Capitulum 24

Numérotation du verset Ios. 24,1 

Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu Domini
Numérotation du verset Ios. 24,2 

et ad populum sic locutus est. Hec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nachor servieruntque diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,3 

Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamie finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
Numérotation du verset Ios. 24,4 

et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Egyptum.
Numérotation du verset Ios. 24,5 

Misique Moysen et Aaron et percussi Egyptum multis signis atque portentis
Numérotation du verset Ios. 24,6 

eduxique vos et patres vestros de Egypto et venistis ad mare persecutique sunt Egyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum.
Numérotation du verset Ios. 24,7 

Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel qui posuit tenebras inter vos et Egyptios et adduxit super eos mare et operuit eos1. Viderunt oculi vestri cuncta que in Egypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore
1 eos] illos Weber
Numérotation du verset Ios. 24,8 

et introduxi vos in2 terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos.
2 in] ad Weber
Numérotation du verset Ios. 24,9 

Surrexit autem Balach filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis
Numérotation du verset Ios. 24,10 

et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius.
Numérotation du verset Ios. 24,11 

Transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Pherezeus et Chananeus et Etheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras.
Numérotation du verset Ios. 24,12 

Misique ante vos crabrones3 et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo
3 crabrones Θ Ψ ΩJ ΩL Ed1530 Clementina Weber ] scrabones Π Ω M*, scabrones Λ L X ΣOM O Rusch , scrabrones Cava Λ H Ω M²S
Numérotation du verset Ios. 24,13 

dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non edificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta que non plantastis.
Numérotation du verset Ios. 24,14 

Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Egypto ac servite Domino.
Numérotation du verset Ios. 24,15 

Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur. Eligite hodie quod placet cui servire potissimum4 debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino.
4 s. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,16 

Responditque populus et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,17 

Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Egypti et5 de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,18 

et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terre quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster.
Numérotation du verset Ios. 24,19 

Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et fortis emulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
Numérotation du verset Ios. 24,20 

Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet postquam vobis prestiterit bona.
Numérotation du verset Ios. 24,21 

Dixitque populus ad Iosue. Nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus.
Numérotation du verset Ios. 24,22 

Et Iosue ad populum testes inquit: Vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque testes.
Numérotation du verset Ios. 24,23 

Nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestri6 et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
6 vestri] vestrum Weber
Numérotation du verset Ios. 24,24 

Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus et7 obedientes erimus8 preceptis eius.
7 et] om. Weber |
8 erimus] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 24,25 

Percussit ergo9 Iosue in die illo fedus et proposuit populo precepta atque iudicia in Sichem.
9 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Ios. 24,26 

Scripsit quoque10 omnia verba hec in volumine legis Domini11 et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum que erat in sanctuario Domini
10 quoque] -que Weber |
11 Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset Ios. 24,27 

et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini que locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro.
Numérotation du verset Ios. 24,28 

Dimisitque populum singulos in possessionem suam.
Numérotation du verset Ios. 24,29 

Et post hec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum
Numérotation du verset Ios. 24,30 

sepelieruntque eum in finibus possessionis sue in Thamnathsare que sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas.
Numérotation du verset Ios. 24,31 

Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini que fecerat in Israel.
Numérotation du verset Ios. 24,32 

Ossa quoque Ioseph que tulerant filii Israel de Egypto sepelierunt in Sichem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emor12 patris Sichem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph.
12 Emor] Emmor Weber
Numérotation du verset Ios. 24,33 

Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gabaad13 Phinees filii eius que data est ei in monte Ephraim14.
13 Gabaad] Gaab Weber |
14 Ephraim] + Explicit Liber Iosue Bennun id est Iesu Nave Weber |

Capitulum 24

Numérotation du verset Ios. 24,1 
differentia
marg.| {LYR8.24T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 31ra
Numérotation du verset Ios. 24,1 
ad litteram
marg.| marg.| {143} .1. Congregavitque Iosue. Hic consequenter describitur dispositio ducis Iosue circa tempus sue mortis, renovando obligationem populi ad servitutem Dei. Primo igitur dicta renovatio describitur. Et secundo mors Iosue subditur, ibi :   Et post hoc mortuus est Iosue. Circa primum Iosue primo causas dicte obligationis commemorat. Secundo consensum populi captat, ibi :   Nunc ergo timete   dominum   . Tertio explicat difficultatem, ibi : Dixitque Iosue ad populum : Non poteritis. Quarto consensum iteratum professione firmat, ibi : Testes, inquit, vos estis. Quinto ad hoc signum applicat, ibi :   Et tulit lapidem. Circa primum commemorat beneficia Dei exhibita Israeli que debent ipsum movere ad serviendum Domino fideliter et devote. Primum autem beneficium est revocatio patrum ab idololatria. quod notatur cum dicitur :
marg.| .2. Trans fluvium, scilicet Euphratem.
marg.| .3. Habitaverunt, etc. Sequitur :   Servieruntque diis alienis. Quod fuit declaratum Gn. 11.
marg.| .4. Tuli ergo patrem. separando eum ab idololatris.
marg.| .5. Et adduxi. prout habetur Genes. 12. Secundum beneficium est prolis multiplicatio, quod notatur cum dicitur : Multiplicavique semen eius, etc. Tertium beneficium est liberatio a famis periculo. quod notatur cum dicitur :
marg.| .6. Iacob vero. ut habetur Gn. 46. et ibi salvati fuerunt a periculo {144}famis per Ioseph. Quartum beneficium est signorum ostensio : quod notatur ibi :   Misique   Moysen et Aaron, etc. Quintum est a servitute liberatio, ibi :   Eduxique   vos et   patres   vestros de Egypto. Sextum est maris rubri divisio, et Egyptiorum submersio, ibi : Persecutique sunt, etc.
marg.| .7. Qui posuit tenebras id est nubem tenebrosam ex parte Egyptiorum, ita quod non poterant accedere ad filios Israel, ut habetur Ex. 14.
marg.| .8. Viderunt oculi vestri cuncta. Quia Iosue et Caleb, et multi de tribu Levi, qui ibi erant exierunt de Egypto, et ante exitum viderant mirabilia que dominus ibi fecerat pro filiis Israel. Septimum beneficium est gubernatio populi in deserto, ubi quadraginta annis sustentati sunt manna celitus dato, ut habetur Exodi 16 Octavum est regum Amorrheorum debellatio, ibi : Et introduxi vos in terram, etc. Nonum est maledictionis Balaam evacuatio, ibi :   Surrexit autem Balac. Decimum est Iordanis desiccatio, ibi :   Transistisque Iordanem. Undecimum est civitatis Iericho debellatio, ibi :
marg.| .9. Pugnarent. Licet non exivissent ad bellandum contra filios Israel, stabant tamen supra muros parati ad resistendum eis, nec miserunt ad eos legationem pacis.
marg.| .10. Amorrheus, Pherezeus, etc. Hic nominantur septem populi habitantes in terra Chanaan, quia Iericho erat prima civitas oppugnanda a filiis Israel, et ideo de omnibus gentibus in tota terra Chanaan, habitantibus venerunt aliqui bellatores in Iericho ad resistendum filiis Israel in principio. Duodecimum beneficium est de auxilio divinitus eis dato, cum dicitur.
Numérotation du verset Ios. 24,ad litteram 
marg.| marg.| {145} .1. Misique ante vos crabrones. Licet crabrones proprie loquendo sint musce ex fimo equi nascentes, tamen hic accipiuntur pro muscis a Deo supernaturaliter formatis, que habebant aculeos venenatos, secundum quod dicunt Hebrei. Dicunt autem alii expositores quod crabrones hic accipiuntur metaphorice pro aculeis timoris, et terroris dissolventibus corda eorum, ita quod non poterant resistere filiis Israel. Tertiumdecimum beneficium est de concessione terre fructifere, et edificate, quod notatur ibi :   Dedique vobis terram, etc. Sequitur :
marg.| .2. Nunc ergo timete dominum. Hic consequenter Iosue captat populi consensum ad Dei servitium, dicens : « Nunc ergo timete dominum » timore filiali.
marg.| .3. Et servite ei perfecto corde. absque diminutione.
marg.| .4. Atque verissimo. Sine simulatione.
marg.| .5. Et auferte Deos alienos. Dicunt aliqui quod tunc non habebant idola, et ideo auferre, hic accipitur pro non recipere. Potest tamen dici, ut videtur, quod aliqui eorum habebant idola, que apportata fuerant de Egypto, secundum quod habetur Amos 5.g. « Numquid hostias, et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israel, et portastis tabernaculum Moloch, et imaginem idolorum vestrorum, sydus Dei vestri, que fecistis, vobis », etc. Et hanc auctoritatem allegat beatus Stephanus contra Iudeos, {146}Actorum 7.
marg.| .6. Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, Propter sumptus sacrificiorum, et aliorum, que in cultu eius requiruntur.
marg.| .7. Optio vobis datur, Eligite hodie, quod placet, cui servire potissimum, etc. Ista optio non est concessionis, sed permissionis, quia Deus permittit hominem agere secundum libertatem arbitrii. Si tamen ad malum flectitur, iuste punitur. Cetera patent usque ibi :
marg.| .8. Et eiecit universas gentes Amorrheorum, habitatorem terre quam nos intravimus. id est aliquas de universis, quia pro maiori parte eiecit, aliquas tamen dimisit propter causas supradictas 13. cap.
marg.| .9. Dixitque Iosue. Hic consequenter Iosue ostendit eis difficultatem servitutis Dei dicens.
marg.| .10. Non poteritis servire Domino. id est de difficili poteritis, quia virtus est circa bonum, et difficile. Et dixit hoc Iosue considerans pronitatem populi ad malum, et Dei iustitiam ad puniendum, et ut postea non possent negare ista fuisse eis explicata.
marg.| .11. Testes, inquit, etc. Hic consequenter Iosue consensum populi iteratum professione confirmat, cum subditur :
marg.| .12. Responderuntque. Testes. Supple, sumus. Et ideo professione facta conclusit.
marg.| .13. Nunc ergo. Et exponatur, sicut supra.
Numérotation du verset Ios. 24,ad litteram 
marg.| marg.| {147} .1. Percussit ergo. id est renovavit fedus inter populum, et Deum.
marg.| .2. Et proposuit. Quantum ad moralia, et ceremonialia.
marg.| .3. Atque iudicia. Quantum ad iudicialia.
marg.| .4. Scripsit quoque. id est hanc professionem populi, et obligationem iteratam, ad fortius astringendum populum ad serviendum Domino in futuro.
marg.| .5. Et tulit. Hic consequenter Iosue applicat signum sensibile ad memoriam huius facti in futurum, cum dicitur   et tulit sicut solet fieri in terminis terrarum, vel regnorum quando statuuntur in signum divisionis territoriorum.
marg.| .6. Posuitque eum. Videtur, quod in hoc fecerit contra legem, Deuteronom. 16.d. Non plantabis lucum iuxta altare Domini. Quod solvunt aliqui dicentes, quod una arbor non facit lucum. Et hoc non valet, quia ibidem subditur :   Et omnem arborem. Ex quo patet intentio precepti, quod nulla arbor deberet ibi plantari. Ideo dicunt alii, quod inhibitum erat plantare, non tamen prius existentem reservare, arbor autem ista erat ibi antequam poneretur ibi altare Domini. Sed adhuc istud non videtur sufficere, quia ad hoc datum fuit illud preceptum, ne Iudei essent similes idololatris, qui prope phana idolorum habebant lucos ad luxuriam exercendam, et quantum ad hoc non videtur differre ibi plantare arbores de novo, vel plantatas prius dimittere. Et ideo dixit Rabbi Salomon quod vera littera est : « Subter limen ». Dictio enim hebrea allath, que est ibi : est equivoca, et in una significatione significat idem quod limen, et secundum ipsum lapis iste fuit positus prope ingressum sanctuarii, et non elevabatur usque in limen superius. Posset tamen dici secundum translationem nostram, quod hic non accipitur sanctuarium Dei pro tabernaculo Mosi, quia positum erat in Silo, sicut dictum est supra 28. Iosue autem fecit ista, que scribuntur hic in Sichen, ut patet {148}in textu ubi dicitur. Et proposuit, qui locus bene multo distat a Silo. Et ideo sanctuarium hic potest accipi pro synagoga, in qua conveniebant habitatores illius loci causa orationis, et audiendi verbum Dei, quia in singulis civitatibus, et urbibus, Iudei habebant talia loca, licet haberent unum templum tantum, vel tabernaculum, antequam templum esset factum ubi fiebant sacrificia. Sicut patet in evangeliis ubi leguntur fuisse plures synagoge, ut pote in Nazareth, et Capharnaum, et aliis locis, stante unico templo in Ierusalem. Tamen ante templi edificationem temporibus, quibus arca non habuit stabilem mansionem, licitum fuit alibi offerre sacrificia votiva, non tamen debita, ut dictum fuit Dt. 7.
marg.| .7. En lapis iste erit vobis in testimonium. federis renovati cum Domino, et sicut lapis iste est durabilis, ita et fedus istud debet esse perpetuum.
marg.| .8. Quod audieritis. In hebreo habetur : Quod audierit omnia, scilicet ipse lapis, propter quod dicunt Hebrei aliqui, quod ad litteram lapis audivit, virtute tamen divina, sed hoc videtur impossibile, quia quod lapis manens lapis habeat sensum auditus, vel cognitionem aliquam, videtur implicare contradictionem. Item quod habeat actum secundum, qui est audire, et non habeat actum primum, qui est principium huius actus secundi, videtur impossibile, quia eiusdem est actus primus. et secundus, et accipitur actus secundus pro operatione, sive consistat in pati, sive in agere, quia de hoc sunt varie opiniones, sed audire, sentire, et intelligere, sive sint actiones eius, qui sentit, vel intelligit, sive sint passiones eius ab obiecto, tamen necessario in sentiente, vel intelligente requiruntur potentie sensitive, et intellective, que in lapide esse non possunt. Ideo aliter potest dici quod hic accipitur lapis pro hominibus existentibus circa lapidem illum. Sicut dicitur Dt. 32.a. « Audiat terra verba oris mei » id est homines habitantes in terra, sicut ibi expositum fuit. Et secundum istum sensum procedit translatio nostra, secundum enim quod dicit Hiero. In lib. de opti. genere interpretandi. Optima interpretatio non semper fit transferendo verbum ex verbo, sed aliquando melius est transferre sensum ex sensu, et sic est in proposito.
Numérotation du verset Ios. 24,ad litteram 
marg.| marg.| { 149 } .1. Et post. Hic ultimo agitur de morte et sepultura Iosue. Et patet littera. Et occasione eius consequenter agitur de sepultura Ioseph, cum dicitur.
marg.| .2. Ossa quoque Ioseph que tulerant. Hoc enim imposuerat eis Ioseph, ut habetur Gn. 45.
marg.| .3. Sepelierunt. Hunc enim locum dederat Iacob ipsi Ioseph : ut habetur Gn. 48.
marg.| .4. Quem emerat. In hebreo habetur bemeah quasitah, centum{150}obolis. Et eodem modo habetur Gn. 33. ubi fit mentio de ista emptione. Consequenter fit mentio de morte Eleazaris sacerdotis : cum dicitur.
marg.| .5. Eleazar quoque. Et de sepultura eius, cum dicitur.
marg.| .6. Et sepelierunt. Successerat enim Phinees in hereditate patris sui, et ideo iste locus iam dicebatur ipsius Phinees. In aliquibus autem libris interponitur, et dicendo sic : Et sepelierunt. Et tunc mutatur sententia, sed ly et, non est in hebreo nec in libris correctis.
 LIBRI  IOSUE  FINIS.
prol.|



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_24)

Notes :