Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset 3Rg. 10,1 

Sed et regina Saba
 audita fama Salomonis in nomine Domini, venit temptare eum in enigmatibus.
Numérotation du verset 3Rg. 10,2 

Et ingressa Hierusalem cum comitatu multo1 et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad regem2 Salomonem et locuta est ei universa que habebat in corde suo.
1 cum…multo] multo comitatu Weber |
2 regem] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 10,3 

Et docuit eam Salomon omnia verba que proposuit3. Non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei.
3 proposuit] proposuerat Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,4 

Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam edificaverat,
Numérotation du verset 3Rg. 10,5 

et cibos mense eius et habitacula servorum, et ordines4 ministrantium.
4 ordines] ordinem Weber
 Vestesque eorum et pincernas, et holocausta que offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum.
Numérotation du verset 3Rg. 10,6 

Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea,
Numérotation du verset 3Rg. 10,7 

super sermonibus tuis et super sapientia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerat5. Maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi.
5 fuerat] fuerit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,8 

Beati viri tui et beati servi tui hi
qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam.
Numérotation du verset 3Rg. 10,9 

Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti6, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam.
6 complacuisti] placuisti Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,10 

Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas. Non sunt allata ultra aromata tam multa
quam ea que dedit regina Saba regi Salomoni.
Numérotation du verset 3Rg. 10,11 

sed et classis Hyram que portabat aurum de Ophi, attulit ex Ophir ligna thyina
multa nimis et gemmas pretiosas.
Numérotation du verset 3Rg. 10,12 

Fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regie et citharas lyrasque cantoribus.
Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in presentem diem.
Numérotation du verset 3Rg. 10,13 

Rex autem Salomon
dedit regine Saba omnia que voluit et petivit ab eo, exceptis his que ultro obtulerat ei munere regio. Que reversa est et abiit in terram suam cum servis suis.
Numérotation du verset 3Rg. 10,14 

Erat autem pondus auri quod offerebatur7 Salomoni per annos singulos sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
7 offerebatur] adferebatur Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,15 

excepto eo quod afferebant8 viri qui super vectigalia erant et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabie ducesque terre.
8 afferebant] offerebant Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,16 

Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo9.
9 purissimo] puro Weber
Sexcentos auri siclos dedit in laminas
scuti unius
Numérotation du verset 3Rg. 10,17 

et trecentas peltas ex auro probato.
trecente mine
auri unam peltam vestiebant. Posuitque eas10 rex in domo saltus11 Libani.
10 eas] ea Weber |
11 saltus] silve Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 10,18 

Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem
et vestivit eum auro fulvo nimis12
12 nimis] mnis cacogr. Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 10,19 

qui habebat sex gradus. Et summitas throni erat rotunda13 in parte posteriori, et due manus hinc atque inde tenentes sedile
13 erat rotunda] inv. Weber
et duo leones stabant iuxta manus singulas.
Numérotation du verset 3Rg. 10,20 

Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est factum tale opus in universis regnis,
Numérotation du verset 3Rg. 10,21 

sed et omnia vasa
de quibus potabat rex Salomon erant aurea, et universa suppellex domus saltus Libani de auro purissimo. Non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
Numérotation du verset 3Rg. 10,22 

quia classis regis per mare cum classe Hyram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum et argentum
et14 dentes elephantorum et simias et pavos.
14 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,23 

Magnificatus est
ergo rex Salomon super omnes reges terre divitiis et sapientia.
Numérotation du verset 3Rg. 10,24 

Et universa terra desiderabat vultum Salomonis,
ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in ore15 eius.
15 ore] corde Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,25 

Et singuli deferebant ei munera
vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica,
aromata quoque et equos et mulos per annos singulos.
Numérotation du verset 3Rg. 10,26 

Congregavit16 Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum, et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Hierusalem.
16 Congregavit] Congregavitque Weber
Numérotation du verset 3Rg. 10,27 

Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum, et cedrorum prebuit multitudinem quasi sycomoros que nascuntur in campestribus.
Numérotation du verset 3Rg. 10,28 

Et educebantur equi Salomoni de Egypto et de Choa.
Negotiatores enim regis emebant de Choa et statuto pretio perducebant.
Numérotation du verset 3Rg. 10,29 

Egrediebatur autem quadriga ex Egypto sexcentis siclis argenti et equus centum quinquaginta, atque in hunc modum cuncti reges Etheorum17 et Syrie equos venundabant.
17 Etheorum] Hettheorum Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset 3Rg. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {775} Sed et Regina Saba. Descripta gloria Salomonis in familiis et edificiis, hic consequenter describitur in opulentiis. Et primo ex amplitudine sumptuum. secundo ex multitudine proventuum, ibi : Erat autem pondus auri. tertio ex magnitudine effectuum, ibi : Fecit quoque rex. Circa primum considerandum quod admiratio consurgit ex inspectione rei magne et insolite, quod potest esse dupliciter. Uno modo secundum quid. et hoc modo parvis personis et simplicibus, que non consueverunt videre magna, aliquid est magnum et insolitum, licet aliis sit mediocre, vel parvum. Alio modo simpliciter, s. illud quod est magnum et insolitum personis magnis et assuetis ad magna videnda. Regina vero Saba erat prudentissima et potentissima, et per consequens assueta ad magna : et tamen videns sapientiam Salomonis, et potentiam in sumptibus magnis, fuit valde admirata. Ex quo patet magnificentie Salomonis excellentia, et hoc est quod dicitur.
prol.| {776}
marg.| .1. Sed et regina. que divulgabatur ubique.
marg.| .2. In nomine Domini. Ex quo patet eam fuisse Dei cultricem quamvis non teneret Moysi legem, quia ad eam non tenebatur.
marg.| .3. Tentare eum id est obscuris et dubiis questionibus.
marg.| .4. Videns autem regina Saba. Ex solutionibus dubiorum.
marg.| .5. Et domum, etc id est domos, ut patet ex predictis.
marg.| .6. Vestesque. habebant enim ministri eius vestes distinctas secundum diversa officia, ex quibus statim cognoscebatur officium cuiuslibet.
marg.| .7. Et holocausta. quia sicut dicit Iosephus : omni die in templo offerebantur multa sacrificia pro eo : et eodem modo dicitur 2Par. 9.a. Et victimas quas immolabat in domo Domini. Rabbi Salomon dicit quod hec est vera littera : Et ascensum per quem ascendebat in domo Domini. Erat enim de domo regis ad templum quedam via per gradus valde sumptuose et artificiose facta : et huic dicto consonat quod habetur cap. prec. quod Salomon tribus vicibus offerebat in anno. Ex quo videtur, quod non faciebat quotidie solennitatem oblationum, sicut Iosephus dicit.
marg.| .8. Non habebat. In quo designatur ipsius admiratio. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset 3Rg. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {777} .1. Attulit ex Ophir. In libro de proprietatibus rerum dicitur quod sunt ligna valde alba et polita, ita quod imagines ibi resultant.
marg.| .2. Fecitque. A fulciendo dicta, ad fortificandum templum et domum regis. Rabbi Salomon dicit quod rex fecit inde gradus ad ascendendum de domo regia in domum Domini, et propter hoc regina Saba de illo ascensu fuit admirata. et dicuntur hic fulcra a fulciendo, quia in lateribus ascensus predicti erant ista ligna ad hoc, quod ascendentes et descendentes appodiarent se ibi :
marg.| .3. Et cytharas lyrasque cantoribus. Non sunt id est varia instrumenta musica ad cantandum laudes divinas in domo Domini per Levitas.
marg.| .4. Rex. Dicit Rabbi Salomon quod per hoc notantur solutiones questionum, quas ipsa proposuit. Alii vero dicunt, quod fuerunt quedam semina et consimilia, que non habebantur in terra sua, sed in terra Israel abundabant propter quod talia petivit absque rubore : quia non erant magni valoris.
marg.| .5. Exceptis. et ista fuerunt magna et pretiosa.
prol.| {778}
marg.| .6. Erat autem. Hic consequenter declaratur multitudo proventuum et patet littera usque ibi :
marg.| .7. Et omnes. Quia veniebant de diversis partibus orbis ad audiendum sapientiam Salomonis deferentes ei munera, vasa aurea, et argentea : et plura alia, ut habetur infra eodem capitulo
marg.| .8. Fecit quoque. Hic consequenter ostenditur opulentia Salomonis in magnitudine et pulchritudine effectuum, cum dicitur : Fecit quoque scilicet exterius, sed interius erant de alia materia, ideo subditur :
marg.| .9. In laminas scilicet ad cooperiendum ipsum.
marg.| .10. Et trecentas. Et dicuntur a pellendo, quia expellunt ictus, et sunt circularis figure.
marg.| .11. Trecenteque mine. secundum quod dicit Rabbi Salomon Mina est genus nummi determinati ponderis, et est satis minus quam pondus talenti, vel mina, ut dicit Isidorus. In ponderibus centum drachmis appenditur, et est nomen Grecum.
marg.| .12. Fecit etiam rex Salomon. hoc fuit aliud opus valde pulchrum et sumptuosum.
marg.| .13. Et summitas throni. Sicut fit frequenter in cathedris ligneis.
Numérotation du verset 3Rg. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {789} .1. Et due manus hinc atque scilicet in parte anteriori.
marg.| .2. Et duo leones. ibi sculpti et ista fiebant ad decorem et sumptuositatem operis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Non erat argentum. hoc est quia erat modici pretii respective propter quod vasa domus Salomonis erant aurea. Cetera patent usque ibi :
marg.| .4. Fecitque, etc. Hyperbole est ad denotandum excessum multitudinis argenti et tignorum cedri.
marg.| .5. Et educebantur. quia ibi emebantur, eo quod ibi nascuntur equi fortes et boni et secundum istam translationem Choa est nomen proprium loci. Dicit autem Rabbi Salomon quod est nomen appellativum, et significat congregationem {780}vel societatem. et secundum hoc debet fieri punctus : Et educebantur et sequitur talis sententia.
marg.| .6. Et de Choa. et hoc est, societas vel multitudo mercatorum regis accepit multitudinem in emptione. Quod exponens Rabbi Salomon dicit. quod mercatores Salomonis emebant omnes equos Egypti, ita quod alii reges non poterant habere nisi per eos. unde in fine huius capituli dicitur : Atque in hunc modum. In hebreo habetur : Et cuncti reges Hetheorum et Syrie per manus eorum. supple equos emebant id est per manus mercatorum Salomonis : et inde proveniebat ei magnum lucrum.
marg.| .7. Egrediebatur id est emebatur quadriga id est quatuor equi curruales.
marg.| .8. Sexcentis. et sic quilibet equus vendebatur. 150. siclis.
Numérotation du verset 3Rg. 10,moraliter 
marg.| marg.| {775} .1. Sed et regina Saba. Per istam reginam que Gentilis erat, significatur ecclesia de gentibus collecta, que audita Christi fama ex eius miraculis per orbem diffusa per fidem venit ad Christum, et per exercitium devoti studii diligenter inquisivit veri Salomonis sapientiam in evangelio contentam, intantum quod quicquid in doctrina philosophica vidit esse doctrine Christi dissonum, reputavit simpliciter esse falsum, dicens.
marg.| Maior est. Moraliter autem per reginam Saba intelligitur anima humana, que regina dicitur, eo quod est, ad imaginem summi regis facta. Per Saba vero que captiva interpretatur, significatur, eius fedatio per peccatum originale ex coniunctione cum corpore per quod efficitur serva : et etiam ex miseriis sequentibus peccatum{776}originale. propter quod dicit Philoso. 1. Metaph. quod humana natura multipliciter est ancilla. et amplius per actualia peccata in servitutem redigitur, Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Glo. non unius tamen Domini, sed tot Dominorum quot vitiorum, et sic multipliciter captivatur. audiens tamen bonitatem Christi per predicatoris vocem, tanquam regina Saba venit ad verum Salomonem de regione longinqua. Ambrosius super Lucam. Quid est longinquius, quam a se recedere ? venit autem per veram penitentiam, sicut filius prodigus, qui a patre longe recesserat : et experiens bonitatem et mansuetudinem Christi ipsam recipientis dicit.
marg.| Probavi, quod media scilicet bonitatis Christi.
marg.| Mihi nuntiata. per predicatorem.
prol.| {777}
Numérotation du verset 3Rg. 10,moraliter 
marg.| .8. Fecit quoque. Per que signantur orationes clericorum et religiosorum devotorum Per centenarium enim, qui consurgit ex multiplicatione denarii per seipsum, significatur impletio decem mandatorum et per binarium significatur gemina caritas Dei scilicet et proximi. orationes autem facte a decalogum implentibus et caritatem geminam habentibus, valida sunt scuta contra demonum insultus.
marg.| .10. Et trecentas peltas, etc. Per quas significantur orationes devote laicorum, qui sunt in triplici gradu, s. Incipientium, proficientium, et perfectorum. Per centenarium autem significatur impletio decalogi per modum predictum. et dicuntur orationes iste pelte a pello pellis, quia repellunt ictus tentationum.
marg.| .12. Fecit etiam rex. Per quem significatur virgo Maria, in cuius {778}gremio Christus sedit tanquam in throno nobilissimo recipiens trium regum homagia.
marg.| De ebore. Quod ratione albedinis et frigiditatis signant puritatem Marie in aliis refrigerantem motus libidinis.
marg.| Grandem. Imo grandissimum meritis.
marg.| Et vestivit. Ferventissime caritatis.
marg.| Qui habebat. Et continentur Luc. 1 capitulo Primus est oratio solitaria. et notatur cum dicitur : Et ingressus angelus ad eam. Bernardus Super missus est. Quo ingressus ? in secreto cubiculo, ubi orabat patrem in abscondito. Secundus est virginalis verecundia, ibi : Turbata est in sermone eius. Tertius est discreta prudentia, ibi : Et cogitabat qualis esset illa salutatio. Quartus inquirentis diligentia, ibi : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Quintus humiliantis se decentia, ibi : Ecce ancilla Domini. Sextus fidelis obedientia, ibi : Fiat mihi secundum verbum tuum.
prol.| {789}
Numérotation du verset 3Rg. 10,moraliter 
marg.| .1. Et due manus. Per quas signantur operationes active vite et contemplative, quia manus est organum organorum 3. de Anima. Iste autem operationes excellenter fuerunt in virgine.
marg.| .2. Et duo leones. Per quos significatur duplex fortitudo, s. In aggrediendis arduis, et in tolerandis adversis.
marg.| Et duodecim. Per quos significantur. 12. fructus Spiritus Sancti ut ponuntur Gal. 5. sic : Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
marg.| Stantes super sex. Per quos signantur sex dona Spiritus Sancti que ponuntur Is. 11. secundum Hebraicam veritatem. Requiescet super eum spiritus sapientie et intellectus : spiritus consilii et fortitudinis : spiritus scientie, et implebit eum spiritus timoris Domini. {780}In nostra vero translatione additur donum mortis.
marg.| Non est factum, etc. Nam neque in celis neque in terris est aliqua pura creatura sibi similis.
marg.| .8. Sexcentis. Moraliter thronus Salomonis est beata virgo, in cuius gremio sedit verus rex pacificus Iesus Christus, tanquam in regali solio. Iste thronus dicitur eburneus candore continentie virginalis, aureus fulgore sapientie supernaturalis. Due manus sunt impletio mandatorum, et supererogatio consiliorum. Sex gradus, sex virtutes in virgine excellentes scilicet humilitatis tenor, paupertatis amor, honestatis decor, pietatis dulcor, longanimitatis vigor, caritatis fervor. Per leones vero designatur potestatis terror, secundum quod dicitur Cant. 6.d. Terribilis ut castrorum acies ordinata scilicet ad debellandum aereas potestates per huius virginis virtutem et merita.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_10)

Notes :