Capitulum 4
Numérotation du verset
Ios. 4,1
Quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue:
Numérotation du verset
Ios. 4,2
Elige duodecim viros singulos per singulas tribus
Numérotation du verset
Ios. 4,3
et precipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Numérotation du verset
Ios. 4,4
Vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israel singulos de singulis tribubus1
1 s. t.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,5
et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in humeris vestris iuxta numerum filiorum Israel
Numérotation du verset
Ios. 4,6
ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset
Ios. 4,7
Respondebitis eis: Defecerunt aque Iordanis ante arcam federis Domini cum transiret eum. Idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israel usque in eternum.
Numérotation du verset
Ios. 4,8
Fecerunt ergo filii Israel sicut eis precepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos.
Numérotation du verset
Ios. 4,9
Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam federis Domini2 et sunt ibi usque in presentem diem.
2 Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,10
Sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia complerentur que Iosue ut loqueretur ad populum preceperat Dominus et dixerat ei Moyses festinavitque populus et transiit.
Numérotation du verset
Ios. 4,11
Cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum
Numérotation du verset
Ios. 4,12
Filii quoque Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse armati
precedebant suos3 filios Israel sicut eis preceperat Moyses
3 suos]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,13
et quadraginta pugnatorum millia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho.
Numérotation du verset
Ios. 4,14
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel ut timerent eum sicut timuerant Moysen dum adhuc viveret4.
4 adhuc viveret] adviveret
Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,15
Dixitque ad eum:
Numérotation du verset
Ios. 4,16
precipe sacerdotibus qui portant arcam federis Domini5 ut ascendant de Iordane.
5 Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,17
qui precepit eis dicens ascendite6 de Iordane
6 ascendite] ascê/edit
cacogr. Rusch
(
facsim.
Erfurt)
Numérotation du verset
Ios. 4,18
cumque ascendissent de Iordane7 portantes arcam federis Domini et siccam humum calcare cepissent reverse sunt aque in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant.
7 de Iordane]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,19
Populus autem de Iordane ascendit8
8 de Iord. – a.]
inv. Weber
decimo die primi mensis9 et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho.
9 die primi - mensis] mensis primi die
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,20
Duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis
Numérotation du verset
Ios. 4,21
et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset
Ios. 4,22
Docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum
Numérotation du verset
Ios. 4,23
siccante Domino Deo nostro10 aquas eius in conspectu nostro11 donec transiremus12
10 nostro] vestro
Weber
|
11 nostro] vestro
Weber
|
12 transiremus] transeritis
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 4,24
sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
Numérotation du verset
Ios. 4,25
ut discant omnes terrarum populi fortissimam manum Dei ut et13 vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
13 m. d. ut et] Domini manum et ut
Weber
Capitulum 4
Numérotation du verset
Ios. 4,ad litteram
marg.|
.1.
{29}
Quibus transgressis.
Hic consequenter ostenditur quid actum fuit in exitu Iordanis, quia duodecim lapides de alveo Iordanis fuerunt exportati, et 12. alii de terra arida in alveum positi. In hoc igitur sic proceditur : quia primo ponitur Domini et Iosue iussio. secun. iussionis impletio, ibi :
Fecerunt
ergo.
tertio temporis determinatio, ibi :
Populus autem
.
Circa primum dicitur :
marg.|
.2.
Dixit dominus
etc.
Elige 22. viros
id est iam electos accipe : quia de mandato Iosue quelibet tribus elegerat, unum, ut dictum est ca. preced. Et ideo ista electio aliquando attribuitur Iosue, aliquando tribubus : quia facta est a Iosue auctoritative, et ab illis executive.
marg.|
.3.
Duodecim durissimos lapides
etc. Ut possint diu permanere ad memoriam facti : quia ad hoc tollebantur, ut infra dicitur : ut sit signum inter vos, et patet littera usque ibi :
marg.|
.4.
Usque in eternum,
etc. Accipitur hic eternum, pro tempore longo et indeterminato.
marg.|
.5.
Fecerunt ergo.
Hic ponitur iussionis impletio, et patet littera usque ibi :
marg.|
.6.
Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue
etc. Ut haberetur testimonium {30} transitus miraculosi intra aquam et extra. Et isti duodecim lapides positi intra alveum fuerunt ita magni, quod poterant apparere super aquam quando erat parva : ideo de istis 12. lapidibus non dicitur quod singuli homines portaverunt singulos lapides, sicut de aliis duodecim, sed quod Iosue posuit eos quod est intelligendum per adiutorium multorum propter magnitudinem lapidum. Et de istis lapidibus dicitur communiter a doctoribus, quod Ioannes Baptista baptizans in Iordane dixit : Potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe, ut habetur Mt. 3.b.
marg.|
.7.
Et sunt ibi usque in presentem diem.
Hoc refertur ad tempus, quo liber iste fuit scriptus, et forte adhuc sunt ibi :
marg.|
.8.
Festinavitque populus, et transiit.
Quia erat magna multitudo valde : et ideo oportebat eos festinanter transire.
marg.|
.9.
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini.
Et hoc ad preceptum Domini ad Iosue, ut infra exprimitur.
marg.|
.10.
Sacerdotes quoque pergebant ante populum.
Quamvis enim populus ante transisset Iordanem, tamen stetit iuxta ripam, quousque sacerdotes portantes arcam transissent ultra populum qui debebat sequi arcam, ut dictum fuit cap. precedenti.
Numérotation du verset
Ios. 4,ad litteram
marg.|
.1.
{31}
In illo die magnificavit Dominus Iosue.
Per factum predictum mirabile, ut populus haberet eum in reverentia et timore.
marg.|
.2.
Precipe sacerdotibus
etc. Hoc ponitur ad ostendendum, quod sicut de speciali mandato Dei steterant in Iordanis alveo, ita et de eius speciali mandato recesserunt.
marg.|
.3.
Ut ascendant de Iordane.
Ex hoc, quod non dicitur hic ut transeant, sed ut ascendant : dicunt Hebrei, quod ascenderunt super ripam per quam intraverant, eo quod stabant iuxta illam secundum eos prout dictum est supra cap. precedent. Et quia dicit textus hic, quod cum pedes sacerdotum fuerunt extra alveum, aque Iordanis que steterant, statim fluxerunt secundum cursum suum. Ex quo sequitur secundum dictum Hebreorum, quod populus Israel tunc fuit ex una parte Iordanis, et sacerdotes cum arca in parte opposita, et aqua Iordanis in medio currens. Ideo dicunt, quod arca aliter transivit quam populus, dicentes quod arca portavit portatores suos, quod est sic intelligendum quod virtute divina arca cum sacerdotibus fuerat subito transportata, non solum ultra fluvium sed etiam ultra populum, quem debebat precedere, ut predictum est. Sed hoc videtur fictitium : tum quia non est verisimile, quod scriptura tacuisset tantum mirabile, tum quia innititur falso scilicet quod sacerdotes steterint in alveo Iordanis iuxta ripam per quam ingressi fuerunt, quia steterunt in medio alvei, ut dictum est capitulo precedenti. Tum quia modus loquendi ex quo arguunt propositum cum dicitur, ut ascendant, magis est ad oppositum, ut videtur, quia consequenter de transitu populi subditur : Populus autem de Iordane ascendit decimo die, etc. et tamen per alveum peditando transivit, ut exprimitur in littera et ipsimet concedunt. Quod ergo dicitur. Ut ascendant hoc est, quia sacerdotes stabant in medio alvei, ut supra dictum est, ubi alveus est profundior quam prope ripam : et ideo progressus de loco illo ad ripam procedit ascendendo. Cetera patent ex predictis.
marg.|
.4.
Populus autem.
Hic consequenter describitur temporis determinatio cum dicitur : Populus autem, etc. decimo die mensis primi hoc autem exprimitur ad maiorem historie certitudinem.
marg.|
.5.
Et castrametati sunt in Galgalis.
Hoc nomen ponitur hic per anticipationem, quia postea fuit impositum illi loco, ut habetur sequen. ca.
marg.|
.6.
Duodecim quoque lapides
etc.
posuit Iosue in Galgalis.
Dicunt Hebrei, quod transito Iordane non statim iverunt in Galgalis, sed prius iverunt in montem Hebal, et ibi portaverunt illos. 12. lapides, et levigaverunt eis calce et scripserunt super eos mandata legis, et fecerunt benedictiones {32} et maledictiones solenniter, et de lapidibus illis fecerunt altare, et super illo obtulerunt hostias, et in sero venerunt in Galgalis, ubi metati sunt castra, apportantes ibi 12. lapides predictos, ut remanerent ibi pro signo transitus Iordanis miraculosi. Et ad hoc allegant quod predictum est in hoc capitulo Donec omnia complerentur que Iosue, ut loqueretur ad populum preceperat dominus, et dixerat ei Moyses. Moyses autem dixerat quod transito Iordane levigarent lapides calce, et scriberent ibi legem, et quod ponerent benedictiones super montem Garizim, et maledictiones super montem Hebal ut habetur Dt. 22. Sed id videtur falsum, Tum quia tot et tanta non possunt fieri una die, ut pote transitus Iordanis, maxime tante multitudinis, progressus ad montem Hebal, et Garizim, qui locus satis plus distat a Iordane quam civitas Iericho : solennitas benedictionum et maledictionum, et descriptio legis super lapides, et immolatio hostiarum, et inde progressus ad Galgale locum. Tum quia videtur contradicere ei quod dicitur infra 8 capitulo post destructionem Iericho et Hai. Tunc edificavit Iosue altare Domino Deo Israel in monte Hebal, etc. ut subditur de descriptione legis super lapides, benedictionibus et maledictionibus. Tum quia repugnat ei quod dicitur Dt. 28.a. ubi dicitur de lapidibus in quibus scribenda erat lex. Eriges ingentes lapides, etc. lapides autem isti non fuerunt tales, quia singuli homines portabant singulos lapides usque ad locum castrorum, ut dicitur in princ. huius cap. Item littera huius c. quam pro se allegant, magis est ad oppositum quia ibi dicitur : Sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur que Iosue ut loqueretur ad populum preceperat dominus, et dixerat ei Moyses : Si ergo istud dictum Moysi intelligitur de descriptione legis super lapides, et benedictionibus et maledictionibus, sequitur quod sacerdotes steterunt in medio Iordanis cum arca, quousque omnia predicta fuerunt completa, et tunc arca non precessisset populum in progressu predicto, cuius contrarium dicitur in hoc ca. Similiter arca et sacerdotes non fuissent presentes, quando benedictiones et maledictiones solennizate fuerunt in monte Hebal et monte Garizim : cuius contrarium dicitur infra 8 capitulo Et ideo quod supra dicitur. Donec complerentur, et subditur, que dominus preceperat, et Moyses dixerat. Intelligitur de transitu Iordani, et de portatione 12. lapidum usque ad locum ubi remanserunt sequente nocte, et de portatione 12. lapidem aliorum intra Iordanis alveum : preceperat enim ista dominus et Moyses etiam dixerat Iosue, saltem in parte scilicet quantum ad Iordane transitum, et non intelligitur de aliis que postea fuerunt facta.
marg.|
.7.
Quando interroga,
etc. id est in futurum tempus. Cetera
patent
.
Numérotation du verset
Ios. 4,moraliter
marg.|
.1.
{29}
Quibus transgressis, dixit dominus
etc. Hic agitur de duodecim lapidibus exportandis de alveo Iordanis et de aliis duodecim in ipso ponendis, per primos lapides allegorice significatur populus iudaicus ex duodecim filiis Iacob procreatus, qui nutritus fuit in humore doctrine legis et prophetarum, sed adveniente Christo eiectus fuit ad obstinationis ariditatem. Per alios duodecim significatus fuit populus Gentilis, qui per predicationem 12. Apostolorum conversus est ad fidem Christi, et ex ariditate {30} infidelitatis translatus est ad humorem gratie per gratiam baptismalem.
prol.|
Moraliter autem per duodecim lapides in Iordane positos, significantur duodecim fructus spiritus qui cum gratia dantur in baptismo, et ponuntur Gal. 5.d. Fructus autem spiritus est caritas,
gaudium
. pax, patientia, longanimitas bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. et hi fructus lapides, dicuntur, propter firmitatem et stabilitatem in bono quam persone fideles per eos consequuntur, propter quod dicitur Hbr. 13.b. Optimum est gratia stabilire cor.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_4)
Notes :