Capitulum 8

Numérotation du verset Ios. 8,1 

Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas neque formides. Tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai.
Ecce tradidi in manum tuam1 egem eius et populum urbemque et terram.
1 manum tuam] manu tua Weber
Numérotation du verset Ios. 8,2 

Faciesque urbi Hai et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi eius2. Predam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam.
2 eius] illius Weber
Numérotation du verset Ios. 8,3 

Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Hai et electa triginta millia virorum fortium misit nocte
Numérotation du verset Ios. 8,4 

precepitque eis dicens: Ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati.
Numérotation du verset Ios. 8,5 

Ego autem et reliqua multitudo que mecum est accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus
Numérotation du verset Ios. 8,6 

donec persequentes ab urbe longius protrahantur. Putabunt enim nos fugere3 sicut prius.
3 nos f.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,7 

Nobis ergo fugientibus et illis persequentibus4 consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
4 persequentibus] sequentibus Weber
Numérotation du verset Ios. 8,8 

Cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi.
Numérotation du verset Ios. 8,9 

Dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio populi mansit5.
5 p. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,10 

Surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum.
Numérotation du verset Ios. 8,11 

Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat.
Numérotation du verset Ios. 8,12 

Quinque millia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis.
Numérotation du verset Ios. 8,13 

Omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio.
Numérotation du verset Ios. 8,14 

Quod cum vidisset rex Hai festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis. Direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidie.
Numérotation du verset Ios. 8,15 

Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum et fugientes per viam solitudinis.
Numérotation du verset Ios. 8,16 

At illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate
Numérotation du verset Ios. 8,17 

et ne unus quidem in urbe Hai et Bethaven6 remansisset qui non persequeretur Israel sicut eruperant, aperta oppida relinquentes
6 Bethaven] Bethel Weber
Numérotation du verset Ios. 8,18 

dixit Dominus ad Iosue: Leva clipeum qui in manu tua est contra urbem Hai quoniam tibi tradam eam.
Numérotation du verset Ios. 8,19 

Cumque levasset7 clipeum ex adverso civitatis insidie que latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam.
7 levasset] elevasset Weber
Numérotation du verset Ios. 8,20 

Viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad celum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere, presertim cum hi qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent.
Numérotation du verset Ios. 8,21 

Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,22 

Siquidem et illi qui ceperant et succenderant8 civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire ceperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur.
8 succenderant Weber ] succederant cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ios. 8,23 

Regem quoque urbis Hai apprehenderunt9 viventem et obtulerunt Iosue.
9 apprehenderunt ΨB etc. Ω Rusch Clementina ] apprehendere Amiatinus etc. Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ios. 8,24 

Igitur omnibus interfectis qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israel percusserunt civitatem.
Numérotation du verset Ios. 8,25 

Erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim millia hominum omnes urbis Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,26 

Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clipeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,27 

Iumenta autem et predam civitatis diviserunt sibi filii Israel sicut preceperat Dominus Iosue.
Numérotation du verset Ios. 8,28 

Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum.
Numérotation du verset Ios. 8,29 

Regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum. Precepitque et deposuerunt ipsum10 cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in presentem diem.
10 ipsum] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,30 

Tunc edificavit Iosue altare Domino Deo
Israel in monte Hebal
Numérotation du verset Ios. 8,31 

sicut preceperat Moyses famulus Domini filiis Israel et scriptum est in volumine legis Moysi altare de lapidibus impolitis
quos ferrum non tetigit
et obtulit super eo holocaustum11 Domino immolavit12 pacificas victimas
11 holocaustum] holocausta Weber |
12 immolavit] immolavitque Weber |
Numérotation du verset Ios. 8,32 

et scripsit super lapides deuteronomium legis Moysi
quod ille
digesserat coram filiis Israel.
Numérotation du verset Ios. 8,33 

omnis autem populus et omnes13 maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arce in conspectu sacerdotum
13 omnes] om. Weber
qui portabant arcam federis Domini
ut advena
ita et indigena
media pars eorum14 iuxta montem Garizim
14 p. e.] inv. Weber
et media iuxta montem Hebal
sicut preceperat Moyses
famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israel
Numérotation du verset Ios. 8,34 

Post hec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta que scripta fuerant15 in legis volumine.
15 fuerant] erant Weber
Numérotation du verset Ios. 8,35 

Nihil ex his que Moyses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israel
mulieribus
ac parvulis et advenis
qui inter eos morabantur.

Capitulum 8

Numérotation du verset Ios. 8,1 
differentia
marg.| {LYR8.8T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 29r b
Numérotation du verset Ios. 8,1 
ad litteram
marg.| marg.| {57} Dixit autem. Hic consequenter describitur civitatis Hai destructio. et secundo ex hoc habitatorum terre Chanaan trepidatio. c. 9. Circa primum primo a Domino dicitur captionis modus. Secundo subditur executionis actus, ibi :Surrexitque Iosue. Tertio immolationis cultus, ibi : Tunc edificavit Iosue altare. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Dixit autem quasi d<icat> sicut subtraxi a te auxilium meum propter peccatum ipsius Acham , ita te protegam propter iustitiam de ipso factam . ideo subditur :
marg.| .2. Ecce quasi d<icat> victoria hec erit virtute mea.
marg.| .3. Faciesque ipsam destruendo, et regi eius : ipsum occidendo.
marg.| .4. Predam id est dividetis. Sic autem non fuit factum de preda tericho, que fuit posita sub anathemate, ut dictum fuit supra 5. cap.
marg.| .5. Ponite. Qualiter autem, et ad quid non exprimitur hic, sed parte sequenti . Dominus tamen hic revelavit ipsi Iosue quicquid postea executus est. Occasione autem huius dicti queritur hic, utrum in bello licitum sit insidiis et cautelis uti ? Et videtur quod non , quia ius naturale dicit.Non facias aliis quod tibi non vis fieri. Nullus autem vellet sibi fieri insidias : ergo, etc. Item insidie sunt quedam fraudes, et per consequens pertinent ad iniustitiam : ergo non est eis licitum uti. quia scriptum est Deut 16. Quod iustum est, iuste exequeris. In contrarium est glo. Aug. super locum istum , et textus in quo dicitur : quod Iosue posuit insidias de mandato Domini. Responsio. Aut bellum iustum est, aut iniustum . Si iniustum , non est licitum bellare, et per consequens iniustum est et illicitum insidiis uti. Si autem sit bellum iustum, tunc dicendum quod insidie et cautele ad hoc ordinantur ut hostes decipiantur. Possunt autem hostes dupliciter decipi ab adversariis suis s. uno modo : quia dicitur eis falsum, vel non servatur semper promissum , et hoc est semper illicitum , quia in bellis sunt quedam iura semper observanda, etiam cum adversariis, secundum quod dicit {58} Ambr. lib. de officiis sicut observatio treugarum, et consimilia. Et ideo si insidie fiant per talem modum, sunt iniuste et illicite. Alio modo decipiuntur hostes per hoc, quod adversarii occultant eis verbis vel factis suam intentionem . et hoc est licitum , quia non tenentur eis revelare sua secreta. Unde et in Sacra Scripturadicitur quod secreta fidei occultanda sunt infidelibus, ne ab eis derideantur. secundum quod dicitur Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus. Et multo fortius in bello iusto licitum est occultare secreta sua adversariis, quia hoc maxime valet in rebus bellicis. ut patet per Vegetium lib. 3. de arte militari. Et ideo Aug. In glo. super locum istum dicit : Si quis bellum iustum susceperit, utrum aperta pugna, an ex insidiis vincat, non refert ad iustitiam . Ex dictis patet primum argumentum, quia nullus voluntate rationabili debet velle quod omnia sibi revelentur. Similiter secundum , quia tales insidie non pertinent ad iniustitiam, sed ad prudentiam bellicam .
marg.| .6.  Surrexitque Iosue. Hic consequenter describitur executionis actus : quia sic Iosue executus est, sicut dominus sibi revelavit : que quidem executio primo describitur quantum ad exercitus ordinationem , secundo quantum ad civitatis captionem. ibi : Abiit ergo Iosue. Sententia prime partis patet in littera, que est plana, paucis exceptis que discurrentur.
marg.| .7.  Et. Dicit Rabbi Salomon quod ibi fuerunt posite duplices insidie. In primis fuerunt 30. milia virorum . de quibus loquitur hic scriptura. In secundis vero insidiis fuerunt quinque milia. de quibus dicitur infra in parte ista. Quinque autem milia viros elegerat, et posuerat in insidiis, ita quod iste insidie erant propinquiores civitati quam alie. Expositores autem catholici communiter dicunt, quod quinque milia virorum . de quibus fit sermo infra fuerunt de numero istorum 30. milium , et illi tamen remanserunt in insidiis, et 25. milia redierunt ad pugnandum cum Iosue contra regem Hai de civitate exeuntem : et hoc videtur per hoc quod subditur hic.
marg.| .8.  Ponite insidias quasi d<icat> ponite ibi in insidiis {59} aliquot de nobis scilicet 5. milia ad hoc electa. Intentio enim Iosue erat extrahere regem Hai de civitate, et tunc insidie civitatem intrarent , et eam incenderent, ut expresse dicitur in littera, et ideo non comparuit coram civitate cum toto suo exercitu, ne adversarii ex tanta multitudine territi non auderent exire, et ideo 25. milia supradicta iunxerunt se Iosue post egressum illorum adversariorum de civitate.
Numérotation du verset Ios. 8,ad litteram 
marg.| .1. Abiit ergo Iosue nocte illa, etc. Hic ponitur actus executionis quantum ad civitatis captionem, et patet littera usque ibi :
prol.| {60}
marg.| .2. Leva clypeum. Hebrei dicunt bachidon id est hastam, etc. Ad hoc enim fiebat illa elevatio ut socii Iosue qui erant in insidiis viderent, et civitatem intrarent : et alii se ei iungerent, quia hoc erat eis pro signo datum  : quo viso statim exierunt, ut patet in littera et ideo oportuit quod illa elevatio sic fieret in altum, ut posset a multis et a longe videri. Et ideo dicunt Hebrei fuit hasta, in cuius summitate erat aliquod vexillum pro signo determinato. Vel si fuit clypeus, ut dicit translatio nostra, oportet dicere quod fuit levatus in altum in summitate cuiusdam haste vel pertice. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Ios. 8,ad litteram 
marg.| .1. { 61 } Qui succendit etc id est non reedificandam in posterum , sicut fecerat de Iericho.
marg.| .2. Tunc edificavit. Hic consequenter ponitur actus immolationis, ut de victoria Deo gratias agerent, et ut mandatum Mosi de benedictionibus et {62} maledictionibus, prout describitur Dt. 27. implerent.
marg.| .3. De lapidibus. Sic enim describitur in lege Exodi 20.
marg.| .4. Et scripsit. Non est intelligendum quod totum fuerit ibi scriptum, sed decem precepta tantum, prout continentur etiam Deuter. 5.
Numérotation du verset Ios. 8,ad litteram 
marg.| .1. { 63 } Omnis autem populus, etc. Quia sicut dictum fuit plenius Dt. 27. Hebal et Garizim sunt duo monticuli propinqui, et vallis est in medio in qua in erant sacerdotes cum arca, et media pars populi erat in monte Garizim, ut dicitur hic, et media pars eorum erat iuxta montem Hebal, et dicitur iuxta, quia non erat in summitatibus istorum montium, sed in descensibus, ut melius audirent sacerdotes, qui erant in valle media, pronuntiantes benedictiones versus montem Garizim, et populus ibi existens respondebat, amen, et maledictiones {64} versus montem Hebal, et populus ibi existens respondebat, amen. pro ut dictum fuit Dt. 27.
marg.| .2. Et primum. Non est intelligendum quod Iosue proprie loquendo benediceret populum, quia hoc pertinet ad sacerdotum officium, sed imprecatus est bona populo, tanquam princeps populi post immolationem predictam, quam similiter fecit non per se, sed per sacerdotes.
marg.| .3. Post hec. Non per se sed per sacerdotes ut predictum est.
marg.| .4. Coram omni. Quia super omnes cadebant maledictiones, si transgrederentur legem, et benedictiones, si eam observarent, secundum quod habetur Dt. 30. et 28.
Numérotation du verset Ios. 8,moraliter 
marg.| .1. {57} Dixit autem. In hoc capitulo agitur de debellatione civitatis Hai et regis eius. Hai interpretatur chaos, quod idem est quod confusio. Rex igitur Hai regem confusionis signat. Et sicut dicit quedam glo. Hebraica super Ecclesiastem, fomes peccati est talis rex. Dicitur .n. rex, quia multi obediunt ei. et rex confusionis, nam inclinat {58}subditos contra dictamen recte rationis. Ubi vero non est ratio, ibi non est nisi confusio. Per Iosue vero qui salus interpretatur, intellectus vel ratio bene significatur. Nam ratio semper ad optima deprecatur. Huic autem dicitur.
marg.| .5. Pone insidias urbi post eam. quia semper cavendum est contra fomitem {59}seu carnis inclinationem, eo quod in senectute debellavit sapientissimum Salomonem.
Numérotation du verset Ios. 8,moraliter 
marg.| .2. Leva clypeum qui, etc. Clypeus iste est memoria passionis dominice. {60}Thren. 3.b. Dabis eis Domine scutum cordis laborem tuum. 1. Petri 4.a. Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Si vero clypeus iste constanter teneatur in manu bone operationis, debellatur insultus carnis vel fomitis. ideo dicitur postea.
marg.| .3. Iosue vero non contraxit manum quam in etc. donec inter. Sequitur :
Numérotation du verset Ios. 8,moraliter 
marg.|{61} Regem quoque. Per patibulum asperitas penitentie potest intelligi, in qua suspendendus est fomes peccati. Gal. 5.d. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
marg.| .2. Tunc edificavit. Per hoc quod Iosue fuit sollicitus Mosi preceptum implere, instruuntur prelati, bonas ordinationes {62}predecessorum suorum custodire. contra multos qui student eas totaliter dissipare.
marg.| .3. De lapidibus. Per quos significantur fideles in fide, et moribus stabiles, de verbis politis rhetorice non curantes.
marg.| .4. Et scripsit, etc. In cordibus enim fidelium scribitur lex evangelica ad credendum corde, et confitendum ore.
Numérotation du verset Ios. 8,moraliter 
marg.|{63} Media pars, etc scilicet ad benedicendum.
marg.| Et media scilicet ad maledicendum, ut habetur Deuteronom. 28. Per hoc autem ostenditur, quod sicut boni sunt benedicendi, ita mali maledicendi, differenter tamen. Iste namque benedictiones et maledictiones sunt quedam imprecationes {64}bonorum ipsis bonis, et malorum ipsis malis, ut habetur Deuteronom. 28. ubi benedictiones iste ponuntur explicite. Bonis autem hominibus imprecanda sunt bona spiritualia et temporalia, malis autem hominibus imprecanda sunt bona spiritualia tantum, et non temporalia, sed aliquando magis oppositum : non tamen ex odio, sed ut vexatio det eis intellectum, et sic a suis iniquitatibus resipiscant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_8)

Notes :