Capitulum 6

Numérotation du verset Ios. 6,1 

Hiericho
autem clausa fuit1 atque munita
1 fuit] erat Weber
timore filiorum Israel et nullus egredi audebat vel2 ingredi
2 vel] aut Weber
Numérotation du verset Ios. 6,2 

Dixitque Dominus
ad Iosue
ecce dedi in manus tuas
Hiericho
et regem eius
omnesque fortes viros
Numérotation du verset Ios. 6,3 

Circuite urbem cuncti bellatores
semel per diem. Sic facietis sex diebus.
Numérotation du verset Ios. 6,4 

Septimo autem die sacerdotes
tollent3 septem bucinas quarum usus est in iubileo4 et precedant arcam federis septiesque circumibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis.
3 tollent] tollant Weber |
4 iubileo ΦRAG... Ω MS Rusch Ed1530 ] iubeleo Edmaior. ( X Π Σ Θ... ) ΩJ, iobeleo Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,5 

Cumque insonuerit vox tube longior atque concisior
et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis.
Ingredienturque singuli per locum contra quem steterunt5.
5 steterunt] steterint Weber
Numérotation du verset Ios. 6,6 

Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: Tollite arcam federis et septem alii sacerdotes tollant septem iubileorum6 bucinas et incedant ante arcam Domini.
6 iubileorum] iobeleorum Weber
Numérotation du verset Ios. 6,7 

Ad populum quoque ait: Ite7 et circuite civitatem armati precedentes arcam Domini.
7 Ite] Vadite Weber
Numérotation du verset Ios. 6,8 

Cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinas8 clangerent ante arcam federis Domini
8 bucinas] bucinis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,9 

omnisque populus9 precederet armati10 exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant.
9 populus] om. Weber |
10 armati] armatus Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,10 

Preceperat autem Iosue populo dicens: Non clamabitis nec audietur vox vestra nec11 ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini.
11 nec] neque Weber
Numérotation du verset Ios. 6,11 

Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi.
Numérotation du verset Ios. 6,12 

Igitur Iosue de nocte surgente12 tulerunt sacerdotes arcam Domini
12 surgente] consurgente Weber
Numérotation du verset Ios. 6,13 

et septem ex eis septem bucinas quarum in iubileo13 usus est. Precedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos. Vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat.
13 iubileo] iobeleis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,14 

Circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Numérotation du verset Ios. 6,15 

Die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies.
Numérotation du verset Ios. 6,16 

Cumque septimo circuitu clangerent bucinis
sacerdotes. Dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini.
Tradidit enim vobis Dominus civitatem.
Numérotation du verset Ios. 6,17 

Sitque civitas hec
anathema et omnia que in ea sunt Domino.
Sola Raab meretrix vivat cum universis
que14 cum ea in domo sunt. Abscondit enim nuntios
14 que] qui Weber
quos direximus.
Numérotation du verset Ios. 6,18 

Vos autem cavete ne de his que precepta sunt quippiam contingatis
et sitis prevaricationis rei et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
Numérotation du verset Ios. 6,19 

Quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum eneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius.
Numérotation du verset Ios. 6,20 

Igitur omni vociferante
populo et clangentibus tubis
postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt
et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
Numérotation du verset Ios. 6,21 

et interfecerunt omnia que erant in ea a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Numérotation du verset Ios. 6,22 

Duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque que illius sunt sicut illi iuramento confirmastis15.
15 confirmastis] firmastis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,23 

Ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
Numérotation du verset Ios. 6,24 

Urbem autem et omnia que inventa sunt in ea16 succenderunt absque argento et auro et vasis eneis ac ferro que in aerarium Domini consecraverunt17.
16 inventa sunt in ea Ω M Rusch Ed1530 ] in ea inventa sunt Λ LH² L B² M ΦV ΩL, erant in ea ΩS Clementina , in ea erant Σ BP² ΨD ΩJ, in ea sunt Cava Amiatinus F X Π T ΦRAZG O Θ P |
17 consecraverunt] consecrarunt Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,25 

Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia que habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israel
usque in presentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
Numérotation du verset Ios. 6,26 

Maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et edificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius.
Numérotation du verset Ios. 6,27 

Fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est.

Capitulum 6

Numérotation du verset Ios. 6,1 
differentia
marg.| {LYR8.6T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 28v b
Numérotation du verset Ios. 6,ad litteram 
marg.| .1. {41} Iericho autem. Hic incipit secunda pars principalis huius libri de conflictu et acquisitione terre, et primo de acquisitione Iericho, secundo de acquisitione Hay. c. 8. tertio de debellatione quinque regum 10c. quarto de debellatione plurium regum simul congregatorum . ca. 11. Prima dividitur in duas partes scilicet in partem principalem , et incidentalem , secunda {42} incipit in principio 7 capitulo Circa captionem Iericho primo dicetur modus captionis. secundo subditur actus executionis. ibi : CumqueIosue verba finisset etc. Circa primum sciendum quod dominus docuit Iosue de modo captionis, et Iosue denuntiavit populo. Et patet littera paucis exceptis que exponentur.
marg.| .2. Et nullus. Ad auxiliandum inclusos in civitate.
marg.| .3. Aut egredi. Ad fugiendum pro sua salute.
marg.| .4. Dixitque. Dicunt aliqui et probabiliter, quod dominus docuit Iosue {43} per angelum sibi apparentem, ut dictum est, de his que sequuntur scilicet de modo capiendi civitatem.
Numérotation du verset Ios. 6,ad litteram 
marg.| .1. Concisior. id est interpolatus.
marg.| .2. Armati. Dicunt Hebrei, quod hoc intelligitur de filiis Ruben et Gad et dimidia tribu Manasse, qui armati debebant precedere alios ad bellum, ut dictum fuit cap. 1. et Nm. 32.
marg.| .3. Cumque. Hic consequenter ponitur precepti executio, et primo quantum ad civitatis destructionem. secundo quantum ad Rahab meretricis salvationem . ibi : Duobus autem viris. tertio quantum ad Iosue imprecationem. {44} ibi : In tempore illo. Prima pars patet paucis exceptis, quia ponitur executio captionis Iericho, sicut fuerat dicta a Domino, et per Iosue denuntiata populo.
marg.| .4. Reliquum. Non est intelligendum quod mulieres et parvuli et inepti ad prelium circumirent civitatem, quia in principio huius c. dicitur : Circumite urbem cuncti bellatores, et ideo per reliquum vulgus hic intelliguntur viri bellatores, tribus Dan cum aliis duabus tribubus sibi adiunctis, quia erant ultimi in natione castrorum , et faciebant ultimam custodiam , ut habetur Nu. 10 capitulo Unde ubi translatio nostra habet : Reliquum vulgus : in hebreo habetur measseph id est {45} colligens sive congregatio. Sic enim vocabatur acies illa, eo quod illi qui de precedentibus aciebus propter lassitudinem vel aliam causam remanebant, post alios ultime aciei aggregabantur.
Numérotation du verset Ios. 6,ad litteram 
marg.| .1. Igitur. In hebreo habetur : haboquer id est mane. Surrexit enim in aurora, que est confinium diei et noctis, et ideo ab utroque potest denominari, quia medium sapit naturam utriusque extremi.
marg.| .2. Die autem. Dicunt Hebrei, quod erat sabbathum , et rationabiliter, quia vocatur dies septimus, et tamen non peccaverunt invadendo et destruendo civitatem, quia fecerunt hoc de mandato Dei (ut patet in littera) qui est dominus sabbathi, imo bene fecerunt ei obediendo.
marg.| .3. Dixit Iosue. Non est verisimile, quod tantus exercitus posset vocem eius audire, maxime, quia sacerdotes clangebant tubis, et ideo videtur, quod dicere, hic accipitur pro denuntiare aliquo sensibili signo, ut pote per elevationem vexilli, vel aliquo huiusmodi, quod poterat videri a toto populo.
marg.| .4. Sitque civitas hec anathema, et omnia que in ea sunt Domino. Sola Rahab meretrix. In hebreo habetur herem, quod habet duplicem significationem, que significat destructionem, et consecrationem, ut diffusius dictum fuit Leviti. ult. Utraque tamen significatio concurrit in hoc facto, quia civitas fuit cum habitatoribus destructa, aurum vero et argentum , es et ferrum , {46} que inventa fuerunt ibi : fuerunt reservata et Domino consecrata , ita quod de cetero non possent humanis usibus applicari, sed ad faciendum inde illa que erant necessaria ad cultum Dei. Iericho enim fuit prima civitas capta a filiis Israel, et speciali miraculo, ideo Iosue convenienter eam posuit sub anathemate, aliqua destruendo omnino in signum divine iustitie, et aliqua que poterant venire in predam bellantium Domino consecrando tanquam primitias predarum, sicut et de fructibus animalium et terre dabantur primitie. Sic autem non fuit de preda Hai et aliarum civitatum , ut dicitur infra. Cavete ne de his que precepta sunt vobis quippiam contingatis. per avaritiam accipiendo aliquid de illis que debebant destrui et comburi, vel de his que debebant Domino consecrari .
marg.| .5. Et omnia castra id est sub pena peccati, quia pro peccato aliquorum vel etiam , unius, qui est pars alicuius communitatis, tota communitas punitur aliquando, et iuste et maxime a Deo, cui omnes sunt debitores mortis. Et hec materia diffusius fuit pertractata Dt. 24. super illud verbum Non occidentur patres pro filiis, etc. sicut accidit pro peccato Achan, ut habetur c. seq. Cetera patent in littera.
marg.| .6. Duobus. Hic consequenter agitur de Rahab salvatione, quam imposuit Iosue duobus exploratoribus quia eam et domum eius melius cognoscebant , et quia ad hoc per iuramentum astricti erant , ut dictum fuit sup. 2. cap.
Numérotation du verset Ios. 6,ad litteram 
marg.| .1. {47} Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab, et parentes eius. Queritur hic, quomodo isti duo exploratores vocantur iuvenes : tum quia ad explorandum solent mitti viri prudentes et astuti, non autem iuvenes, inepti et inexperti : tum quia supra dictum est ca. 2. quod Caleb fuit unus de illis duobus ut dicunt Hebrei, qui tamen iam fere erat octogenarius, quia quadraginta erat annorum quando Moyses misit eum cum aliis de Cadesbarne ad explorandum terram promissionis, ut habetur infra 14. cap. ab illo vero tempore usque ad transitum Iordanis fluxerunt anni 39. quia missio illa facta fuit anno secundo egressionis de Egypto. Ab egressu vero illo usque ad ingressum terre promissionis fluxerunt anni 60. et sic patet quod in captione Iericho, Caleb habebat 79. annos. Ad hoc dicendum quod vocantur hic viri et iuvenes, ut patet in textu, viri ratione etatis et prudentie  : iuvenes vero ratione aptitudinis et audacie ad gradiendum ad bellum . Unde et de Caleb dicitur infra. 14 capitulo quod cum esset 85. annorum , erat ita {48} fortis et potens ad gradiendum et bellandum sicut quando fuerat 40. annorum
marg.| .2. Et extra. quia non erant adhuc incorporati populo Israel.
marg.| .3. Rahab. Licet enim preceptum fuisset Nu. 33. quod omnes habitatores illius terre disperderentur, tamen cum Rahab et sibi coniunctis suit dispensatum quantum ad vitam et cohabitationem propter speciale factum sue fidei et virtutis, quod fuit expressum supra 2. cap. In preceptis autem decalogi que sunt de dictamine iuris naturalis, non cadit talis dispensatio.
marg.| .4. Et habitaverunt. Conversi ad Iudaismum.
marg.| .5. In tempore. Hic describitur Iosue imprecatio. Civitas enim Iericho miraculose fuerat eversa, ut dictum est, ideo ad huius facti memoriam et Dei gloriam , optabat Iosue quod non reedificaretur : ideo Iosue imprecatus fuit malum pene ei qui reedificaret eam in posterum dicens.
marg.| .6. In primogenito suo fundamenta id est primogenitus eius moriatur quando ponet fundamenta.
marg.| .7. Et in novissimo liberorum id est ultimus liberorum suorum moriatur in positione portarum. Et sic accidit Ahiel qui eam reedificavit, ut habetur 3Rg. 10. In fine.
prol.| Capitulum 6
Numérotation du verset Ios. 6,moraliter 
marg.| .1. {41} Iericho autem. Per Iericho civitas diaboli significatur, que {42}dicitur clausa per obstinationem in peccatis, et munita contra fidem et mores sophisticis argumentis. Iosue vero per quem signatur Christus, non solum in gestis, sed etiam in nomine (ut dictum est {43}supra) contra civitatem istam ordinat exercitum, in quo sunt sacerdotes portantes arcam Domini, per quos significantur doctores in scribendo, et docentes in scholis sacram scripturam exponendo, que bene per arcam significantur. Nam in ea divina mysteria continentur. Fuerunt etiam ibi septem alii sacerdotes concrepantes buccinis, per quos significantur predicantes populis. Esa. 68.a. Clama necesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Per septem tubas possunt intelligi septem virtutes que predicantur ad destruendum septem vitia contraria. Septem diebus clangendo circumierunt. Et quia totum {44}tempus septenario dierum revolvitur, ideo per hos septem dies totus decursus temporis in quo civitas Dei pugnat contra civitates diaboli, significatur. Septimo vero die fit septies circumitus, ad significandum quod in septima etate mundi fieret fortior conflictus, qui iam factus fuit tempore martyrum, et adhuc fortior erit tempore Antichristi. Quod autem in ultimo circumitu fit civitatis casus, signum est ipsius Antichristi finalis interitus. 2. Thess. 2.b. Quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Per hoc autem quod Rahab cum suis propter conservationem exploratorum servatur, significatur quod aliqui qui fuerunt de civitate diaboli, propter opera misericordie finaliter salvantur, et in civitate Dei reponuntur.
Numérotation du verset Ios. 6,moraliter 
marg.| marg.| {47}Quoniam brevis est sententia huius ca. potest brevis hic moralitas poni. Iericho significat civitatem culpe. quam fecit amor sui usque ad contemptum Dei. Hec civitas triplici muro clauditur scilicet muro carnalis concupiscentie, temporalis affluentie, mundialis excellentie : qui triplex murus subvertitur sonitu sancte predicationis clamore devote orationis, circumitu proprie discussionis, qui circumitus debet fieri septem vicibus id est perfecte, quia perfectio numero septenario designatur. qui enim convertitur de culpa {48}ad gratiam, debet diligenter et perfecte discutere propriam conscientiam. Quicquid autem in hac civitate reperitur saluti contrarium debet interimi. Quod autem invenitur ibi auri philosophice sapientie, argenti eloquentie vasorum eneorum id est naturalis industrie, que valet ad multa : sicut et vasa ferri id est corporalis et temporalis potentie : debet Domino consecrari id est de cetero bonis actibus applicari. Rahab cum suis propter opus pietatis salvatur : quia secundum dictum salvatoris Matthe. 5.a. Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_6)

Notes :