Capitulum 22

Numérotation du verset Ios. 22,1 

Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse
Numérotation du verset Ios. 22,2 

dixitque ad eos: Fecistis omnia que precepit vobis1 Moyses famulus Domini mihi quoque in omnibus obedistis
1 p. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,3 

nec2 reliquistis fratres vestros longo tempore usque in presentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri.
2 nec Cor3 (antiq.) Rusch Weber ] non Cor3 (al.)
Numérotation du verset Ios. 22,4 

Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et3 pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem
3 et] ac Weber
Numérotation du verset Ios. 22,5 

ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem quam precepit vobis Moyses famulus4 Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra.
4 famulus] servus Weber
Numérotation du verset Ios. 22,6 

Benedixitque eis Iosue et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
Numérotation du verset Ios. 22,7 

Dimidie autem tribui Manasse5 possessionem Moyses dederat in Basan et idcirco medie que superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset eis6
5 Dimidie... Manasse] Tribui autem Manasse medie Weber |
6 eis] illis Weber |
Numérotation du verset Ios. 22,8 

dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici. Dividite predam hostium cum fratribus vestris.
Numérotation du verset Ios. 22,9 

Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo que sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis sue quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
Numérotation du verset Ios. 22,10 

Cumque venissent ad tumulos Iordanis in terram7 Chanaan edificaverunt iuxta Iordanem altare infinite magnitudinis.
7 terram] terra Weber
Numérotation du verset Ios. 22,11 

Quod cum audissent filii Israel et ad eos certi nuntii detulissent edificasse filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israel
Numérotation du verset Ios. 22,12 

convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos.
Numérotation du verset Ios. 22,13 

Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis8
8 Eleazari sacerdotis] Eleazar sacerdotem Weber
Numérotation du verset Ios. 22,14 

et decem principes cum eo singulos de singulis tribubus9.
9 s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,15 

Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse in terram Galaad. Dixeruntque ad eos:
Numérotation du verset Ios. 22,16 

Hec mandat omnis populus Domini. Que est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel edificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes?
Numérotation du verset Ios. 22,17 

An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in presentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt?
Numérotation du verset Ios. 22,18 

Et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israel ira eius10 deseviet.
10 i. eius] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,19 

Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestre transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis edificato altari preter altare Domini Dei nostri11.
11 nostri] vestri Weber
Numérotation du verset Ios. 22,20 

Nonne Achan filius Zare preteriit mandatum Domini et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo.
Numérotation du verset Ios. 22,21 

Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidie12 tribus Manasse principibus legationis Israel.
12 dimidie] dimidiam ΩL*, dimidiam ΩL²
Numérotation du verset Ios. 22,22 

Fortissimus Dominus Deus Israel13 ipse novit et Israel simul intelliget si prevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat nos14 in presenti.
13 Dominus Deus Cor1 +3 (al.) ΩS Rusch ] Deus Dominus Cava X Σ B* ΦA ΘHM ΨDFM Ω Cor3 (antiq. hebr. ) ΩL | Israel Cor3 (al.) ΩS Rusch ] om. cett., fortissimus Deus Dominus Weber |
14 nos] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 22,23 

Et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo imponeremus ipse querat et iudicet
Numérotation du verset Ios. 22,24 

et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?
Numérotation du verset Ios. 22,25 

Terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius
Numérotation du verset Ios. 22,26 

et diximus: Extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas
Numérotation du verset Ios. 22,27 

sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre et15 holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris; non est vobis pars in Domino.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,28 

Quod si voluerint dicere respondebunt eis: Ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium nostrum ac vestrum16.
16 n. - ac - v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,29 

Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas preter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius.
Numérotation du verset Ios. 22,30 

Quibus auditis Phinees sacerdos et principes legationis Israel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse libentissime susceperunt.
Numérotation du verset Ios. 22,31 

Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod vobiscum17 sit Dominus quoniam alieni estis a prevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini.
17 vobiscum] nobiscum Weber
Numérotation du verset Ios. 22,32 

Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israel et retulit eis.
Numérotation du verset Ios. 22,33 

Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum.
Numérotation du verset Ios. 22,34 

Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Ios. 22,1 
differentia
marg.| {LYR8.22T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 30v b
Numérotation du verset Ios. 22,1 
ad litteram
marg.| marg.| {133} Eodem tempore. Hec est ultima pars principalis huius libri, in qua agitur de ducis dispositione. et primo inquantum respicit finem certaminis. secundo prout respicit tempus pacis cap. 23. tertio prout respicit tempus sue mortis cap. ult. Circa primum sciendum quod bellis terminatis, tribus Ruben et Gad et dimidia Manasse debebant reverti ad loca sua ultra Iordanem : hoc tamen debebant facere de licentia et scitu Iosue, et ideo primo datur eis hec licentia, secundo notantur de idololatria : ibi : Cumque venissent. tertio inquiritur de fama, ibi : Et interim miserunt. quarto declaratur veritas plana, {134}ibi : Responderunt filii Ruben. Circa primum, sciendum quod licentia datur, tamen sub duplici conditione, prout videbitur prosequendo. Primo igitur notatur tempus debitum huius licentie, cum dicitur.
marg.| .1. Eodem scilicet quo novem tribus et dimidia habebant terram sufficientem pro habitatione sua, et quietem ab adversariis, tam extrinsecis, quam intrinsecis, eo modo quo dictum est in fine preced. cap.
marg.| .2. Vocavit. ut remitteret eos ad loca sua.
marg.| .3. Fecistis. precedendo fratres vestros ad pugnam, quousque haberent suam possessionem. hoc autem preceptum Moysi habetur Nm. 32.
marg.| .4. Mihi quoque in. Commendat eos, quia virtus laudata crescit, et patet littera usque ibi :
prol.| { 135 }
Numérotation du verset Ios. 22,ad litteram 
marg.| .1. Ita duntaxat. ubi huic licentie additur duplex conditio, secunda ponitur ibi : Cumque dimitteret. Prima autem conditio est respectu Dei ut scilicet diligenter servent mandata Dei. ideo subdit :
marg.| .2. Ut custodiatis. In terius.
marg.| .3. Et opere. exterius.
marg.| .4. Mandatum. quantum ad precepta moralia.
marg.| .5. Et legem. quantum ad iudicialia et ceremonialia.
marg.| .6. Quam quasi d<icat> non precepit vobis auctoritate propria, sed Dei, cui est in omnibus obediendum.
marg.| .7. Ut diligatis. quia eius dilectio est finis totius legis, ut declaratum fuit diffusius Dt. 6.
marg.| .8. Et ambuletis. iuste et pie vivendo, quia universe vie Domini misericordia et veritas, secundum quod dicitur. Ps. 24.
marg.| .9. In omni corde id est affectu. quia voluntas movet alias potentias anime ad actus suos, sicut cor alia membra corporis.
marg.| .10. Et in omni anima id est intellectu.
marg.| .11. Benedixitque. imprecando eis bona. benedictio enim solennis ad ipsum non pertinebat : sed tantum ad officium sacerdotis.
marg.| .12. Tribui. Hoc additur, quia illa tribus erat divisa quantum ad habitationem.
marg.| .13. Cumque dimitteret eos. Hec est secunda conditio eis imposita, et respectu proximi, que exprimitur, cum dicitur.
marg.| .14. Dividite. quam acquisivistis in bellis.
marg.| .15. Cum fratribus id est cum illis de tribubus vestris, qui manserunt ad custodiendum familias, et loca vestra. quia illi qui remanebant ad sarcinas, debebant habere partes suas de preda bellantium. et hoc fuit observatum tanquam iustum, non solum a tempore David, qui de hoc posuit legem, vel positam confirmavit, ut habetur 1Rg. sed etiam a tempore Abraham, ut declaratum fuit Gn. 14.
marg.| .16. Cumque venissent. Hic consequenter notantur filii Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse de idololatria. cuius occasio premittitur cum dicitur : Cumque venissent ad. In hebreo habetur : elgeliloth haiarden id est ad terminos ipsius Iordanis.
marg.| .17. In terram. Ex quo patet, quod altare illud, de quo fit hic sermo {136} fuit edificatum in terra Chanaan iuxta Iordanem.
marg.| .18. Edificaverunt id est notabilis magnitudinis. et est locutio hyperbolica. In Heb autem habetur : elgeliloth haiarden id est altare magnum ad videndum seu altare magne visionis, quia a longe poterat videri.
marg.| .19. Quod cum. sequitur : Convenerunt. Suspicati sunt enim quod fecissent altare ad immolandum idolis, vel ad immolandum Deo extra locum Silo, eo quod esset nimis remotus ab eis, quod erat eis illicitum , ex quo tabernaculum fuit fixum in Silo, et altare holocaustorum ibi positum , prout dictum fuit plenius Dt. 12.
marg.| .20. Et interim. Hic consequenter inquiritur de fama : quia bellum non debet moveri maxime contra amicos, nisi ex certa causa et iusta. Et ideo ad hoc inquirendum missi sunt certi et solennes nuntii, qui notantur cum dicitur.
marg.| .21. Phinees. quia habebat magnum zelum legis secundum quod habetur. Nm. 25.
marg.| .22. Et decem. quia preter tribum Levi de qua erat Phinees, erant novem tribus et dimidia : de qua fuit missus unus, sicut et de tribubus integris. et patet littera usque ibi :
marg.| .23. Que est. Quia sicut dictum est, reputabant illud altare edificatum ad immolandum idolo vel ipsi Deo, modo tamen indebito : et ideo inquirebant utrum esset hec causa , vel illa. Et primo tangunt causam idololatrie dicentes :
marg.| .24. Cur reliquistis. Et adducunt exemplum de idololatria Phegor, que ponitur Nm. 25. dicentes.
marg.| .25. An parum. quasi dicant, ad illam idololatriam vultis ad dere aliam ?
marg.| .26. Et usque in etc. quia macula et vituperium de culpa parentum manet in filiis eorum. Sciendum tamen , quod istud non plus debebat imponi Ruben et Gad quam aliis : quia ille qui fuit principalis in illa idololatria, et qui fuit interfectus cum scorto Madianitide fuit princeps in tribu Simeon, ut habetur Nm. 25. Et ideo in hebreo habetur sic : An parum vobis est peccatum Phegor, a quo non sumus mundati usque ad diem istum ? sequitur :
marg.| .27. Multique de populo. propter peccatum paucorum. Et tunc arguunt a simili dicentes :
Numérotation du verset Ios. 22,ad litteram 
marg.| marg.| { 137 } .1. Et vos hodie reliquistis dominum. Edificantes altare sacrilegum, ut predictum est.
marg.| .2. Et cras id est in futuro et cito.
marg.| .3. In universum. Propter transgressionem vestram. Consequenter tangunt aliam causam de cultu Dei illicito, cum dicitur.
marg.| .4. Quod si putatis. Eo quod dominus non elegit eam ut poneretur ibi eius tabernaculum et altare, et propter hoc in terra vestra nobis propinquiori fecistis altare ad offerendum ibi hostias Domino, tanquam sit vobis licitum, quod tamen est falsum. Ideo sequitur :
marg.| .5. Transite. quia dabimus vobis de possessionibus nostris, nerem illicitam faciatis, cuius punitio etiam redundaret in nos. et ad hoc exemplum inducunt cum dicitur.
marg.| .6. Nonne. Iste est qui accepit de anathemate, ut dictum est supra 7 capitulo pro cuius peccato exercitus Israel fuit debellatus et plures interfecti, ut dictum fuit ibi :
marg.| .7. Responderuntque. Hic aperitur veritas plana per responsionem filiorum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse. ubi primo ponitur eorum responsio. Secundo responsionis acceptatio, ibi : Quibus auditis. In responsione autem sua primo excludunt causas sibi impositas edificationis altaris, et primo illam de idololatria cum dicitur.
marg.| .8. Si prevaricationis id est idolo latrie intentione.
marg.| .9. Hoc altare. In presenti pena publica et patenti. Secundo {138}excludunt aliam causam de illicito cultu cum dicitur.
marg.| .10. Et si ea mente. Offeremus ibi Domino.
marg.| .11. Ipse querat. pena debita nos puniendo. Consequenter aperiunt veram causam, cum dicitur.
marg.| .12. Et non ea magis id est in posterum.
marg.| .13. Dicent id est dicere potuerint.
marg.| .14. Filii vestri. Quando transibunt Iordanem ad offerendum Domino in loco tabernaculi Domini.
marg.| .15. Quid vobis id est non habetis in eo partem. Cuius causa que posset allegari, subditur :
marg.| .16. Terminum posuit dominus. qui est terminus terre promissionis.
marg.| .17. Et idcirco id est ad vos non pertinet accedere ad locum cultus eius : quia non estis de terra promissionis.
marg.| .18. Et per hanc id est avertere poterunt.
marg.| .19. Filii vestri filios. Quia illi qui elongantur a cultu Dei, per consequens elongantur et finaliter avertuntur a timore et reverentia ipsius.
marg.| .20. Putavimus itaque melius. Ad excludendum hoc malum futurum.
marg.| .21. Et diximus : Extruamus nobis altare non id est ad causas quas opinati estis.
marg.| .22. Sed in testimonium. videlicet quod nos habeamus ius accedendi, et similiter filii nostri ad locum cultus Domini, sicut vos et filii vestri. Et patet littera usque ibi :
marg.| .23. Sed in testimonium nostrum, ac. Nostrum , quia habemus ius accedendi : Vestrum, quia non habetis potestatem nos repellendi.
prol.| { 139 }
Numérotation du verset Ios. 22,ad litteram 
marg.| .1. Quibus. Hic consequenter ponitur dicte responsionis acceptatio, Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Et liberastis filios Israel, etc. quia non peccastis sicut opinabamur, {140} nec per consequens occasione vestri puniemur.
marg.| .3. Vocaveruntque .id est quod dominus sit Deus noster, sicut et illorum Hebreorum qui habitant in terra Chanaan. Dicit autem Iosephus, quod iste titulus erat sculptus in altari illo ad memoriam futuram.
Numérotation du verset Ios. 22,moraliter 
marg.| marg.| {133} .1. Eodem. Hic agitur de reversione tribuum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse ad sortes suas ultra Iordanem. et primo Iosue commendat eos, de obedientia ad Deum, et ad Moysen, et ad seipsum, dicens :
marg.| .3. Fecistis omnia, etc. per quod ostenditur quod licet opera virtutum in principio non sint commendanda propter dubium {134}de perseverantia, ut dictum fuit supra Levit. 19. tamen quando perseverantia manifestatur sicut fuit in proposito, debent commendari. Ambros. In sermone de confessore pontifice. Lauda navigantis felicitatem, sed cum pervenerit ad portum. Lauda ducis virtutem, sed cum perductus est ad triumphum. Secundo inducit eos ad observantiam divine legis cum dicitur :
prol.| ${135}
Numérotation du verset Ios. 22,moraliter 
marg.| .1. Ita duntaxat. et ut de bonis acquisitis liberaliter dividant fratribus suis, qui remanserant ad terram custodiendam cum dicitur.
marg.| In multa substantia. Per hoc autem significatum, quod bona spiritualia{136}que aliis communicata non minuuntur, sed potius augentur liberaliter sunt communicanda. hec autem dixit Iosue in recessu predictorum, ut eius verba in eorum cordibus arctius remanerent impressa.
marg.| .16. Cumque venissent. Per hoc autem quod edificaverunt altare



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_22)

Notes :