Capitulum 3

Numérotation du verset Ios. 3,1 

Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Sethim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israel et morati sunt ibi per tres dies.
Numérotation du verset Ios. 3,2 

Quibus evolutis transierunt precones per castrorum medium
Numérotation du verset Ios. 3,3 

et clamare ceperunt: Quando videritis arcam federis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis levitice portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini precedentes
Numérotation du verset Ios. 3,4 

sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul magis1 videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne appropinquetis ad arcam.
1 magis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,5 

Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini. Cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Numérotation du verset Ios. 3,6 

Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam federis et precedite populum. Qui iussa complentes tulerunt et ambulaverunt ante eos.
Numérotation du verset Ios. 3,7 

Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel
ut sciant quod sicut cum Moyse2 fui ita et tecum sum3.
2 Moyse] Moysi Weber |
3 sum] sim Weber |
Numérotation du verset Ios. 3,8 

Tu autem precipe sacerdotibus qui portant arcam federis et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aque Iordanis state in ea.
Numérotation du verset Ios. 3,9 

Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc et audite verbum4 Domini Dei nostri5.
4 verbum] verba Weber |
5 nostri] vestri Weber |
Numérotation du verset Ios. 3,10 

Et rursum in hoc inquit: Scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est
et disperdet6 in conspectu vestro Chananeum
6 disperdet] disperdat Weber
et7 Etheum Eveum et Pherezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,11 

Ecce arca federis Domini omnis terre, antecedet vos per Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 3,12 

Parate duodecim viros de duodecim8 tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
8 duodecim] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,13 

Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam federis9 Domini Dei universe terre in aquis Iordanis aque que inferiores sunt decurrent atque deficient. Que autem desuper veniunt in una mole consistent.
9 federis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,14 

Igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam federis pergebant ante eum,
Numérotation du verset Ios. 3,15 

ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in partem aque10,
10 partem aque] parte aque cum Weber
Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat11.
11 messis] misses cacogr. Rusch | impleverat] impleret Weber
Numérotation du verset Ios. 3,16 

Steterunt aque descendentes in loco uno12 et ad13 instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe que vocabatur14 Edom15 usque ad locum Sarthan. Que autem inferiores erant in mare Solitudinis
12 loco u.] inv. Weber |
13 ad] om. Weber |
14 vocabatur] vocatur Weber |
15 Edom] Adom Weber |
quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent.
Numérotation du verset Ios. 3,17 

Populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam federis Domini
stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat.

Capitulum 3

Numérotation du verset Ios. 3,1 
differentia
marg.| {LYR8.3T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 28va
Numérotation du verset Ios. 3,1 
ad litteram
marg.| marg.| {23} Igitur Iosue. Hic consequenter agitur de ingressu terre, qui factus est per transitum Iordanis, et ideo primo ostenditur quid actum est in ipso transitu. secundo quid in exitu 4. capi. tertio quid in statu, cap. 5. Prima pars dividitur in tres, quia primo de transitu datur preceptum. secundo additur signum divinitus dandum, ibi :   Dixitque dominus ad Iosue. tertio ponitur utriusque complementum ibi :   Igitur egressus est populus. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Igitur Iosue de nocte consurgens. In hebreo habetur babboquer, De mane consurgens, quia surrexit in aurora, que est confinium diei, et noctis. et sic potest utroque modo nominari.
marg.| .2. Egredientesque de Setim, etc. Locus est unde miserat exploratores.
marg.| .3. Venerunt ad Iordanem. Qui non multum a Setim distat.
marg.| .4. Et morati sunt ibi per tres dies. Dicunt expositores nostri, quod causa huius more fuit, eo quod Iordanis fluvius tunc ex resolutione nivium increverat, ut habetur infra, et ideo steterunt ibi tribus diebus quousque aque aliquantulum decrevissent. Sed hoc non videtur bene consonare veritati Hebraice, quia infra eodem capitulo ubi nos habemus.   Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat. In hebreo habetur sic.   Et Iordanis impleverat super omnes ripas suas omnibus diebus messis, qui dies durant per duos menses secundum Hebreos, ut dictum fuit Gene. 8. In fine. Et ideo si causa more fuisset excrescentia Iordanis, filii Israel ibidem stetissent per maius spatium satis, {24}quam per tres dies, ut videtur. Ideo aliter potest dici, scilicet quod causa illius more fuit, quia Iosue expectabat revelationem Domini de modo transeundi, que facta fuit sibi ultima die de illis tribus et in crastino transierunt. Unde tunc dixit Iosue ad populum.   Sanctificamini : cras   enim faciet dominus inter vos mirabilia. Si enim a principio Iosue scivisset, quod alveus Iordanis siccari debuisset propter eorum transitum, non oportuisset eum expectare per diem, nec per horam propter diminutionem aque. Dicunt autem Hebrei. quod prima dies de tribus predictis fuit tricesima, et per consequens ultima luctus Mosi, quod oportet dicere secundum predicta, scilicet quod a morte Mosi usque ad transitum Iordanis inclusive fluxerunt tantum triginta tres dies, ita quod die trigesima tertia transierunt Iordanem. tres autem dies predicte immediate precesserunt diem transitus, ut patet in textu. Ex quo sequitur, quod prima illarum fuit tricesima dies luctus Mosi.
marg.| .5. Quando videritis arcam. Ex quo patet, quod aliter portata fuit tunc, quam ante in motione castrorum, quia ante portabatur per Levitas, qui erant de familia Caath, ut patet Nu. 4. et 10.
marg.| .6. Vos quoque consurgite. Ex quo etiam patet, quod alio ordine portabatur arca, quia in aliis motionibus castrorum sex tribus precedebant arcam, et sex sequebantur, ut habetur Nm. 10. hic autem arca precedebat. Et ex hoc etiam videtur, quod nubes, que prius ducatum prebebat, recesserat.
marg.| .7. Sitque inter vos, et arcam spatium. propter reverentiam.
marg.| .8. Cubitorum duum milium. Cubitus continet pedem cum duabus tertiis, et est mensura a brachii cubito ad summitatem digitorum.
Numérotation du verset Ios. 3,ad litteram 
marg.| .1. {25} Sanctificamini. Expositores nostri dicunt, quod ista sanctificatio intelligitur, quod continerent ab uxoribus suis, propter reverentiam miraculi in crastino fiendi, sicut et ante dationem legis preceptum fuit eis, ut continerent ab uxoribus suis, ut habetur Ex. 19. Hebrei autem dicunt,   Sitis parati, ubi nos dicimus.   Sanctificamini, quia verbum illud quadas est equivocum ad preparare, et sanctificare, sed qualis debebat esse illa preparatio, non dicunt.
marg.| .2. Cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. siccando alveum Iordanis, ut exprimetur infra.
marg.| .3. Et ait ad sacerdotes. hoc dicit Iosue in die transitus Iordanis.
marg.| .4. Dixitque dominus. Hic exprimitur signum divinitus dandum, cum dicitur.
marg.| .5. Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel. Licet enim die precedenti revelatio facta fuisset Iosue, ut predictum est, tamen tunc fuit replicata ad maiorem assertionem, et etiam ad maiorem declarationem. Sicut enim in cognitione naturali proceditur ab imperfecto ad perfectum, ut habetur Primo Physicorum, sic et in cognitione supernaturali, que fit per divinam revelationem, aliquando veritas primo revelatur minus perfecte, postea perfectius.
marg.| marg. {26}| .6. Ut sciant etc.  cum Moyse fui. per signa mirabilia.
marg.| .7. Ita, et tecum sim. quod patuit per transitum miraculosum.
marg.| .8. Cum ingressi fueritis etc. Dicunt Hebrei, quod steterunt in Iordane prope ripam, per quam ingrediebantur, quousque totus populus transisset. et ex hoc dicunt quedam alia, ut patebit postea. Sed videtur falsum, per hoc quod in fine huius capituli dicitur.   Sacerdotes, qui portabant arcam federis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis. Ex quo videtur, quod processerunt usque ad medium alvei, ut populus transiret securius.
marg.| .9. Accedite huc, et audire verbum Domini. Hoc dixit Iosue principibus populi, in quibus totus populus virtualiter continetur. Non enim potuisset totus populus verbum eius audire.
marg.| .10. In hoc inquit scietis, quod dominus Deus vivens in medio vestri est scilicet per opus mirabile, quod non potest fieri, nisi divina virtute, quod exprimitur cum dicitur.
marg.| .11. Ecce arca federis do etc. Ad cuius appropinquationem siccate sunt aque, ut exprimitur postea.
marg.| .12. Parate duodecim viros scilicet ad tollendum duodecim lapides de alveo Iordanis desiccando, ut exprimitur in principio secundi capituli.
marg.| .13. Et cum posuerint vestigia pedum suorum, etc. Hic exprimitur modus desiccationis alvei Iordanis, et patet littera.
Numérotation du verset Ios. 3,ad litteram 
marg.| .1. {27} Igitur egressus. Hic consequenter describitur transitus et signi complementum. et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat. Non potest intelligi, quod tunc colligerentur blada communiter, quia decima die mensis primi transiverunt Iordanem, ut habetur cap. sequ. mensis autem primus Hebreorum incipit a lunatione propinquiori equinoctio vernali, sive sit ante, sive post. Sed dicitur tempus messis pro tanto, quia in terra promissionis, que calida est, in aliquibus locis magis calidis spice alique appropinquabant ad maturitatem, et de illis colligebatur manipulus et torrebatur aliquantulum, et per confricationem excutiebantur grana, de quibus fiebat oblatio in festivitate paschali, que celebrabatur 15. die mensis primi, ut habetur Levit. 22. et propter hoc mensis primus vocatur mensis novarum frugum Ex. 13. et Dt. 16. Quod autem hic interponitur de inundatione Iordanis, hoc fuit ad declarationem maioris miraculi in siccatione alvei Iordanis in transitu filiorum Israel, ideo subditur :
marg.| .3. Steterunt aque descendentes etc. Contra naturam, cum sint fluide.
marg.| .4. {28} Que autem inferiores erant, in mare solitudinis quod nunc vocatur mortuum descenderunt. Iste locus erat magnus lacus, per quem transit Iordanis fluvius. et vocatur mare secundum modum loquendi Hebraicum, quo omnis congregatio magna aquarum mare vocatur. unde Gene. 1.b. dicitur : Congregationesque aquarum appellavit maria. Et hoc modo stagnum Genezareth, per quod transit Iordanis fluvius, vocatur mare Tyberiadis, et mare Galilee, ut habetur in pluribus locis in evangelio. Et eodem modo in proposito lacus iste vocatur hic mare solitudinis, quia est iuxta desertum Sin. Et mare mortuum, eo quod nullus piscis possit ibi vivere, ut dicit Philosophus, Secundo Meteororum ubi loquitur de isto lacu vel stagno ; tum quia aque sunt ita spisse, quod sunt quasi lutum : propter quod vestimenta ibi proiecta magis sordidantur quam laventur, ut dicitur ibidem : tum quia sunt excessive salse, propterea alibi in Scriptura vocatur mare salsissimum.
marg.| .5. Usquequo omnino deficerent. ab aspectu filiorum Israel.
marg.| .6. Populus autem incedebat contra Iordanem. id est per Iordanem, ita quod ponitur hic una prepositio pro alia.
marg.| Vel dicitur contra Iordanem : quia populus appropinquabat ad aquas Iordanis desuper venientes, que stabant elevate ad modum collis iuxta transitum populi. Cetera patent.
Numérotation du verset Ios. 3,moraliter 
marg.| .5. {23} Quando videritis arcam federis Domini Dei vestri, et sacerdotes {24}   stirpis Levitice portantes etc. Hic agitur de modo transeundi Iordanem, qui fuit miraculosus, et ideo per hoc Iosue fuit exaltatus, secundum quod dixit ei dominus.
Numérotation du verset Ios. 3,moraliter 
marg.| .5. {25} Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant, quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sum, etc. Allegorice per hunc transitum significatur baptismi sacramentum, ut dictum est supr. In institutione vero baptismi, dominus Iesus cuius Iosue figura fuit in gestis, et nomine exaltatus fuit coram Ioanne Baptista et aliis assistentibus per apertionem celi super eum, et per vocem patris dicentis : “Hic est filius meus” etc. et per testimonium Spiritus Sancti in columbe specie descendentis super eum, et manentis, et deinceps per multa miracula alias inaudita.
marg.| Tu autem precipe sacerdotibus, qui portant arcam federis, etc. Per istos sacerdotes signantur apostoli aliique discipuli, et eorum {26}successores evangelium Christi per orbem portantes. Quod quidem evangelium bene per arcam significatur, eo quod tria continebat spiritualiter, que erant in arca contenta scilicet tabule, per quas significabatur lex vetus, quam continet evangelium eius imperfectionem supplendo. Secundum fuit virga Aaron, que significavit dignitatem regiam, et sacerdotalem,quam continet auctor evangelii Christus, qui est rex, et sacerdos, et per consequens ipsum evangelium hoc continet. propter quod dicitur evangelium regni, Matth. 4. Tertium fuit manna, per quam significatus fuit cibus spiritualis ex verbis evangelii. propter quod Ioh. 6.g. Christo dixerunt apostoli : “Domine ad quem ibimus ? verba vite eterne habes”.
Numérotation du verset Ios. 3,moraliter 
marg.| marg.| {27} .3. Steterunt aque, etc. Per quas significantur mundi tribulationes. Esa. 8.b. “Adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas : regem Assyriorum”, etc. Per hoc igitur, quod aque Iordanis supervenientes, et etiam inferiores arce transitum non impediverunt, significatum fuit, quod tribulationes mundi preterite non impedirent portationem evangelii per orbem. quod patet, quia persecutio Iudeorum in primitiva ecclesia, et postea persecutio tyrannorum et hereticorum, non impediverunt {28}predicationem evangelii, et similiter sperandum est quod superventure non impedient, saltem omnino. 1. Corint. 10 capitulo “Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione, proventum, ut possitis sustinere”. Per hoc etiam significatum fuit, quod transitus electorum ad patriam, non impedietur per quamcumque tribulationem. Per hoc autem quod arca precessit populum in ingressu Iordanis, et in egressu secuta est, significatum fuit, quod evangelii predicatio Gentiles ad baptismum adduceret, et adductos in Christo conservaret.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_3)

Notes :