Capitulum 16

Numérotation du verset Ios. 16,1 

Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et ad1 aquas eius ab oriente solitudo que ascendit de Hiericho ad montem2 Bethel
1 ad] om. Weber |
2 montem] montana Weber |
Numérotation du verset Ios. 16,2 

et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
Numérotation du verset Ios. 16,3 

et descendit ad occidentem iuxta terminum Iefleti3 usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
3 Iefleti] Ieflethi Weber
Numérotation du verset Ios. 16,4 

possederuntque filii Ioseph Manasses4 et Ephraim.
4 Manasses] Manasse Weber
Numérotation du verset Ios. 16,5 

Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Astharothaddar5 usque Bethoron superiorem
5 Astharothaddar] scrips., Astarothaddar Ω M, Rusch , Accharothaddar ΩS, Ataroth Addar Ed1530 Clementina , Atharothaddar Weber
Numérotation du verset Ios. 16,6 

egrediunturque confinia in mare. Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminos6 contra orientem in Thanatselo7 et pertransit a torrente8 Ianoe
6 terminos] terminus Weber |
7 Thanatselo] Thanathselo Weber |
8 a torrente Rusch (hapax) ] ab oriente Weber |
Numérotation du verset Ios. 16,7 

descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho egrediturque9 ad Iordanem
9 egrediturque] et egreditur Weber
Numérotation du verset Ios. 16,8 

de Taphua10 pertransitque contra mare in valle Arundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum. Hec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
10 Taphua Rusch] Taffua hic et ubique Weber
Numérotation du verset Ios. 16,9 

urbesque11 separate sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et ville earum.
11 urbesque] + que Weber
Numérotation du verset Ios. 16,10 

Et non interfecerunt filii Ephraim
Chananeum
qui habitabat in Gazer
habitavitque Chananeus in medio Ephraim
usque in diem hanc tributarius.

Capitulum 16

Numérotation du verset Ios. 16,1 
differentia
marg.| {LYR8.16T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 30r b
Numérotation du verset Ios. 16,1 
ad litteram
marg.| .1. Cecidit quoque sors filiorum etc. Hic consequenter describitur assignatio terre filiis Ioseph. Et primo describitur dicta assignatio. Secundo assignationis dilatatio versus finem 17. cap. ibi : Locutique sunt filii Ioseph. Prima in duas, quia primo assignatur sors tribus Ephraim. Secundo dimidie tribui Manasie, in princ. 17. ca. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur sortis Ephraim descriptio. Secundo precepti Domini transgressio, ibi : Et non interfecerant. Circa primum sciendum quod descriptio istarum sortium per determinata loca et civitates non est bene intelligibilis illis qui non viderunt terram promissionis, vel saltem eius descriptionem depictam. verumtamen tales descriptiones in pluribus deficiunt apud Hebreos et Latinos, et ideo in descriptione istarum sortium intendo brevius pertransire exponendo aliqua vocabula. Legatur ergo littera ut iacet usque ibi :
marg.| .2. Et egreditur. Eadem est civitas Luza et Bethel, ut dicitur infra. 18 capitulo quomodo ergo sit egressus de una in aliam ? Dicendum quod primo fuerunt due, postea vero simul coniuncte, quia propinque et parve erant, ita quod in particulari retinebant sibi nomina propria, et sic erat egressus de una in aliam secundum partes. Sicut tota Parisius dicitur civitas Parisiensis, et tamen speciali nomine illud quod est intras duos pontes dicitur civitas respectu aliarum partium, quia antiquitus extra pontes nihil erat. Et ideo illi qui adhuc sunt extra, quando vadunt intra pontes dicunt, eamus in civitatem. Et eodem modo illi {112}qui exeunt locum contentum intra pontes dicuntur egredi civitatem.
marg.| .3. Pertransitque. Sic autem nominatur vallis illa, quia ibi crescunt arundines in copia.
marg.| .4. Suntque id est versus locum illum. ubi Iordanis cadit in mare mortuum, quod etiam vocatur falsissimum, ut dictum est supra Sors tamen Ephraim non attingit usque ad locum illum, imo sunt alique sortes intermedie, ut videbitur infra.
marg.| .5. Urbesque separate sunt. Hoc non est intelligendum quod alique civitates Ephraim essent extra sortem suam que essent site in sorte Manasse. sed sicut supra dictum est ca. 15. linea dividens inter duas sortes non semper procedebat secundum rectitudinem, sed aliquando flectebatur ad unam partem, vel aliam propter causas predictas, ca. 15. Et ideo aliquando contingebat, quod una sors secundum aliquem sui angulum subintrabat sortem sibi coniunctam, ita quod in illo angulo erant alique civitates illius sortis, et civitates alterius sortis erant hinc et inde, et angulus dictus erat intermedius, sicut accidit frequenter in ripa maris, quod mare per modum cuiusdam sinus subintrat terram, ita quod alique villule sunt intra hinc et inde, et mare subintrans terram est in medio, et hoc modo alique civitates Ephraim erant in medio Manasse.
marg.| .6.  Et non interfecerunt. Hic consequenter ponitur transgressio precepti, quia dominus preceperat illum populum interfici a filiis Israel propter peccata sua, ut habetur Nm. 33. et in pluribus aliis locis, propter quod filii Ephraim peccaverunt dimittendo aliquos de illo populo habitare in sorte sua sub tributo cupiditate ducti, ad quam Iudei erant proni.
Numérotation du verset Ios. 16,moraliter 
marg.| marg.| {111} .1. Ceciditque sors. In hoc capitulo non occurrit mihi aliqua mysticatio {112}notabilis, propter quod pertranseo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_16)

Notes :