Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Ios. 1,1 

Et factum est1 post mortem Moysi servi Dei ut2 loqueretur Dominus
1 est] + ut Weber |
2 Dei ut] Domini Weber |
ad Iosue
filium Nun ministrum Moysi
et diceret ei:
Numérotation du verset Ios. 1,2 

Moyses servus meus
mortuus est
surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram
quam ego dabo
filiis Israel.
Numérotation du verset Ios. 1,3 

Omnem locum
quem calcaverit vestigium pedis vestri
vobis tradam sicut locutus sum Moysi
Numérotation du verset Ios. 1,4 

a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten.
Omnis terra Etheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester.
Numérotation du verset Ios. 1,5 

Nullus poterit vobis3 resistere cunctis diebus vite vestre4. Sicut fui cum Moyse ita ero5 tecum. Non dimittam nec derelinquam te.
3 p. v.] inv. Weber |
4 vestre] tue Weber |
5 ita ero] ero et Weber |
Numérotation du verset Ios. 1,6 

Confortare et esto robustus. Tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus tuis6 ut traderem eam illis
6 tuis] suis Weber
Numérotation du verset Ios. 1,7 

Confortare igitur et esto robustus valde
ut custodias et facias omnem legem quam precepit tibi Moyses servus meus. Non7 declines ab ea ad dextram neque8 ad sinistram ut intelligas cuncta que agis.
7 Non] Ne Weber |
8 neque] vel Weber |
Numérotation du verset Ios. 1,8 

Non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia que scripta sunt in eo. Tunc diriges viam tuam et intelliges eam.
Numérotation du verset Ios. 1,9 

Ecce precipio tibi. Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere quia9 tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quecumque perrexeris.
9 quia] quoniam Weber
Numérotation du verset Ios. 1,10 

Precepitque Iosue principibus populi dicens: Transite per medium castrorum et imperate populo et10 dicite:
10 et] ac Weber
Numérotation du verset Ios. 1,11 

preparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Numérotation du verset Ios. 1,12 

Rubenitis quoque et Gadditis et dimidie tribui Manasse ait:
Numérotation du verset Ios. 1,13 

Mementote sermonis quem precepit vobis Moyses famulus Domini dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram.
Numérotation du verset Ios. 1,14 

uxores vestre
et filii vestri11
11 vestri] om. Weber
ac iumenta
manebunt in terra
quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem. Vos autem transite armati
ante fratres vestros omnes fortes manu
et pugnate pro eis
Numérotation du verset Ios. 1,15 

donec det requiem Dominus fratribus vestris
sicut et vobis dedit
et possideant ipsi quoque terram
quam Dominus Deus vester daturus est eis
et sic revertemini in terram possessionis vestre et habitabitis in ea quamvobis dedit Moyses famulus Domini
trans Iordanem
contra solis ortum.
Numérotation du verset Ios. 1,16 

Responderuntque ad Iosue
et12 dixerunt: omnia que precepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus.
12 et] atque Weber
Numérotation du verset Ios. 1,17 

Sicut obedivimus in cunctis Moysi
ita obediemus13 tibi, tantum sit Dominus14 tecum sicut fuit cum Moyse.
13 tibi] et praem. Weber |
14 Dominus] + Deus Weber |
Numérotation du verset Ios. 1,18 

Qui contradixerit ori tuo et non obedierit cunctis sermonibus quos preceperis ei moriatur.
Tantum15 confortare et viriliter age.
15 Tantum] Tu praem. Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Ios. 1,1 
ad litteram
marg.| .1. {9} Et factum est post. In quo notatur tempus in quo ista mandata facta sunt Iosue, scilicet post mortem Mosi, et ante terminum luctus mortis eius, qui duravit triginta diebus, ut dicitur Dt. ult. quia mandata ista facta sunt Iosue a Domino ante missionem exploratorum ab eo, ipsi autem missi fuerunt ante terminum luctus Mosi secundum Heb. Aliqui tamen expositores dicunt, quod utrumque, scilicet verbum Domini ad Iosue, et missio exploratorum ab eo, fuit post terminum luctus Mosi, sed primum videtur probabilius, ut magis videbitur infra.
marg.| .2. Moyses servus meus, etc. Ex hoc patet error illorum, qui dixerunt Moysen damnatum, eo quod legitur eius peccatum in aquis contradictionis, {10}ut habetur nu<mero> 20. nec legitur eius penitentia, ut dicunt, quia dominus vocat hic Moysen famulum suum, etiam post mortem eius, quod de nullo damnato vere dicitur. Nec valet, quod obiicitur, quia penitentia Mosi satis ex littera habetur in hoc, quod sententiam mortis a Deo sibi impositam ante ingressum terre promissionis in peccati sui punitionem acceptavit. Quod patet ex hoc, quod ad verbum Domini in montem Abarim voluntarius, et prompte ibidem moriturus ascendit, et in hoc, quod dominus tanquam acceptans eius obedientiam eum sepelivit, ut habetur Deute. ult.
marg.| .3. Surge, et transi Iordanem. id est dispone te, et populum tuum ad transeundum, quia non statim transivit, sed post aliquot dies, ut magis patebit infra.
Numérotation du verset Ios. 1,ad litteram 
marg.| .1. {11} Tu, et omnis populus tecum. quia cura populi erat sibi imposita a Deo, ut habetur Dt. 31.
marg.| .2. In terram, quam ego dabo filiis Israel. quia Deo auctore ingressi sunt terram, et obtinuerunt eam.
marg.| .3. Omnem locum. Ex hoc dicunt aliqui doctores Hebrei, quod hic non solum fuit eis promissa terra Iudee, sed etiam tota habitabilis terra. Quod dicunt quodammodo fuisse impletum tempore Salomonis, cui omnes reges terre fuerunt tributarii, et sic exponunt, quod dicitur 3. Re. 10d. Universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, et singuli deferebant ei munera id est tributa, ut ipsi exponunt. Sed perfectius expectant implendum in rege Messia, quem expectant futurum regem temporalem super totum mundum, sed falsitas utriusque dicti apparet ex hoc, quod subditur :
marg.| .4. A deserto, et Libano usque ad fluvium magnum Euphratem. Omnis, etc. ubi exprimuntur termini terre filiis Israel promisse.
marg.| .5. Vite tue. Quia prius post mortem Iosue filii Israel peccaverunt et tunc adversarii eorum eis prevaluerunt, ut habetur in libro Iudicum. Alibi ibi habent, vestre, sed male.
marg.| .6. Sicut fui cum Moyse, etc. In revelationibus divinis, et operibus miraculosis.
marg.| .7. {12} Ita ero tecum. Et hoc satis patet ex decursu libri in sequentibus.
marg.| .8. Non dimittam nec derelinquam. Hic fit multiplicatio verborum idem significantium ad maiorem dicti assertionem.
marg.| .9. Confortare, et esto robustus. Hic ponitur secundum mandatum de terra dividenda, cui premittitur divina consolatio, cum dicitur. Confortare, et esto robustus. Viderat enim Iosue, quod Moyses sanctissimus malitia perturbatus peccaverat in aquis contradictionis, propter quod privatus fuerat ingressu terre promissionis, et ideo merito timebat, ne sibi aliquid simile accideret, et ideo a Deo fuit consolatus, et assecuratus de terre acquisitione, et divisione, ideo subditur :
marg.| .10. Tu enim sorte divides populos, etc. De quo iuramento habetur Gene. 32 capitulo Per memetipsum iuravi dicit dominus, etc.
marg.| .11. Confortare igitur, et esto robustus valde. Hic ponitur tertium preceptum de lege servanda. Et patet littera usque ibi :
marg.| .12. Non recedat volumen legis huius de ore. quia debebat alios docere de lege, ad quod requiritur meditatio, ideo subditur :
marg.| .13. Sed meditaberis in eo diebus, etc. ut custodias, et facias, quia prius debebat facere, quam docere.
marg.| .14. Noli metuere. metu humano.
marg.| .15. Et noli timere. timore mundano, quia tecum est dominus Deus tuus, qui est potens in omnibus.
Numérotation du verset Ios. 1,ad litteram 
marg.| .1. {13} Precepitque Iosue. Hic consequenter ponitur divini mandat executio et primo quantum ad totum populum generaliter, secundo quantum ad duas tribus et dimidiam specialiter, ibi ;   Rubenitis   quoque . Circa primum sciendum quod preceptum erat Iosue de transitu Iordanis, ut predictum est, ponitur hic executio huius mandati , cum dicitur :   Precepitque   Iosue principibus   populi   . In qualibet enim tribu erat unus princeps, et omnes erant subditi ipsi Iosue.
marg.| .2. Preparate vobis cibaria. Hoc non potest intelligi de manna, que servari non poterat etiam in crastinum , nisi feria sexta pro sabbatho, ut habetur Ex. 6. ca. nec tamen adhuc defecerat manna, ut habetur infra 5. cap. Et ideo intelligitur de aliis cibariis que tunc poterant comedi a filiis Israel, etiam cum manna . unde Dt. 2 capitulo dictum fuit, quod filii Esau et Moabite vendiderunt filiis Israel transeuntibus iuxta terram suam cibaria, quod non potest intelligi de manna , que non erat venalis, nec dabatur a Deo Idumeis et Moabitis : sed tantum filiis Israel. Sicut enim in confinio legis et evangelii simul concurrerunt legalia cum evangelio, sic appropinquante tempore, quo manna debebat deficere, simul concurrerunt in usum filiorum Israel manna et alia cibaria.
marg.| .3. Quoniam post diem tertium transibitis Iordanem. Ex hoc dicunt expositores nostri communiter, in hoc sequentes Aug. quod Iosue non fecit istud preceptum de quo loquitur hic scriptura spiritu divino, sed magis humano et proprio : quia a fine luctus Moysi, in quo dicunt Iosue hoc precepisse, fluxerunt septem dies ad minus, ante transitum Iordanis, quia, ut dicunt , ante illud preceptum misit exploratores, qui antequam reverterentur, remanserunt ad minus per quatuor dies, quia postquam missi a Iosue intraverant civitatem Iericho, et hospitati fuerant in domo Rahab, exeuntes inde latuerunt in montanis tribus diebus tanquam reverterentur ad Iosue ut habetur c. se. et tunc Iosue movit castra, et venit ad Iordanem  : ubi manserunt filii Israel tribus diebus, ut habetur infra in principio tertii capituli. Et ideo non videtur verum fuisse, quod fecit preconizare. Et dicunt etiam ultra, quod sic permissus est Iosue deficere, ne ultra attentaret {14} similia facere absque consilio divino, maxime cum dominus dixisset Nm. 27. ipsi Moysi.   Tolle Iosue filium Nun, etc scilicet ut succedat tibi. et subditur ibidem :   Pro hoc si quid   agendum   erit, Eleazar sacerdos consulet   Dominum   . Sed istud dictum salvo meliori iudicio non videtur consonum scripture precedenti et subsequenti . ut enim patet ex predictis, intentio Domini erat assecurare Iosue in principio sui ducatus, ut eum dirigeret in suis actibus, dicens :   Non dimittam,   neque   derelinquam te et postea subditur :   Noli metuere, et noli timere :   quoniam dominus   Deus tuus tecum est in   omnibus   ad   quecumque   perrexeris. Et ideo non videtur conveniens : quod dominus in principio sui ducatus dimiserit eum sic agere spiritu proprio et errare. Similiter hoc non est consonum littere sequenti. Ex qua videtur intentionem Domini fuisse ex altare Iosue, et dare ei auctoritatem in principio ducatus sui, ita quod populus Israel sibi crederet in posterum et obediret : unde dicitur infra tertio capitulo Dixitque dominus ad Iosue :   Hodie   incipiam   exaltare te coram   omni   populo Israel, etc. Et ideo non est verisimile, quod in principio sui ducatus permiserit eum predicere falsum et preconizare in toto populo, quia ex hoc crederetur quod spiritus Domini non esset in eo. Et ideo dicunt Hebr. et etiam aliqui expositores nostri, quod istud preceptum Iosue scribitur hic per anticipationem  : quia non fuit factum donec exploratores ab eo missi reversi fuerunt ad ipsum : et ex tunc non fluxerunt nisi tres dies usque ad transitum Iordanis, ut habetur infra 3. cap. Non enim Sacra Scripturasemper refert gesta eodem ordine quo facta sunt, sed aliquando prius facta posterius scribuntur, et econverso et secundum hoc accipitur sexta regula exponendi sacram scripturam, prout dictum fuit in principio Genes.
marg.| .4. Rubenitis quoque, etc. Hic ponitur executio precepti quantum ad duas tribus et dimidiam specialiter, quibus Moyses assignaverat terram ultra Iordanem, cum tali pacto, quod mulieres et familie remanerent in urbibus muratis, et viri bellatores transirent Iordanem , quousque acquisita esset terra aliis novem tribubus et dimidie, propter quod Iosue reduxit eis ad memoriam istud pactum , ut parati sint adimplere. et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Ios. 1,ad litteram 
marg.| .1. {15} Sicut obedivimus in cunctis Moysi. Circa quod sciendum quod non est hic locutio, conditionata, ut sit sensus. Obediemus, et tibi, sicut Mosi, si tamen dominus fuerit tecum, sicut cum ipso Moyse, aliter non obediemus, quia subiecti debent obedire superioribus seu dominis, non tamen bonis, et modestis, {16} sed etiam malis, et discolis, ut habetur. 1. Petr. 2 capitulo Et salvator Mt. 23.a. Quecumque dixerint vobis facite, opera autem eorum nolite facere. Ista tamen obedientia intelligenda est in licitis. Sed hic est locutio optativa, ut sit sensus, parati sumus obedire tibi et ideo optamus, ut dominus sit tecum, sicut cum Moyse, etc.
Numérotation du verset Ios. 1,moraliter 
marg.| .1. {9} Et factum est post mortem, etc. Allegorice. per Iosue Christus designatur, quia sicut dicit Hierony. In epistola ad Paulinum de omnibus sacre scripture libris : Iosue non solum in gestis, sed etiam in nomine figuram gerit salvatoris. Vocatus enim fuit Iesus, ut habetur Hebr. 4. Igitur Christo per Iosue {10}significato dixit Deus pater.
marg.| .3. Transi Iordanem istum. Christus enim a Ioanne baptizatus fuit in Iordane, et sic partem Iordanis transivit, quia dicitur Mar. 3.d. Iesus confestim ascendit de aqua, etc. sic per synecdochen dicitur transiisse Iordanem, quando tactu sue sanctissime carnis virtutem regenerativam dedit aquis.
Numérotation du verset Ios. 1,moraliter 
marg.| .1. {11} Tu, et omnis populus tecum. Nullus enim est de populo {12}Christi, nisi transeat per aquas baptismi.
marg.| .2. {13} Preparate vobis. Per ista cibaria significantur fidei rudimenta quibus instruendi sunt cathecumini adulti ante baptismum. Per tres autem dies significantur tria tempora scilicet tempus legis Mosaice, et tempus legis gratie, quod incepit a Christi incarnatione et sic initium tertie diei precessit institutionem baptism. 29. ann. et 13. diebus sicut dicitur Luc. 3. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta etc. Per baptismum autem est transitus ad terram promissam viventium in spe. In re vero post finem vite presentis, et {14}quantum ad animam a culpa et pena totaliter expeditam, quantum ad totum compositum ex anima et corpore in mundi finem.
marg.| .4. Rubenitis, etc. Per Rubenitas qui filii visionis interpretantur prophete significantur, unde et antiquitus prophete videntes appellabantur, sicut dicitur. 1Rg. 9.b. Qui hodie dicitur propheta, olim appellabatur videns. Per Gadditas qui felices interpretantur, patriarche significantur, ex quibus secundum carnem descendit Christus, qui est felicitas omnium. Per dimidiam tribum Manasse significantur alii sancti ve. te. omnes enim figuraliter transierunt{15}Iordanem baptismi. 1. Cor. 10.a. Omnes in Moyse baptizati sunt, et armati fide transierunt ad terram viventium in spe ante sanctos no. te. Moraliter, per Iosue, qui non solum de transitu suo, sed etiam totius populi fuit valde solicitus significatur bonus prelatus, vel doctor secularis, vel religiosus, qui non solum de transitu suo ex hoc mundo ad patrem, sed etiam aliorum est solicitus, {16}et iste transit Iordanem, qui interpretatur rivus iudicii, propter quod significat cursum presentis vite usque ad morte, que est iudicium hominis particulare. Eccles. 38 capitulo Memor esto iudicii mei, sic enim erit, et tuum, mihi heri, et tibi hodie. Et post hunc transitum bonus doctor, et prelatus a peccatis expurgatus intrat terram viventium, et similiter populus eius, qui per doctrinam eius, et viam informatus transit ad patriam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_1)

Notes :