Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Ios. 2,1 

Misit ergo Iosue
filius Nun de Sethim duos viros exploratores
in1 abscondito et dixit eis: ite et considerate terram urbemque
1 in] om. Weber
Hiericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab
et quieverunt apud eam.a
0 PARALL .: Glossa ordinaria (Ps. 86, 4).
Numérotation du verset Ios. 2,2 

Nuntiatumque est regi Hiericho
et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel ut explorarent terram
Numérotation du verset Ios. 2,3 

Misitque rex Hiericho ad Raab meretricem2 dicens: Educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam. Exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt.
2 m.] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 2,4 

Tollensque mulier viros abscondit et ait:
Fateor venerunt ad me et3 nesciebam unde essent.
3 et] sed Weber
Numérotation du verset Ios. 2,5 

Cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendite4
4 comprehendite] comprehendetis Weber
eos.
Numérotation du verset Ios. 2,6 

Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus sue, operuitque eos in stipula lini5
5 in stipula lini] lini stipula Weber
que ibi erat.
Numérotation du verset Ios. 2,7 

Hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam que ducit ad vadum Iordanis. Illisque egressis statim porta clausa est
Numérotation du verset Ios. 2,8 

necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait:
Numérotation du verset Ios. 2,9 

Novi quod tradiderit vobis Dominus6 terram etenim irruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terre.
6 v. D.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 2,10 

Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Egypto et que feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis
Numérotation du verset Ios. 2,11 

et hec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit7 nobis spiritus ad introitum vestrum. Dominus enim Deus vester ipse8 Deus in celo sursum et in terra deorsum.
7 remansit] + in Weber |
8 ipse] + est Weber |
Numérotation du verset Ios. 2,12 

Nunc ergo iurate mihi per Dominum
ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum
Numérotation du verset Ios. 2,13 

et salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia que eorum sunt et eruatis animas nostras a morte9.
9 a m.] de m. Weber
Numérotation du verset Ios. 2,14 

Qui responderunt ei: anima nostra sit pro vobis in mortem si tantum10 non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
10 tantum] tamen Weber
Numérotation du verset Ios. 2,15 

Dimisit11 ergo eos per funem de fenestra domus enim eius adherebat12 muro.
11 Dimisit Weber ] scrips. , demisit Rusch |
12 adherebat] herebat Weber |
Numérotation du verset Ios. 2,16 

Dixitque ad eos ad montana conscendite
ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram.
Numérotation du verset Ios. 2,17 

Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
Numérotation du verset Ios. 2,18 

si ingredientibus nobis terram, signum
fuerit funiculus iste coccineus
et ligaveris eum in fenestra
per quam nos dimisisti13 et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam
13 dimisisti Weber ] scrips., demisisti Rusch
Numérotation du verset Ios. 2,19 

qui ostium domus tue egressus fuerit
sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis qui tecum in domo fuerint14, redundabit in caput nostrum si eos quis15 tetigerit.
14 in d. - f.] inv. Weber |
15 quis] aliquis Weber |
Numérotation du verset Ios. 2,20 

Quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos,
Numérotation du verset Ios. 2,21 

et illa respondit: Sicut locuti estis ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent appendit funiculum coccineum in fenestram eius.16
16 fenestram eius] fenestra Weber
Numérotation du verset Ios. 2,22 

Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti. Querentes enim per omnem viam non repererunt eos.
Numérotation du verset Ios. 2,23 

Quibus urbem ingressis, reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et, Iordane transmisso, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia que acciderant sibi
Numérotation du verset Ios. 2,24 

atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.

Capitulum 2

Numérotation du verset Ios. 2,1 
differentia
marg.| {LYR8.2T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 28r b
Numérotation du verset Ios. 2,1 
ad litteram
marg.| marg.| {17} Misit ergo Iosue. Hic describitur exploratorum missio. ubi sic proceditur, quia primo exploratores mittuntur. secundo a muliere absconduntur, ibi : Tollensque mulier. tertio absconsi de pacto requiruntur, ibi :Necdum obdormierant. quarto cum certo signo dimittuntur, ibi : Dimisit ergo eos. quinto ad Iosue revertuntur, ibi : Illi vero ambulantes. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Misit ergo Iosue. Hic dicit Rabbi Sa. quod missio istorum exploratorum facta fuit ante terminum luctus mortis Moysi, quod probat sic, quia filii Israel transierunt Iordanem decimo die mensis primi. ut habetur infra 4 capitulo Item Moyses fuit mortuus, ut dicit Rabbi Salomon septimo die mensis duodecimi anni immediate precedentis, et licet non probet hoc ex sacra scriptura, tamen verisimile est, quod dies mortis Moysi, qui tot, et tanta fecerat Israeli, in annalibus Hebreorum fuerit certitudinaliter in registrata. Ex duobus autem istis predictis sequitur, quod a die mortis Moysi, usque ad diem transitus Iordanis inclusive fluxerunt tantum 33. dies scilicet 23. de mense duodecimo anni precedentis, et 10. de primo mense anni sequentis. Iudei enim faciunt menses per lunationes, due enim lunationes continent 59. dies, et ideo primus mensis apud eos est 30. dierum, secundus vero 29. et sic consequenter de aliis combinando. Ex quo patet, quod mensis decimus continet tantum 29. dies, a quibus si subtrahantur sex dies, qui precesserunt mortem Mosi, remanent tantum 23. quibus si addantur 10. dies primi mensis anni sequentis, qui fluxerunt usque ad transitum Iordanis, ut predictum est, habentur tantum 33. dies a die mortis Mosi inclusive, usque ad diem transitus Iordanis inclusive. Luctus autem Moysi, qui incepit a die mortis sue duravit 30. diebus, ut habetur Deutero. ult. et sic a termino luctus Mosi usque ad transitum Iordanis inclusive fluxerunt tantum tres dies, a missione vero exploratorum usque ad dictum transitum Iordanis, fluxerunt septem dies ad minus, ut dictum {18}est supra 1. ca. Ex quo concluditur, quod Iosue misit exploratores ante terminum luctus Moysi.
marg.| .2. De Setim. nomen est loci in campestribus Moab.
marg.| .3. Duos viros exploratores in abscondito. Sub simulatione enim fatuitatis explorabant terram, ut dicunt aliqui. Sicut David finxit se fatuum coram Achis ne agnosceretur, ut habetur 1Rg. 21. Hebrei autem dicunt, quod fingebant se esse surdos, et mutos, ne per linguam Hebraicam ab adversariis cognoscerentur unde ubi hic habemus.   Exploratores in abscondito. In hebreo habetur me raglim heresch : Exploratores surdos scilicet ficte, ut dictum est.
marg.| .4. In gressi sunt domum mulieris meretricis. Dicunt expositores aliqui Hebrei, et catholici, quod secundum veritatem erat meretrix, exploratores tamen ingressi sunt domum eius non ad fornicandum cum ea, sed ad latitandum ibi : quia domus talium mulierum sunt magis apte ad recipiendum homines sub noctem. Alii autem dicunt, quod antea fuerat meretrix, tamen tunc non erat, nomen tamen illud remanserat illi, sicut Mar. 14. dicitur quod Iesus recubuit in domo Simonis leprosi, non quia tunc esset leprosus, sed quia ante fuerat, a qua lepra licet ante fuisset sanatus a Christo, tamen nomen leprosi sibi remanserat. Sed utrumque dictum videtur irrationabile, quia ista mulier postea fuit coniuncta in matrimonio ipsi Salmo, ut habetur Mat. 1. qui erat princeps nobilioris tribus scilicet tribus Iude, propter quod non est verisimile, quod accepisset in uxorem talem mulierem, que esset actu infamis, vel fuisset. Et ideo translatio Chaldaica ubi nos habemus.   Mulieris meretricis, habet.   Mulieris hospitalarie et sic dicunt etiam Hebrei. Nomen .n. Hebraicum Zonah, quod hic ponitur, equivocum est, ad designandum meretricem, et venditricem victualium, quod est proprium hospitalarium. Dicunt tamen Hebrei, quod utraque significatio convenit ipsi Rahab, quia actu erat hospitalaria, et cum hoc fornicaria secundum aliquos, vel saltem fuerat secundum alios, ut supradictum est, et improbatum quantum ad meretricium. Cetera patent.
Numérotation du verset Ios. 2,ad litteram 
marg.| .1. {19} Tollensque mulier. Hic exploratores absconduntur. Ista enim mulier auditis mirabilibus, que Deus fecerat pro filiis Israel credidit ipsum esse verum Deum, et per consequens impleturum promissum, quod eis fecerat de terra capienda, et ideo cogitans de salute sua spirituali, et corporali, et sue consanguinitatis, salvavit exploratores, ut per eos cum suis salvaretur, et hoc est, quod dicitur.   Tollensque   mulier viros   abscondit per modum, qui infra describitur. In hebreo habetur sic. Accepit duos viros, et abscondit eum, quod ab Hebreis exponitur tripliciter. Uno modo, quia exponitur hic singulare pro plurali, sicut Ex. 8.f. “Venit musca gravissima”. id est multitudo muscarum. Alio modo, quia mulier festinans eos abscondere, posuit eos, in ita parvo loco, qui non videbatur sufficiens, nisi pro uno, et ad hoc figurandum dicitur.   Abscondit   eum. sicut enim in Latino sunt figurative locutiones, sic similiter in hebreo . Tertio modo exponitur, quia dicunt aliqui Hebrei, quod isti duo viri fuerunt Caleb, et Phinees. Dicunt etiam, quod iste Phinees erat angelus in corpore humano, ideo poterat stare coram hominibus et non videri ab eis quando volebat, et ideo non fuit absconditus a muliere, sed Caleb tantum. Licet autem hoc dictum sit falsum, tamen ex hoc habetur argumentum contra Iudeos ex concessis de possibilitate incarnationis, quia ex quo concedunt incarnationem angeli, non possunt convenienter negare possibilitatem{20}incarnationis divine, quia Deus magis potest assumere, et suppositare naturam humanam, quam angelus.
marg.| .2. Fateor, venerunt ad me. tanquam ad hospitalariam communem.
marg.| .3. Cumque porta clauderetur. In hoc mentita est, fuit tamen mendacium officiosum, videlicet propter salutem suam, et exploratorum.
marg.| .4. Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium. In hoc exprimitur modus quo abscondit eos.
marg.| .5. Illisque egressis, statim porta clausa scilicet porta civitatis, ne isti absque diligenti inquisitione exploratorum civitatem reintrarent. Aliter exponitur deporta domus Rahab, que post egressum ipsorum clausa est, ne cito redirent, et absconditos invenirent.
marg.| .6. Necdum obdormiverant. Hic consequenter exploratores de pacto requiruntur, videlicet, quod salvarent Rahab, et domum patris sui, sicut salvaverat eos, quod hoc pactum iuramento firmarent, et patet littera paucis exceptis, que exponentur. Necdum obdormiverant quia timor abstulerat somnum ab eis.
marg.| .7. Novi quod dominus tradiderit vobis terram. Loquitur de futuro per modum preteriti propter certitudinem sue fidei, quia tenebat ita certum, acsi iam esset factum. Cuius causa subditur :
marg.| .8. Etenim irruit in nos terror id est a vobis immissus, et reddit causam huius, cum dicitur.
marg.| .9. Audivimus. et sequitur conclusio sua.
marg.| .10. Nunc ergo iurate mihi. Et hodie.
Numérotation du verset Ios. 2,ad litteram 
marg.| .1. {21} Qui responderunt ei: Anima nostra etc. Hic accipitur anima pro toto homine, quia est pars principalis hominis, vel pro ipsa vita humana, que causatur ab anima. ut sit ibi predicatio causalis, non formalis, quia anima humana est immortalis.
marg.| .2. Faciemus in te misericordiam. Te et domum patris tui salvando.
marg.| .3. Et veritatem. iuramentum servando.
marg.| .4. Demisit ergo. Hic exploratores abire permittuntur. cuius modus describitur, cum dicitur. Demisit ergo eos per funem de fenestra. Hebrei qui dicunt Rahab fuisse meretricem, dicunt quod solita fuerat per funem illum recipere fornicarios, et emittere, ut sicut fuerat ei instrumentum peccati, et transgressionis, sic et ei fieret instrumentum salvationis.
marg.| .5. Domus enim scilicet civitatis. hoc additur, ad ostendendum, quod de facili poterat emittere exploratores per fenestram, quam habebat super murum. {22}Sicut, et Paulus demissus est, ut habetur Act. 9.
marg.| .6. Ad montana conscendite. Ubi non est via communis.
marg.| .7. Ibique latitate. Licet Iordanis parum distaret a Hiericho, tamen ad tantum tempus manserunt persecutores exploratorum, quia non solum quesierunt eos in via, et in termino vie, sed in latibulis circunquaque. Hebrei autem dicunt, quod revelatum fuit ipsi Rahab pro salute exploratorum, quod tantum tardarent.
marg.| .8. Si ingredientibus id est rubeus. Petiverat enim ipsa Rahab ad exploratoribus ut darent ei certum signum salvationis sue, et suorum, et ipsi dederunt pro signo, quod funiculus per quem demissi fuerant, ligaretur in fenestra, et sic cognosceretur domus ab eis, et existentes in ea, et ideo dixerunt, quod si funiculus ille non esset ibi pro signo, immunes essent a iuramento.
marg.| .9. Qui ostium domus, etc id est ipse erit sibi causa mortis.
marg.| .10. Cunctorum autem. id est obligamus nos morti pro eorum salute.
Numérotation du verset Ios. 2,ad litteram 
marg.| .1. {23} Appendit funiculum id est statim eum appendit, ne oblivioni daretur, et ut hoc exploratores viderent antequam recederent.
marg.| .2. Illi vero. Hic exploratores ad Iosue revertuntur, premittitur tamen latitatio eorum tribus diebus in montanis.
prol.| {24}
marg.| .3. Reversi sunt scilicet exploratores de montanis ad locum ubi erat transitus Iordanis.
marg.| .4. Atque dixerunt. Acsi diceret, ita certum est acsi esset factum. Et causa subditur cum dicitur.
marg.| .5. Et timore prostrati sunt id est non habent virtutem resistendi.
Numérotation du verset Ios. 2,moraliter 
marg.| .1. {17} Misit ergo Iosue. Alleg<orice> per exploratores a Iosue missos ad explorandum Iericho intelliguntur apostoli aliique discipuli a Iesu Christo missi ad predicandum per mundum, sicut dicitur Mar. ul. d. “Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature”. Per Iericho vero, que luna interpretatur, bene mundus hic significatur, qui est in continua transmutatione, sicut luna in continua variabilitate. Per hoc autem, quod Iosue misit duos exploratores, significatum fuit, quod geminam charitatem, scilicet Dei et proximi habere debent evangelii predicatores. In cuius signum salvator misit ad predicandum discipulos combinatos, ut habetur Luc. 10. sicut exposuit Greg. homi. 39.
marg.| Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis id est Gentilitatis, que publice fornicabatur cum idolis. Hanc enim domum ingressi fuerunt apostoli, repellentibus eos Iudeis, sicut Paulus, et Barnabas eis dixerunt. Act. 13.g. “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis Deus”.
marg.| Nuntiatumque est regi Iericho. Per quem intelligitur diabolus, qui Io. 12. {18}dicitur “princeps mundi huius”. Ipse vero quantum potest, querit evangelii predicatores exterminare. Exemplum est de beato Antonio de ordine fratrum minorum, quem diabolus voluit strangulare, eo quod disposuerat qualibet die quadragies populo predicare, sed ad invocationem beate Virginis confusus fuit turpiter, et repulsus. Et sicut Rahab exploratores salvavit, sic Gentilitas ad Christum conversa predicatores evangelii salvat, ipsos sustentando, et a persecutoribus defendendo. Et similiter predicatores evangelii Gentilitatem salvant, ipsam ad Christum, qui vera salus est, suis exhortationibus adducendo. Moral. Confessores dici possunt exploratores, quia debent diligenter peccatorum conscientias explorare, et sic ingrediuntur domum mulieris meretricis id est conscientiam persone peccatricis, quam salvant ad morum rectitudinem suis consiliis reducendo, et persona sic salvata salvat eos corporaliter sustentando. 1. Cor. 9.b. “Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est magnum si nos carnalia vestra metamus”. Per regem Iericho, qui quesivit exploratores interficere, significatur diabolus, ut dictum est, qui non solum predicatores evangelii, sed etiam bonos confessores nititur extirpare, aut saltem perturbare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_2)

Notes :