igni13.
12 Fecitque Edmaior. ( L Φ P Ψ ) Ω Rusch Ed1530 Clementina ] Fecit Weber |
13 igni Edmaior. (L) Rusch Ed1530 Clementina (1593 1598)] om. Weber Clementina (1592) |
Numérotation du verset Ios. 11,10 

reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hec principatum tenebat.
Numérotation du verset Ios. 11,11 

Percussitque omnes animas que ibidem morabantur. Non dimisit in ea ullas reliquias
sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem peremit14 incendio
14 peremit Φ Ω JS Rusch Clementina ] permisit Cava... Ω M Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ios. 11,12 

et omnes per circuitum15* civitates
15 circuitum] circumitum Rusch (hapax)
Reges quoque16 earum cepit percussit atque delevit
16 R. quoque] regesque Weber
sicut preceperat ei Moyses famulus Domini.
Numérotation du verset Ios. 11,13 

Absque urbibus que erant in collibus et in tumulis site ceteras succendit Israel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Numérotation du verset Ios. 11,14 

Omnemque predam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel cunctis hominibus interfectis.
Numérotation du verset Ios. 11,15 

Sicut preceperat Dominus Moysi servo suo, ita precepit Moyses Iosue et ille universa complevit.
Non preteriit de universis mandatis nec17 unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
17 nec] ne Weber
Numérotation du verset Ios. 11,16 

Cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israel et campestria eius
Numérotation du verset Ios. 11,17 

et partem montis que ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon. Omnes reges eorum
cepit, percussit et18 occidit.
18 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 11,18 

Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
Numérotation du verset Ios. 11,19 

Non fuit civitas que se non traderet filiis Israel preter Eveum qui habitabat in Gabaon. Omnes enim19 bellando cepit.
19 enim] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 11,20 

Domini enim sententie fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra eos20 et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut preceperat Dominus Moysi.
20 eos] Israel Weber
Numérotation du verset Ios. 11,21 

In tempore illo venit Iosue et interfecit Enachim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israel urbesque eorum delevit.
Numérotation du verset Ios. 11,22 

Non reliquit ullum de stirpe Enachim in terra filiorum Israel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt.
Numérotation du verset Ios. 11,23 

Cepit ergo Iosue omnem terram
sicut locutus est Dominus ad Moysen et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas quievitque terra a preliis.

Capitulum 11

Numérotation du verset Ios. 11,1 
differentia
marg.| {LYR8.11T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 29v b
Numérotation du verset Ios. 11,1 
ad litteram
marg.| marg.| {81} .1. Que cum au etc. hic describitur debellatio 24. Regum. Et primo ponitur dicta debellatio. secundo quedam epilogatio 12. cap. Circa primum primo describitur belli apparatus, secundo conflictus, {82} ibi : Venitque Iosue. tertio victorie obtentus ibi : Cepit itaque Iosue. Circa primum premittitur apparatus regum contra Iosue, cum dicitur. Que cum audisset. quia tenebat principatum super ista alia regna, ut dicitur infra eodem capitulo
marg.| marg.| {83} .1. Egressique sunt omnes. hyperbolica locutio est ad designandum multitudinem magnam exercitus.
marg.| .2. Conveneruntque, etc. ad aquas, lacus quidam est, per quem transit Iordanis fluvius situs inter mare Ceneroth et ortum Iordanis. Consequenter describitur apparatus belli ex parte Iosue, cum dicitur.
marg.| .3. Dixitque. Apparatus enim belli ex parte Iosue magis erat in confidentia Dei quam in confidentia armorum. unde subditur :
marg.| .4. Tradam omnes istos, etc. Non est intelligendum quod omnes fuerunt ibi mortui, vel vulnerati : quia multi fugerunt a fortalitio, ut patet ex sequentibus, sed omnes fuerunt ibi devicti, et pro magna parte interfecti, {84}et est communis modus loquendi, sicut dicitur : Omnes de civitate vadunt ad tale spectaculum, licet multi remaneant.
marg.| .5. Equos. In signum victorie a Deo obtente.
marg.| .6. Venietque Hic consequenter describitur belli conflictus, et patet littera usque ibi :
marg.| .7. Et aquas. Hebrei dicunt : Aquas salinarum, quia sicut dicunt, erant ibi canales facte iuxta mare per quas aqua maris ingrediens desiccabatur a sole, et in salem convertebatur, et sic Masserephoth secundum eos non est nomen proprium loci, sed commune.
marg.| .8. Itaque percussit omnes, ut nullas. quod est intelligendum de bis, quos potuit attingere extra fortalitia.
prol.| {85}
Numérotation du verset Ios. 11,ad litteram 
marg.| .1. Reversusque statim cepit Asor. que erat principalior civitas, ut statim subditur in littera, et ideo primo debellavit eam, ut alie timentes se redderent ei, sicut et factum est, ut postea subditur eodem cap.
marg.| .2. Et regem eius percussit gladio etc. qui de prelio fugerat ad civitatem.
marg.| .3. Percussitque omnes animas, etc id est homines. Anima enim principalior pars est hominis, et ideo ab ipsa denominatur aliquando totus homo.
marg.| .4. Absque urbibus etc. Illas enim dimisit duplici de causa, ut patet in sequentibus, tum quia aliquas non cepit, tum quia illas quas cepit dimisit {86}filiis Israel, ut essent eis ad presidium.
marg.| .5. Unam. de illis quas ceperat Iosue, quod fecit, quia rex Asor induxerat alios reges ad pugnandum contra filios Israel.
marg.| .6. Cepit, etc. Hic consequenter describitur victorie obtentus per hoc, quod Iosue obtinuit terram pro maiori parte, et quantum sufficiebat tunc habitationi filiorum Israel, quia multe civitates, et ville remanserunt. que non fuerunt acquisite tempore Iosue prout dicitur infra 13.
marg.| .7. Multo tempore id est sex annis ad minus, ut videbitur infra 14. capitulo.
marg.| .8. Non fuit civitas. Hoc dicitur pro maiori parte tradiderunt, alique tamen {87}remanserunt adversariis, ut dictum est, et est modus loquendi hyperbolicus, sicut supra positum est exemplum de currentibus ad spectaculum.
Numérotation du verset Ios. 11,ad litteram 
marg.| .1. Preter Heveum. Hoc dicitur ad ostendendum, quod civitates, que tradiderunt se ei, hoc fecerunt virtute armorum coacte, et ideo non meruerunt clementiam aliquam, sicut meruerunt Gabaonite, qui erant Hevei, ut hic dicitur, et iverunt extra terram suam ad filios Israel, ad querendum cum eis pacem, et misericordiam, ut dictum est supra 9. cap.
marg.| .2. In tempore id est gigantes.
marg.| .3. De montanis. quod est intelligendum quantum ad partem tantum, quia aliqui remanserunt, quos Caleb postea interfecit, ut habet infra, {88}15. cap. Nisi dicatur, quod factum Caleb hic ponitur per anticipationem, et ascribatur Iosue, eo quod Caleb habuit illam terram ex Iosue concessione, ut habetur infra 14. capitulo Et huic dicto consonat, quod dicitur Idc. 1. de expugnatione Hebron post mortem Iosue. Vel quod Iosue in debellatione Gigantum Hebron fuerit cum Caleb, et eo principalior, propter quod sibi ascribitur, unde subditur :
marg.| .4. Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra et cetera. Ille enim sunt civitates Philisthinorum, que non fuerunt acquisite filiis Israel tempore Iosue, ut habetur infra 13. cap. Sed si istud ultimum dicatur oportet dicere consequenter, quod illud, quod dicitur Idc. 1. post mortem Iosue de expugnatione Cariatharbe dicitur per recapitulationem.
marg.| .5. Quievitque, scilicet communibus quia postea leguntur facta prelia in sortibus particularibus tribuum filiorum Israel, ut habetur 15. capitulo et Idc. 1.
Numérotation du verset Ios. 11,moraliter 
marg.| marg.| {81} .1. Que. Debellatis quinque sensibus corporalibus, ex quibus contra nos consurgit bellum a carne, remanet adhuc bellum periculosius ab hoste, qui de spiritualibus peccatis impugnat, et bene significatur per Iabin, qui interpretatur advertentia vel intelligentia. Demon enim est intelligentia, quia naturalia remanserunt in demonibus integra. Et sicut Iabin i adiutorium suum vocavit reges sibi subditos, sic demon superior contra nos vocat et excitat demones inferiores, quia diversi demones de diversis vitiis nos impugnant. Vocat igitur regem Madon, qui interpretatur contradictio, propter quod signat demonem, qui tentat de rebellione ad superiores contra Deum et rationem, et sic intelligatur in sequentibus. Et regem Simron qui interpretatur vepres dolentis id est spina inferens dolorem, qui tentat de detractione, que materiam doloris infert ei de quo detrahitur et ipsi detrahenti, detractionem suscipienti. Et regem Achsaph, qui interpretatur {82}fractura, quia tentat de fractione fidei date iuramento, vel alio modo. Vocat etiam Chananeum, qui interpretatur commutatio, que est in mercationibus, quia tentat de fraude et deceptione, que frequenter committitur in emptionibus et venditionibus. Et Amorrheum, qui interpretatur amarus, quia tentat de invidia, que est amaritudo animi de bono proximi. Et Hetheum, qui interpretatur stupens vel stupidus, quia tentat de acedia, que reddit hominem stupidum et pigrum ad inchoationem operis boni et eius prosecutionem. Et Pherezeum, qui interpretatur dividens, eo quod studet ad seminandum inter bonos discordias. Et Iebuzeum, qui interpretatur conculcans, quia tentat de superbia, qua superbus alios nititur conculcare. Et Heveum, qui ferus interpretatur, quia tentat de ira, que facit hominem quasi feram bestiam. Omnes autem isti per quos significantur spiritus maligni a Iosue debellantur, quia per adiutorium Christi a populo Catholico devincuntur.
Numérotation du verset Ios. 11,moraliter 
marg.| marg.| {83} .5. Equos eorum subnerva, et currus etc. Equi demonum sunt homines mali eorum instinctum sequentes, sicut boni homines sunt equi Dei, quia Spiritus Sancti gratia se habet ad liberum arbitrium, sicut sessor ad equum. Igitur equi demonum subnervantur, {84}quando liberum arbitrium in malis hominibus fit in morte irreversibile ad bonum, currus autem trahitur ab equo sicut corpus humanum a libero arbitrio, currus igitur demonum igne succendentur, quando corpora malorum in igne gehenne peracto iudicio recludentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_11)

Notes :