Capitulum 9

Numérotation du verset Ios. 9,1 

Quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et1 campestribus in maritimis ac litore maris Magni, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum Etheus et Amorreus et Chananeus Pherezeus et Eveus et Iebuseus,
1 et] + in Weber
Numérotation du verset Ios. 9,2 

congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia.
Numérotation du verset Ios. 9,3 

At hi qui habitabant in Gabaon audientes cuncta que fecerat Iosue Hiericho et Hai
Numérotation du verset Ios. 9,4 

et callide cogitantes
tulerunt sibi cibaria, saccos veteres,
asinis imponentes et utres vinarios scissos atque consutos.
Numérotation du verset Ios. 9,5 

Calciamentaque perantiqua
que ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis, panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti.
Numérotation du verset Ios. 9,6 

Perrexeruntque ad Iosue
qui tunc morabatur
in castris
in Galgala2. Et dixerunt ei atque omni simul Israeli:
2 in Galgala] Galgale Weber
de terra longinqua venimus
pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israelite3
3 Israelite] Israel Weber
ad eos atque dixerunt
Numérotation du verset Ios. 9,7 

ne forte4 in terra que nobis sorte debetur habitetis et non possimus inire fedus5 vobiscum.
4 forte] forsitan Weber |
5 inire fedus] inv. Weber |
Numérotation du verset Ios. 9,8 

At illi ad Iosue servi inquiunt: Tui sumus quibus Iosue ait: Quinam6 estis7 aut8 unde venistis9?
6 ait q. Ω M. Rusch Ed1530 Clementina ] inv. Cor2 (antiq.) Weber |
7 estis Ω M... Rusch Weber ] + vos Φ Π ΣM O Θ P Ψ ΩSF Ed1530 Rusch Cor3 (hebr. antiq.) |
8 aut Λ H B Ω M Rusch Ed1530 ] et Weber |
9 venistis Weber ] venitis ΘH² Rusch |
Numérotation du verset Ios. 9,9 

Responderunt:
De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui.
Audivimus enim famam potentie eius cuncta que fecit in Egypto
Numérotation du verset Ios. 9,10 

et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth.
Numérotation du verset Ios. 9,11 

Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terre nostre: Tollite in manibus vestris10 cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus, fedus inite nobiscum.
10 vestris] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 9,12 

En panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos callidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti.
Numérotation du verset Ios. 9,13 

Utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calciamenta quibus induimur et que habemus in pedibus ob longitudinem longioris11 vie trite sunt et pene consumpte12.
11 longioris Cava Λ ΨBD Ω MS Rusch Ed1530 Clementina ] largioris Amiatinus etc. Π Φ Θ ΩJ Weber |
12 trite... consumpte] trita... consumpta Weber |
Numérotation du verset Ios. 9,14 

Susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt.
Numérotation du verset Ios. 9,15 

Fecitque Iosue cum eis pacem et inito federe pollicitus est ut13 non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis.
13 ut] quod Weber
Numérotation du verset Ios. 9,16 

Post dies autem tres initi federis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent.
Numérotation du verset Ios. 9,17 

Moveruntque castra filii Israel et venerunt in civitates eorum die tertio. Quarum hec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Chariathiarim.
Numérotation du verset Ios. 9,18 

et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes
Numérotation du verset Ios. 9,19 

qui responderunt eis. Iuravimus eis14 in nomine Domini Dei Israel et idcirco non possumus eos contingere.
14 eis] illis Weber
Numérotation du verset Ios. 9,20 

Sed hoc faciemus eis. Reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus.
Numérotation du verset Ios. 9,21 

sed sic vivant ut in usus universe multitudinis ligna cedant aquasque comportent. Quibus hec loquentibus
Numérotation du verset Ios. 9,22 

vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: Cur nos decipere fraude15 voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis?
15 fraude Weber ] om. Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ios. 9,23 

Itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna cedens aquasque comportans in domum Dei mei.
Numérotation du verset Ios. 9,24 

Qui responderunt ei16: Nuntiatum est nobis servis tuis quod17 promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus ergo18 valde et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi et hoc consilium inivimus.
16 ei] om. Weber |
17 quod] que Weber |
18 ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Ios. 9,25 

Nunc autem in manu tua sumus. Quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis.
Numérotation du verset Ios. 9,26 

Fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israel ut non occiderentur.
Numérotation du verset Ios. 9,27 

Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cedentes ligna et aquas comportantes usque in presens tempus in loco quem Dominus elegisset.

Capitulum 9

Numérotation du verset Ios. 9,1 
differentia
marg.| {LYR8.9T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 29va
Numérotation du verset Ios. 9,1 
ad litteram
marg.| marg.| {65} Quibus auditis. Descripta destructione Hai, hic consequenter describitur timor circunstantis populi Ex hoc autem timore aliqui se congregaverunt, ut possent melius resistere, de quibus primo agitur. Aliqui vero cogitaverunt coniungi filiis Israel federe, de quibus agitur secundo ibi : At hi qui erant in Gabaon. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Quibus auditis scilicet transitu Iordanis mirabili, et destructione Iericho, et Hai.
marg.| .2. Cuncti reges. Hic accipitur trans Iordanem, respectu illius loci in quo filii Israel manserant in campestribus Moab ubi Moyses leg. explana.
marg.| .3. In maritimis id est in locis propinquis mari mortuo, et mari Cenereth.
marg.| .4. Ac littore maris magni. Istud est mare mediterraneum, quod dicitur {66}magnum respectu maris mortui, et maris Cenereth, que sunt quidam lacus, ut supra dictum est tertio capitulo Cetera patent.
marg.| .5. At hi. Hic consequenter agitur de Gabaonitis, qui timore ducti quesierunt cum filiis Israel federari. Circa quod primo describitur simulatio falsi. secundo firmatio federis initi, ibi Susceperunt igitur . tertio detectio doli ibi : Post dies autem tres. quarto temperatio pacti, ibi : Qui responderunt . Sententia autem prime partis est in hoc, quod finxerunt se verbis, et factis venisse de terra longinqua, que esset extra terminos terre promisse filiis Israel, ut sic possent cum eis aliquod fedus facere, per quod mortem evaderent, et in terra manerent, et patet littera usque ibi :
marg.| .6. Ne forte, etc. quia inhibitum erat eis fedus facere cum habitatoribus illius terre, ut habetur Nm. 33.
Numérotation du verset Ios. 9,ad litteram 
marg.| .1. {67} Venerunt, etc. Ex hoc videtur, quod non solum venerunt ad Iosue timore ducti, sed etiam fide unius veri Dei, quia ex miraculis, que fecerat pro filiis Israel auditis, crediderunt eum esse verum Deum celi, et terre, et desideraverunt ad cultum ipsius venire per fedus ineundum cum filiis Israel, et de hoc sunt commendandi, non autem de fictione falsi, per quam ad hoc devenerunt.
marg.| .2. Tollite in, etc. id est quasi ob longissimam viam ficte, quia secundum veritatem non erat, sicut patet in littera. Cetera patent.
marg.| .3. Susceperunt, etc. Hic consequenter ponitur firmatio federis initi cum dicitur : Susceperunt igitur, etc. Dicunt aliqui, quod non susceperunt ad comedendum, sed ad probandum, quod apportata fuissent de longinquo. Sed hoc non videtur convenienter dictum, quia ita bene vidissent hoc in manibus Gabaonitarum. Et ideo dicendum quod acceperunt ad comedendum, licet modicum in signum confederationis. Iste enim fuit modus apud antiquos, comedere simul post federa inita, ut habetur de Iacob, et Laban, Genesis 31. et adhuc servatur temporibus modernis apud multos.
marg.| .4. Et os Domini non interrogarunt. Et in hoc defecerunt, quia in arduis debebant recurrere ad consilium Domini. si tamen recurrissent, forsitan ex eius responsione idem fecissent, ut videbitur infra.
marg.| .5. Post, etc. Hic consequenter ponitur mendacii detectio per visum, et auditum, quia filii Israel audiverunt, et viderunt, quod civitates Gabaonitarum erant site intra terminos terre sibi promisse. Et patet littera.
marg.| .6. {68} Qui responderunt. Hic consequenter ponitur pacti temperatio, quia Iosue, et principes ad compescendum murmur populi, et servandum obligationem iuramenti, liberaverunt Gabaonitas a morte corporali, et supposuerunt eos morti civili, videlicet servituti ad cedendum ligna, et portandum, et ad hauriendum aquas, et portandum ad locum ubi vigeret cultus Dei, et hoc cessit in utilitatem communitatis populi, qui tenebatur talia ministrare, et isti vocantur. Nathinei in libris Regum, et Para. et ex dictis patet littera. Ad evidentiam predictorum queritur hic, utrum Iosue, et principes tenebantur servare iuramentum predictum de federe cum Gabaonitis. Et arguitur primo, quod non, quia erat contra Domini preceptum, qui preceperat omnes habitatores illius terre occidi, ut habetur Nu. 33. et in aliis locis pluribus. Item iuramentum conditionatum non tenet deficiente conditione, sed istud iuramentum fuit conditionatum scilicet si illi quibus fiebat non essent de habitatoribus terre promissionis, que conditio non stetit, ut patet in littera. Item fraus, et dolus non debent alicui patrocinari, sed Gabaonite videntur dolose egisse verbis, et factis, ergo, etc. In contrarium videtur, quod dicitur in littera.
marg.| .7. Iuravimus eis, etc. et sequitur :
marg.| .8. Reserventur, etc. Periurium autem non incurritur, nisi ex transgressione iuramenti obligatorii, nec ira Domini concitatur, nisi propter illud, quod est illicitum fieri, ergo, etc. Responsio. Dicendum quod hoc iuramentum fuit servandum triplici ratione. Prima accipitur ex parte Gabaonitarum, qui sicut dictum est, venerunt ad Iosue in nomine Domini volentes eius cultui subiici, et ideo preceptum Domini de interfectione {69}habitatorum terre non videbatur contra eos currere, quod erat datum propter malitiam habitantium in terra, et obstinationem eorum in malis : unde infra 11 capitulo dicitur de obstinatis : “Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent sicut preceperat dominus Moysi”. Ex quo patet, quod Gabaonite meruerunt clementiam, nec currebat contra eos sententia Domini. Secunda accipitur ex parte filiorum Israel, quia istud fuit primum pactum et iuramentum quod fecerunt extraneis gentibus, excepto tamen iuramento facto ipsi Rahab, quod fuit magis particulare, ut dictum fuit supra 2. ca. istud autem fuit commune. Et ideo si fregissent iuramentum Gabaonitas occidendo, quibus iuraverant, ut non occiderentur, ut patet in littera : hoc fuisset divulgatum per terras in circuitu, et reputati fuissent filii Israel infideles, et iuramenti transgressores in magnum scandalum illius populi, et per consequens in irreverentiam seu blasphemiam Dei, cuius dicebantur peculiaris populus, et a Deo electus, et ideo ad hec vitanda servandum fuit iuramentum. Tertia accipitur ex parte Dei, qui pronior est ad miserandum quam ad condemnandum. Et ideo credendum est, quod Iosue ex familiari consilio Dei mortem eorum corporalem mutavit in civilem, ut sic de suis mendaciis punirentur, et iuramentum servaretur, {70}quod de morte corporali eis non inferenda intelligebatur. Et quod dominus hanc sententiam approbaverit, patet ex hoc, quod propter afflictionem iniustam Gabaonitarum factam per Saul, fames facta fuit in terra Israel tribus annis, et septem viri de stirpe Saul fuerunt crucifixi, ut habetur 2Rg. 21.b. Glossa etiam Augustini super ca. 10. exponendo illud : “In manus tuas tradidi illos” : dicit sic : Ubi neque consultus est dominus utrum eundum esset, sed ultro suis recte subvenire volentibus futuram prenuntiavit de eis victoriam, si posset de Gabaonitis inconsultus manere : non quia interrogaverunt ipsum, qui essent cum mentirentur, nisi ei placuisset illa iuratio, que subiectis parcere cogeret. Crediderant enim Deo, quem audierant promisisse, quod illas gentes subverteret, et terram earum obtineret, et hanc earum fidem quodammodo remuneravit, quia non perdidit. Ex dictis solutum est argumentum primum, quia contra Gabaonitas non currebat dictum preceptum, ut dictum est. Ad secundum dicendum quod licet in tractatu cum Gabaonitis fuerit facta mentio de conditione illa, tamen quando postea iuraverunt principes, non fuit posita sub forma iuramenti, et dato quod fuisset posita, poterat tamen iuramentum servari : et debebat propter rationes predictas. Ad tertium dicendum quod fraus et dolus proprie sunt mendacia in verbis vel factis ordinata ad malum finem, mendacia autem et fictiones Gabaonitarum licet essent mala, de se, tamen ordinabantur ab eis ad bonum finem scilicet ad eorum salutem corporalem, et spiritualem, ut patet ex predictis.
Numérotation du verset Ios. 9,moraliter 
marg.| marg.| {65} .1. Quibus auditis cuncti, etc. Per istos reges congregatos ad pugnandum contra Iosue, et populum Israel, allegorice significantur principes Iudeorum, et Imperatores Romanorum, et eorum prefecti, volentes destruere nomen Christi, et populi Christiani, qui per Iosue, et populum Israel significantur. Et de ista congregatione contra Christum dicitur Ps. 2.a. “Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in unum adversus dominum , et adversus Christum eius”, sed non potuerunt. Nam econtrario in istis persecutionibus maxime crevit populus Christianus, et per consequens nomen Christi. Et hoc fuit figuratum Exo id est b. ubi dicitur de filiis Israel : {66}Quanto vero magis opprimebantur, tanto magis multiplicabantur, et crescebant. Et ideo Ps. 2. post verba premissa. “Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in unum adversus dominum , et adversus Christum eius”. Subditur : “Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Qui habitat in celis irridebit eos”, etc. quia fecit venire oppositum intentionis sue.
marg.| .5. At hi, qui habitabant in, etc. Per Gabaonitas, qui cum vestimentis concisis, et calceamentis veteribus et repetiatis venerunt facere fedus cum filiis Israel, intelligi possunt illi, qui moribus secularibus querunt religionem contra dictum Apostoli Coloss. 3.b. “Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis induite novum”. Propter quod de talibus subditur :
Numérotation du verset Ios. 9,moraliter 
marg.|{69} Itaque sub maledictione eritis. Unde dicit Augustinus: “Sicut non vidi {70}meliores illis qui in monasteriis profecerunt, ita non vidi deteriores illis, qui in monasteriis defecerunt”.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_9)

Notes :