Capitulum 18

Numérotation du verset Ios. 18,1 

Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta.
Numérotation du verset Ios. 18,2 

Remanserant autem filiorum Israel septem tribus que necdum acceperant possessiones suas.
Numérotation du verset Ios. 18,3 

Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
Numérotation du verset Ios. 18,4 

Eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint.
Numérotation du verset Ios. 18,5 

Dividite vobis terram in septem partes. Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone
Numérotation du verset Ios. 18,6 

mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem
Numérotation du verset Ios. 18,7 

quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moyses famulus Domini.
Numérotation du verset Ios. 18,8 

Cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram precepit eis Iosue dicens: Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo vestro1 in Silo mittam vobis sortem.
1 vestro] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 18,9 

Itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
Numérotation du verset Ios. 18,10 

Qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israel in septem partes.
Numérotation du verset Ios. 18,11 

Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
Numérotation du verset Ios. 18,12 

Fuitque terminus eorum contra aquilonem a2 Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plage et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad3 solitudinem Bethaven
2 a] ab Weber |
3 ad] in Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,13 

atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel descenditque in Astharothaddar4 in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris
4 Astharothaddar] scrips., Astarothaddar Ω MS Rusch , Ataroth Addar Ed1530 Clementina , Atharothaddar Weber
Numérotation du verset Ios. 18,14 

et inclinatur circumiens contra mare ad meridiem5 montis qui respicit Bethoron contra Africum. Suntque exitus eius in Chariathbaal que vocatur et Chariathiarim urbem filiorum Iuda. Hec est plaga contra mare ad6 occidentem.
5 ad meridiem] a meridie Weber |
6 ad] et Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,15 

A meridie autem ex parte Chariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa.
Numérotation du verset Ios. 18,16 

Descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennon et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque Gehennon7 id est vallis Ennon iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel
7Gehennon Ω Rusch ] in praem. Ed455 Rusch Ed1530 Rusch Clementina , Gehennom Weber cum hebr. גֵּ֣י בֶן־הִנֹּ֔ם
Numérotation du verset Ios. 18,17 

ad8 aquilonem et egrediens ad Ensemes id est fontem Solis
8 ad] transiens praem. Weber
Numérotation du verset Ios. 18,18 

et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque Habenboem9 id est lapidem Boem filii Ruben10 et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem
9 Habenboem] ad Abenboen Weber |
10 < Parall .> Ios. 15, 6. |
Numérotation du verset Ios. 18,19 

et pretergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam
Numérotation du verset Ios. 18,20 

qui est terminus illius ab oriente. Hec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias suas11.
11 suas] singulas Weber
Numérotation du verset Ios. 18,21 

Fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis
Numérotation du verset Ios. 18,22 

Betharaba et Samaraim12 et Bethel
12 Samaraim Ω MS Rusch ] Samari ΩJ, Semaraim Weber
Numérotation du verset Ios. 18,23 

et13 Avim et Affara et Offora14
13 et] om. Weber |
14 Offora] Ofra Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,24 

villa Emona15 et Ophni16 et Gabee civitates duodecim et ville earum.
15 Emona] Hemona Weber |
16 Ophni] scrips. ,Offui Rusch Ofni Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,25 

Gabaon et Rama et Beroth
Numérotation du verset Ios. 18,26 

et Mesphe Caphara17 et Amosa18
17 Mesphe] Mesfe Weber | Caphara] Cafera Weber |
18 Amosa] Ammosa Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,27 

et Recem Iarephel19 et Tharela20
19 Iarephel] Iarafel Weber |
20 Tharela] Tharala Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,28 

et Sela Heleph21 et Iebus que est Hierusalem Gabaad22 et Chariath civitates quatuordecim et ville earum. Fuerunt omnes civitates viginti sex23. Hec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
21 Heleph] Eleph Weber |
22 Gabaad] Gabaath Weber |
23 Fuerunt omnes… sex Rusch ] om. Weber |

Capitulum 18

Numérotation du verset Ios. 18,1 
differentia
marg.| {LYR8.18T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 30va
Numérotation du verset Ios. 18,1 
ad litteram
marg.| marg.| {117} .1. Congregatque sunt. Hic consequenter describitur assignatio sortium septem tribubus residuis. Circa quod primo describitur tabernaculi translatio, secundo sortium descriptio, ibi :   Remanserant  : tertio ducis dividentis possessio circa finem. 19. ca. ibi :   Cumque   complesset. Circa primum dicitur : Congregatique sunt. ut ibi cum solennitate debita transferrent tabernaculum Domini de Galgalis.
marg.| .2. Ibique fixerunt. Silo enim erat in sorte Ephraim, de qua tribu erat Iosue qui pre ceteris magis zelabat de cultu divino, et ideo ibi fuit positum tabernaculum ad manendum, et ibi mansit, quousque destructa Silo translatum fuit in Nobe.
marg.| .3. Et fuit. non quod tunc esset adhuc acquisita tota, ut patet ex predictis, sed quia adversarii qui remanserant non audebant contra eos movere bellum. Et quia aliqui eorum redacti erant sub tributo, ut patet ex predictis.
marg.| .4. Remanserunt. Hic consequenter ponitur sortium descriptio. et secundo earum assignatio, ibi :   Et ascendit sors prima. Circa primum sciendum quod ista descriptio facta est ad instinctum Iosue per viros ad hoc missos, et ideo primo isti viri eliguntur, et secundo legationem exequuntur, ibi :   Cumque   surrexissent viri. Circa primum dicitur : Remanserant. quia quinque alie iam acceperant Ruben, et Gad ultra Iordanem, Iudas et Ephraim citra. Manasse vero partim hinc partim inde, ut patet ex supradictis.
marg.| .5. Usquequo. quia non erant bene diligentes ad habendum portiones determinatas, et per consequens minus solliciti ad extirpandum Gentiles, qui remanserant in terra : quia quilibet est magis sollicitus circa rem propriam quam circa communem.
marg.| .6. Eligite de singulis tribubus. ut nulla tribus posset conqueri de illa descriptione.
marg.| .7. Dividite. secundum numerum tribuum, que non acceperant hereditatem. Dicunt etiam aliqui quod ille partes non fuerunt equales, quia tribus non erant equales in multitudine. Et hoc consonat ei quod immediate {118}premittitur. Describant autem iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis. consonat etiam ei quod scribitur Nu. 23.f. Pluribus maiorem partem dabis. Sed contra hoc videtur illud quod postea subditur hic  ,   Circumite   terram et describite eam, ac revertimini ad me, ut hic coram   Domino   Deo vestro in Silo   mittam   vobis sortem scilicet ad hoc quod sciatur que tribus quam partem habere debeat, si autem fuisset facta divisio per partes maiores et minores secundum maiorem, vel minorem multitudinem cuiuslibet tribus, per hoc fuisset scitum quam partem quelibet tribus deberet habere, et missio sortium per Iosue esset inutilis : imo posset esse nociva scilicet si sors tribus habentis maiorem multitudinem caderet super minorem partem. Ideo secundum istam viam oportet dicere quod sors ex divina ordinatione semper cadebat super partem proportionatam illi tribui, et sic non poterat esse nociva. nec etiam erat inutilis, imo utilis scilicet ad reprimendum contentiones que possent oriri si illa divisio esset facta simpliciter ex ordinatione humana. Alii vero dicunt, quod partes predicte fuerunt equales, et quelibet pars fuit distributa per familias unius tribus. verumtamen una familia accipiebat maiorem partem quam alia secundum quod continebat plures domos, et una domus maiorem partem quam alia, secundum quod continebat plura capita, et quantum ad hoc intelligitur quod allegatum est de libro Numerorum : Pluribus dabis maiorem, et paucioribus minorem. non autem quantum ad inequalitatem sortium seu partium que assignabantur singulis tribubus.
marg.| .8. Iudas. Erat enim in termino australi et tribus Ephraim in aquilonari, quia erant tribus bellicosiores ad sustinendum impetum inimicorum advenientium contra filios Israel ab extra : quia non poterant sic ex aliis partibus intrare, eo quod mere Mediterraneum claudit totum latus occidentale terre promissionis, et Iordanis fluvius latus orientale.
Numérotation du verset Ios. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {119} .1. Cumque. Hic ponitur executio descriptionis, et patet littera ex predictis, qualiter autem illicitum sit uti sortibus dictum fuit supra 7 capitulo et etiam Nu. 32.
marg.| .2. Et ascendit. Hic ponitur terre descripte assignatio : et primo tribui Beniamin. secundo aliis sex tribubus 19 capitulo Circa primum primo tribui Beniamin termini assignantur. secundo civitates nominantur, ibi :   Fueruntque   . Circa   primum dicitur   . Et   ascendit   . Hoc dicitur quia Ierusalem pro parte cecidit in tribu Beniamin, ut dictum fuit supra que est in altiori loco quam loca circumadiacentia, sequitur :
marg.| .3. Atque. Dicunt aliqui quod ipsa est Ierusalem que vocata est Luza et Bethel, ut dictum fuit Gene. 28. sed hoc non videtur verum, quia infra eo. cap. ubi nominantur civitates sortis Beniamin, Bethel, et Ierusalem distincte nominantur in medio aliis interpositis. Item hic immediate ante fit mentio de Bethaven, que est eadem cum Bethel, ut dictum est supra 8. cap. Et ideo melius videtur quod ista Bethel Luza {120}est alia a Ierusalem : nec est inconveniens quod plures civitates eisdem nominibus nominentur, quia hoc frequenter reperitur. Advertendum tamen est, quod ista Bethel non est de sorte Beniamin, ideo dicitur hic :   Pertransiens iuxta Luzam non includens ipsam : ideo Idc. 1. de sorte Ioseph etiam dicitur.
marg.| .4. Contra. Ventus est aquilonaris. et ponitur hic pro parte orbis ex qua flat ille ventus.
marg.| .5. Iuxta. habitatoris Ierusalem, cuius una pars cecidit in sorte Beniamin.
marg.| .6. Et. Hebrei dicunt : Usque ad terminos e regione ascensus Adomin id est sanguinum. Dicunt aliqui quod erat ibi frequentia latronum, qui exercebant homicidia.
marg.| .7. Filii. Ruben non est hic nomen patriarche, quia filii eius acceperunt possessionem ultra Iordanem, ut patet ex supradictis, sed est nomen alterius hominis eiusdem nominis.
marg.| .8. Fueruntque. Hic consequenter ponuntur nomina civitatum tribus Beniamin, et legatur littera sicut iacet usque ibi :
marg.| .9. Et. hec enim civitas multipliciter nominata fuit, ut dictum fuit Gn. 28. et pro parte cecidit in tribu Beniamin.
Numérotation du verset Ios. 18,moraliter 
marg.| marg.| {117}† Hic simul ponitur sensus mysticus duorum capitulorum propter connexionem eorum cum dicitur :
marg.| .1. Congregati. per Silo qui interpretatur missus, significatur dominus noster Iesus Christus de quo dicitur Gal. 4.a. “At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui” etc. per hoc ergo quod dicitur, Congregati significatur congregatio fidelium in Christo. Mat. 18 capitulo “Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo in medio eorum sum”.
marg.| .2. Ibique fixerunt. per quod intelligitur eccl. Apoc. 20.a. “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus”. Et hoc tabernaculum in Christo fixum est, {118}Mat. 21 capitulo “Super hanc petramedificabo ecclesiammeam”. Ipse namque Christus figit hoc tabernaculum in seipso. Per hoc autem quod dicitur : Quod. Intelliguntur apostoli qui post Christum fuerunt fundatores ecclesie. Unde Apoc. 21.d. dicitur quod nomina duodecim apostolorum et agni scripta sunt in portis civitatis, per quam ecclesia designatur.
marg.| .4. Remanserunt. per quas significatur universitas electorum qui nondum habent possessionem in terra viventium. Et dividuntur in septem tribus id est status scilicet prelatorum, curatorum, clericorum, principum, militum, vulgarium : de quolibet enim statu sunt aliqui accepturi possessionem in terra viventium.
Numérotation du verset Ios. 18,moraliter 
marg.| marg.| {119} .2. Et ascendit. qui interpretatur filius dextere, et convenit statui prelatorum, qui debent esse in dextera Christi. Apoc. 1.d. “Et habebat {120}in dextera sua septem stellas. Et subditur ibidem. Septem stelle angeli sunt septem ecclesiarum id est episcopi earum”.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_18)

Notes :