Capitulum 7

Numérotation du verset Ios. 7,1 

Filii autem Israel prevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan1
1 Achan Edmaior. (Θ ΨD ΩS*J2) Clementina ] Achã ( Rusch ), Acham ΩJ* etc., Achar Φ, Achor ΩS2P
filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel.
Numérotation du verset Ios. 7,2 

Cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Hai2 que est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui precepta complentes exploraverunt Hai
2 Hai Rusch ] Ahi Weber
Numérotation du verset Ios. 7,3 

et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus sed duo vel tria millia virorum pergant et deleant civitatem. Quare omnis populus frustra vexetur3 contra hostes paucissimos?
3 vexetur] vexatur Weber
Numérotation du verset Ios. 7,4 

Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum4 qui statim terga vertentes
4 pugnatorum] pugnatores Weber
Numérotation du verset Ios. 7,5 

percussi sunt a viris urbis Hai et corruerunt ex eis triginta et sex homines, persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad5 Sabarim et ceciderunt per prona fugientes. Pertimuitque cor populi et instar aque liquefactum est.
5 ad] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 7,6 

Iosue vero scidit vestimenta sua et pronus cecidit6 in terram coram arca Domini usque ad vesperam7 tam ipse quam omnes senes Israel. Miseruntque pulverem super capita sua
6 p. c.] inv. Weber |
7 vesperam] vesperum Weber |
Numérotation du verset Ios. 7,7 

et dixit Iosue: Heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes? Utinam ut cepimus mansissemus trans Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 7,8 

Mi Domine Deus, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem?
Numérotation du verset Ios. 7,9 

Audient Chananei et omnes habitatores terre ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo?
Numérotation du verset Ios. 7,10 

Dixitque Dominus ad Iosue: Surge quid8 iaces pronus in terra?
8 quid] cur Weber
Numérotation du verset Ios. 7,11 

Peccavit Israel et prevaricatus est pactum meum. Tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua
Numérotation du verset Ios. 7,12 

nec poterit Israel stare contra9 hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est.
9 contra] ante Weber
Numérotation du verset Ios. 7,13 

Surge sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Hec enim dicit Dominus Deus Israel. Anathema in medio tui est Israel. Non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Numérotation du verset Ios. 7,14 

Accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognationes10 per domos, domosque11 per viros
10 cognationes] cognatio Weber |
11 domosque] domusque Weber |
Numérotation du verset Ios. 7,15 

et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus comburetur igni cum omni substantia sua
quoniam prevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel.
Numérotation du verset Ios. 7,16 

Surgens itaque Iosue mane applicavit12 Israel per tribus suas et inventa est tribus Iuda.
12 applicavit] applicuit ΩP
Numérotation du verset Ios. 7,17 

Que, cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare13. Illam quoque per domos14 offerens reperit Zabdi.
13 Zare Λ Π D Φ P Ψ Ω ΩL ΩP Rusch Ed1530 ... Clementina ] def. Ω F, Zarai Weber , Zarahy Cava X |
14 per domos Ω F (?) ΩP Cor3 (moderni) Rusch Clementina ] per viros Weber (codd. omnes) ΩL Ed1530 Cor1 Cor3 (antiq.) |
Numérotation du verset Ios. 7,18 

Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi et15 filii Zare de tribu Iuda
15 et Ω F Rusch ] om. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Ios. 7,19 

et ait Iosue16 ad Achan17: Fili mi da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas.
16 Iosue Rusch Ed1530 Clementina cum hebr. LXX] om. Ω Ω F ΩL ΩP Weber |
17 Achan Rusch Weber ] Achor Ω M² Ω F ΩP |
Numérotation du verset Ios. 7,20 

Responditque Achan18 Iosue et dixit ei. Vere ego peccavi Domino Deo Israel et sic19 feci.
18 Achan Ω M²JS] scrips., Acha cacogr. Rusch, Achar Φ ΨBF* Ω M*, Acham Cava Λ L L * F X ΣM T , Achor Ω M² Ω F ΩP Cor3 (vel Achor) |
19 et sic] iter. ΩP Weber |
Numérotation du verset Ios. 7,21 

Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum
et ducentos siclos argenti. Regulam quoque20 auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei. Argentum quoque21 fossa humo operui.
20 Regulam quoque Ω F Rusch ] Regulamque ΩP Weber |
21 Argentum quoque] Argentumque ΩP Weber , def. Ω F |
Numérotation du verset Ios. 7,22 

Misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum eius22 repererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul
22 eius] illius Weber
Numérotation du verset Ios. 7,23 

auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum
Numérotation du verset Ios. 7,24 

tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filios quoque23 et filias eius24, boves et asinos eius25 et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor.
23 filios quoque] filiosque Weber |
24 f. e.] inv. Weber |
25 eius] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 7,25 

ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel et cuncta que illius erant igne consumpta sunt.
Numérotation du verset Ios. 7,26 

Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in presentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie.

Capitulum 7

Numérotation du verset Ios. 7,1 
differentia
marg.| {LYR8.7T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 29ra
Numérotation du verset Ios. 7,1 
ad litteram
marg.| marg.| {49} Filii autem. Hic incidentaliter ponitur factum Achan. Et dividitur in tres partes. quia primo describitur peccati perpetratio. secundo perpetrati cognitio. ibi :   Cumque   mitteret. tertio cogniti punitio, ibi :   Misit ergo Iosue. Circa primum dicitur :
marg.| .1. Filii autem. Licet autem unus solus in hoc peccaverit, tamen generaliter dicitur : Filii autem Israel prevaricati sunt, eo modo loquendi quo factum unius de communitate , maxime in malis, toti communitati attribuitur sicut uno fratre minore peccante publice dicitur, fratres minores fecerunt hoc, et per talem modum loquendi dicitur. Matth. 26. de unguento effuso super caput Iesu.Videntes autem discipuli, indignati sunt, etc. cum tamen unus solus indigne tulerit scilicet Iudas Scarioth, ut habetur Ioan. 12.
marg.| .2. Et usurpaverunt id est de consecratis Domino scilicet aurum et argentum , ut patebit infra eo. ca. que tamen erant consecrata Domino , ut dictum est 6. ca. Et dicitur ἀνὰθημα sive ἀνάθεμα, quia res Deo devote sursum vel seorsum ponebantur, ne humanis usibus applicarentur.
marg.| .3.  Nam Achan, filius Charmi filii Zabdi etc. Sic debet nominari secundum Hier. et sic est in hebreo nec alicubi nominatur Achor in hebreo Achan, sed vitio scriptorum nominatur hic Achor.
marg.| .4.  Iratusque. quia pro peccato unius de communitate alii de illa communitate puniuntur, ut dictum est supra 6. cap.
marg.| .5. Cumque. Hic describitur peccati perpetrati cognitio, et primo in generali. secundo in speciali, ibi : Surge sanctifica populum. Circa primum sciendum quod genus peccati in generali fuit cognitum per divinam revelationem ad preces Iosue, et ideo circa hoc sic proceditur. quia primo ponitur {50} deprecationis occasio. secundo ipsa deprecatio, ibi : Iosue vero. tertio Domini responsio , ibi : Dixitque dominus. Circa primum sciendum quod occasio deprecationis fuit, eo quod filii Israel missi a Iosue contra civitatem Hai fuerunt debellati et reliqui de populo in timore positi, et per consequens periculo expositi, ut patet in littera. Premittitur tamen situs civitatis cum dicitur :
marg.| .6. Que est. Dicunt aliqui quod eadem est civitas Bethel et Bethaven, sed vocata est Bethel a Iacob, eo quod vidit ibi scalam , ut habetur Gn. 28.d. ubi dicitur : Appellavitque nomen urbis Bethel, quod interpretat domus Dei. Sed postea vocata est Bethaven id est domus idoli, eo quod Ieroboam posuit ibi vitulum aureum a populo adorandum, ut habetur 3Rg. 12 capitulo Primum autem quod hic dicitur scilicet quod sit eadem civitas Bethel et Bethaven , bene est verisimile : tum quia in textu idem situs determinatur utriusque  : tum quia hoc dicit Rabi Sa super Osee 10.a. super illud verbum : Vaccas Bethaven coluerunt. Sed secundum non videtur verum scilicet quod nominata sit Bethel a Iacob, quia illa civitas quam sic nominavit Iacob, est eadem civitas cum Ierusalem secundum quod dicunt communiter doctores, prout diffusius fuit declaratum Gn. 28. Illa autem Bethel de qua fit hic mentio, est longe sita a Ierusalem, ut patet per descriptionem terre sancte, et sic non est eadem. Item quia ut habetur 3Rg. 12. ad hoc posuit Ieroboam vitulum aureum in ista Bethel, ne populus Israel iret in Ierusalem ad adorandum Dominum. et sic patet propositum. Similiter quod dicitur quod nominata est Bethaven, eo quod Ieroboam posuit ibi idolum. videtur aliqualiter extraneum : Quia Iosue scripsit istum, librum, a tempore vero Iosue usque ad tempus Ieroboam fluxerunt quingenti , vel {51} circiter, quia quadringentesimo octogesimo anno ab egressu filiorum Israel de Egypto fundavit Salomon templum anno quarto regni sui, ut habetur . 3Rg. 11. Ipse autem regnavit 40. annis, ut habetur 3Rg. 6. Ieroboam vero regnavit post mortem Salomonis, ut patet ibidem 12. cap. et tunc fecit vitulos aureos. Ab exitu vero de Egypto usque ad destructionem civitatis Hai et Bethaven per Iosue, fluxerunt tamen 40. anni integri, et ideo si tunc Bethaven vocabatur a facto Ieroboam futuro per quingentos annos, videtur extraneum. Nisi dicatur, quod Iosue in spiritu vidit hoc futurum, et sic eam nominavit in hoc libro per anticipationem, que anticipatio est multum magna. Et ideo aliter potest dici quod vocata est Bethel id est domus Dei, eo quod Abraham edificavit altare Domino inter Bethel et Hai, habens Bethel ab occidente, ut habetur Gn. 12. Et quia Hebrei adorant ad occidentem, ideo Abraham ibi adorans habebat faciem versam ad Bethel que erat prope, et inde sic vocata est. Dicta est autem Bethaven id est domus idoli, eo quod Chananei ibi habitantes colebant idola. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Ios. 7,ad litteram 
marg.| .1. De porta usque ad Sabarim. Dicunt expositores nostri, quod Sabarim est proprium nomen loci. Hebrei vero dicunt. quod est nomen commune , et significat confractionem, ut sit sensus, quod illi de Hai persecuti sunt filios Israel usquequo sentirent in se lassitudinem in persequendo, vel quod confractio referatur ad filios Israel. unde subditur :
marg.| .2. Et ceciderunt per prona fugientes. Pertimuitque cor populi, et ad. Tanquam confracti ab adversariis.
marg.| .3. Iosue. Hic consequenter ponitur Iosue deprecatio occasione casus predicti.
marg.| .4.  Scidit vestimenta. In signum doloris, secundum consuetudinem {52} Iudeorum, ut patet in pluribus locis veteris ac novi testamenti.
marg.| .5. Et pronus cecidit. quia oratio debet esse humilis.
marg.| .6. Usque ad vesperam. ieiunus orans.
marg.| .7.  Miseruntque pulverem. In signum humiliationis.
marg.| .8.  Quid voluisti. ly ut, non tenetur hic causaliter, sed consecutive quasi d<icat> hoc sequetur ad illud, nisi tu protegas nos.
marg.| .9. Utinam, etc. In regno Sehon et Og, que acquisierant filii Israel trans Iordanem. Hoc dixit Iosue ex passione doloris, licet male, nec dixisset extra passionem positus, propter quod indulsit ei dominus.
marg.| .10. Audient Chananei scilicet filios Israel devictos a paucis adversariis.
marg.| .11. Et pariter. hoc facto animati.
marg.| .12. Et quid facies magno nomini tuo quasi d<icat> hoc cederet in opprobrium nominis tui, quia dicerent infideles, quod non posses nos ultra iuvare.
marg.| .13. Dixitque. Hic consequenter ponitur Domini responsio, per quam revelatur peccatum in generali cum dicitur :
marg.| .14. Tuleruntque. quod est peccatum sacrilegii.
marg.| .15. Atque mentiti sunt. quia promiserant Deo obedire. et sicut mentiti sunt, quia non servaverunt promissum. Sciendum tamen quod scriptura hic loquitur in plurali, licet unus tantum peccaverit ratione predicta in principio huius cap.
marg.| .16.  Surge. Hic consequenter ponitur cognitio perpetrati peccati in speciali, et primo quantum ad personam peccatricem . secundo quantum ad culpam determinatam, ibi : Et ait Iosue. Circa primum dicitur.
marg.| .17.  Sanctifica id est cita secundum Hebreos, et eodem modo quod sequitur :
marg.| .18.  Sanctificamini id est sitis citati. Secundum doctores vero nostros hic accipitur sanctificatio pro preparatione populi per devotionem. Ratio huius diversitatis est, quia dictio Hebraica hic posita equivoca est ad citationem, preparationem, et sanctificationem. {53} Doctores tamen nostri rationabilius dicere videntur, quia in agendis vel suscipiendis divino oraculo fiebat preparatio populi per devotionem , que preparatio aliquando fiebat per continentiam ab uxoribus, ut habetur Ex. 19. In legis datione, et aliquando per orationem, ut habetur Act. 1. In Matthie electione. aliquando per ieiunium, ut habetur 3Rg. 21. In Naboth condemnatione. Ut enim eius condemnatio videretur esse iusta, et a Deo, mandavit Iezabel ante predicari ieiunium, sicut solitum erat fieri ante divina oracula. Qualiter autem fuerit facta ista sanctificatio de qua loquitur hic scriptura, non est expressum in littera, sed credendum est quod facta est aliquo istorum modorum.
Numérotation du verset Ios. 7,ad litteram 
marg.| .1. Accedetisque. quia viri cuiuslibet tribus erant distincti abinvicem secundum tribus, et in qualibet tribu erant plures familie, et in qualibet familia erant plures domus, et in qualibet domo plures viri seu capita. Primo igitur deprehensa est tribus in qua perpetratum fuit sacrilegium, postea familia determinata eiusdem tribus, postea domus eiusdem familie, et postea vir determinatus in illa domo. Dicit tamen Rabbi Salomon quod tribus deprehensa est, per hoc, quod Iosue ex ordinatione divina adduxit tribus coram rationali iudicio, in quo erant 12. lapides pretiosi, in quibus erant sculpta nomina tribuum 12. et dixit ei dominus, quod fulgor illius tribus que peccaverat obfuscaretur : et sic deprehensa est tribus Iuda, sed familia determinata in illa tribu, et domus {54} in familia, et vir in domo, deprehensi sunt permissionem sortis : Sed primum videtur esse fictitium, quia est contra textum, ubi dicitur
marg.| .2. Et quam tribum sors invenerit. Ex quo patet quod tribus fuit deprehensa per sortem sicut, etc.
marg.| .3. Accedet per cognationes suas, etc. id est per familias. Idem enim significat hic cognatio et familia. Sciendum autem quod Iosue non peccavit hic utens sorte. Tum quia hoc fecit ex precepto Domini, ut patet in textu. unde dicitur Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Tum quia hoc fecit cum debita reverentia scilicet sanctificatione populi premissa. In quibus autem casibus et qualiter licitum est uti sortibus, et in quibus non, dictum fuit diffusius. Nu. 34.
marg.| .4. Surgens. Ad exequendum diligenter Dei mandatum. Et patet littera.
marg.| .5. Et ait Iosue. Hic consequenter ponitur cognitio peccati quantum ad culpam determinatam per Iosue interrogationem, cum dicitur :
marg.| .6. Fili mi scilicet per confessionem tuam appareat Deum verum dixisse de peccato anathematis, et per consequens iuste punivisse populum.
marg.| .7. Responditque confitendo veritatem.
marg.| .8. Vidi enim id est rubeum. Hebrei tamen dicunt, pallium Babylonium Cetera patent.
marg.| .9. Misit ergo. Hic consequenter describitur peccati cogniti punitio Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Ios. 7,ad litteram 
marg.| .1. {55} Tollens. In hebreo habetur linguam. Erat enim lamina aurea in similitudinem lingue facta. Hoc autem tulit Iosue, quia preceptum erat a Domino, quod peccator combureretur cum omni substantia sua, ut predicitur in textu.
marg.| .2. Filios. Dicunt Hebrei, quod ducti sunt ad videndum punitionem patris, ut per hoc arcerentur a similibus. Doctores autem nostri dicunt, quod ducti sunt ut cum patre morerentur. et hoc videtur rationabilius. quia pro peccato eius 36. viri mortui sunt in bello, ut dictum est supra eodem capitulo Et rationabilius videtur, quod pueri sui morerentur cum eo in detestationem criminis. Item supra eodem, capi. dixerat dominus : Non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui contaminatus est hoc scelere. Deletio autem alicuius proprie importat occisionem eius cum sua posteritate.
marg.| .3. Duxerunt id est turbationis que sic denominata est. non a nomine viri ibi puniti, ut credunt aliqui, sed ex verbo Iosue. quod subditur cum dicitur
marg.| .4. Quia turbasti. Ideo vocatus est locus ille, vallis Achor. 1. turbationis : ita quod Achor non est nomen proprium, sed commune.
marg.| .5. Lapidavitque. Videtur quod in hoc factum sit contra preceptum Domini dicentis supra eo. c. Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus comburetur igni cum omni substantia sua. Ad hoc dicunt , quod nomine combustionis intelligitur alia pena quecumque secundum illud Hier. 11.a. Eduxi eos de fornace ferrea Egypti id est de servitute dura, et sic in proposito nomine combustionis intelligitur lapidatio. Sed hoc non videtur bene consonum textui : quia simul precipitur a Domino {56} comburi cum eius substantia : que fuit conbusta, ut patet per litteram sequentem, cum dicitur : Et cuncta. Aliter exponunt aliqui dicentes, quod verbum Domini de combustione Achan intelligitur de igne gehenne : quia ut dicunt, non penituit vere ratione culpe, sed tantum ratione pene. Et ad hoc designandum signanter dixit dominus : Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni quasi d<icat> a me sibi penam futuram reservate. ideo non dixit, comburetis eum igni, sed comburetur. Sed hoc dictum non videtur textui consonum, quia iste Acham ad dandam gloriam Deo confessus fuit veraciter et humiliter peccatum suum, ut patet in textu. Et ideo non est verisimile quod fuerit damnatus, et hoc sonat verbum Iosue dicentis ei : Quia turbasti nos, turbabit te dominus in die hac. quasi dicat, non in futuro. In hebreo enim non est verbum optativum scilicet turbet te, sed indicativum. Iagcharcha, turbabit te, quia Iosue ad eius confortationem, propter humilem confessionem indicavit ei ut videtur, quod mors temporalis esset sibi expiatio. Et ideo aliter potest dici quod iste Achan dupliciter peccavit scilicet peccato sacrilegii furando rem Domino consecratam : et violatione sabbathi, quia furtum illud commisit in die sabbathi, ut patet ex dictis capitulo. 6. Et ideo punitus est duplici pena scilicet lapidationis pro violatione sabbathi, quia hec est pena debita secundum determinationem Domini, ut habetur Numero. 15. de colligente ligna in sabbatho. secundo pena combustionis cum pertinentibus ad ipsum, secundum quod dominus preceperat in hoc capi.
marg.| .6. Congregaverunt. pro memoria futura ad terrorem aliorum.
Numérotation du verset Ios. 7,moraliter 
marg.| .1. {49} Filii autem. Sequitur :
marg.| .3.  Nam Achan filius Charmi, etc. Sic enim debet scribi, quia sic scribitur in hebreo . Per Achan qui tribulator interpretatur, et erat de filiis Israel, qui propter eius peccatum fuerunt tribulati, significatur malus religiosus, propter cuius malitiam alii religiosi inculpantur, et hoc significatur per hoc quod dicitur. Filii autem. licet solus Achan fuerit prevaricatus. De isto dicitur quod furatus fuit regulam auream. Regula vero B. Francisci aurea dicitur, et similiter regule aliorum religiosorum eo quod inducunt ad charitatem Dei et proximi, que per aurum signatur, eo quod sicut aurum inter metalla pretiosius est, sic charitas inter virtutes. 1. Corin. 13.d. Maior autem horum est charitas. Hanc autem regulam auream furatur {50}malus religiosus. Nam furtum est contrectatio rei aliene invito Domino. Dominus autem regule religiose convenienter dicitur institutor ipsius scilicet beatus Benedictus, Franciscus, et sic de aliis. Malus autem religiosus frangendo regulam, contra voluntatem institutoris tractat eam. Similiter vestem furatur, nam indigne portat habitum religionis sancte. Et argentum opere humo. Per argentum intelligi potest quelibet gratia gratis data scilicet scientia, eloquentia, et huiusmodi, que malus religiosus terra operit, nam ad questum terrenum talia convertit. Sed precepto Iosue talis moritur in valle Achor, que interpretatur vallis tribulationis. Et ideo significat penam gehenne, que secundum doctores est in profundis terre. In hac igitur valle Acham punitur, ad significandum, quod malus religiosus ad mortem gehenne per Christi iudicium condemnatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_7)

Notes :