Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset 3Rg. 19,1 

Annuntiavit1 autem Achab Iezabel omnia que fecerat Elias,
1 annuntiavit] nuntiavit Weber
et quomodo occidisset2 universos prophetas Baal3 gladio.
2 occidisset] coni., occidssiet cacogr. Rusch |
3 Baal] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 19,2 

Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens : Hec mihi faciant dii et hec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis.
Numérotation du verset 3Rg. 19,3 

Timuit ergo Elias
et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas. Venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum,
Numérotation du verset 3Rg. 19,4 

et perrexit in desertum via unius diei. Cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit anime sue ut moreretur et ait : Sufficit mihi Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei.
Numérotation du verset 3Rg. 19,5 

Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi. Et ecce angelus Domini4
4 Domini] om. Weber
tetigit eum et dixit illi : Surge et5 comede.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,6 

Et6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aque.
6 et] om. Weber
Comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.
Numérotation du verset 3Rg. 19,7 

Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum. Dixitque illi : Surge et7 comede. Grandis enim tibi restat via.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,8 

Qui cum surrexisset, comedit et bibit,
et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
Numérotation du verset 3Rg. 19,9 

Cumque venisset illuc8 mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi : Quid hic agis Elia ?
8 illuc] coniec. , iliuc cacogr. Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 19,10 

At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et querunt animam meam ut auferant eam.
Numérotation du verset 3Rg. 19,11 

Et ait ei9 : Egredere et sta in monte coram Domino. Et ecce Dominus transit et spiritus
9 ei] om. Weber
grandis et fortis
et10 subvertens montes et conterens petras ante Dominum,
10 et] om. Weber
non in spiritu Dominus.
Et post spiritum commotio, non in commotione Dominus.
Numérotation du verset 3Rg. 19,12 

Et post commotionem ignis, non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aure tenuis.
Numérotation du verset 3Rg. 19,13 

Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio spelunce. Et ecce vox ad eum dicens : Quid agis hic Elia ?
Numérotation du verset 3Rg. 19,14 

Et ille respondit : zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus,
et querunt animam meam ut auferant eam.
Numérotation du verset 3Rg. 19,15 

Et ait Dominus ad eum : Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris illuc11 ungues Azael regem super Syriam,
11 illuc] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,16 

et Iehu filium Namsi ungues regem super Israel. Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te.
Numérotation du verset 3Rg. 19,17 

Et erit quicumque fugerit gladium Azael,
occidet eum Iehu, et quicumque12 fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.
12 quicumque] qui Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,18 

Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum quorum13 genua14 non sunt incurvata Baal, et omne os quod non adoraverit15 eum osculans manum.
13 virorum quorum] universorum Weber |
14 genua] + que Weber |
15 adoraverit] adoravit Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 19,19 

Profectus ergo inde Elias16 reperit Eliseum filium Saphat arantem in17 duodecim iugis boum
16 Elias] om. Weber |
17 in] om. Weber |
et ipse in duodecim boum18 arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
18 boum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,20 

Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam et ait : Osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te. Dixitque ei : Vade et revertere. Quod enim meum erat feci tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 19,21 

Reversus autem ab eo, tulit par boum et mactavit illud,
et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam
et ministrabat ei.

Capitulum 19

Numérotation du verset 3Rg. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {833} Nuntiavit autem. Postquam descripta est prophetarum Baal occisio, hic consequenter occasione huius ponitur Elie persecutio, Circa quod primo describitur humana trepidatio, secundo angelica provisio, ibi : Ecce angelus Domini. tertio divina consolatio, ibi : Et ecce sermo Domini. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Nuntiavit autem. quasi compatiens prophetis Baal occisis, et ex hoc patet eius malitia obstinata, postquam viderat tot signa mirabilia et ex hoc uxor eius audaciam accepit occidendi Eliam, unde subditur :
marg.| .2. Nisi hac hora cras. Eam a corpore separando. credebat, n. ista mulier quod propter istud verbum non fugeret, eo quod constanter se ostenderat Achab querenti ipsum ad mortem, sed Deus eum permisit timere ex humana fragilitate, ne nimis elevaretur ex constantia precedenti, ideo sequitur :
prol.| {834}
marg.| .3. Timuit ergo. Verbum mulieris qui non timuerat offensam regis.
marg.| .4. Et dimisit scilicet filium mulieris vidue quem suscitaverat, et quem mulier ex devotione ei tradiderat, ut eum erudiret, et puer Elie ministraret, et hic dicitur fuisse Ionas propheta. Verumtamen quia volebat ingredi desertum , et absque ulla provisione, quod videbatur durum pro puero, ideo dimisit eum.
marg.| .5. Petivit anime id est petivit a Deo, quod animam suam de corpore acciperet. Optabat enim magis mori, quam videre per idololatras contemptum Dei.
marg.| .6. Et obdormivit. Fatigatus ex labore, et ieiunio.
marg.| .7. In umbra iuniperi. arbor est crescens in desertis, cuius umbram serpentes fugiunt, ut dicit Plinius, et ideo in umbra eius homines secure dormiunt.
marg.| .8. Et ecce. Hic consequenter circa Eliam ponitur angelica provisio, videlicet de cibo, quia famelicus erat, et lassatus, et patet littera usque ibi :
prol.| {835 }
Numérotation du verset 3Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Et ambulavit. Ex hoc videtur scriptura attribuere iter Elie ieiunanti quadraginta diebus, et quadraginta noctibus virtute cibi illius, propter quod dicit Aug. libr. de mirabilibus sacre scripture, quod ille cibus angelicis manibus preparatus habuit talem virtutem , quod potuit diu servare naturam corporis a consumptione calidi naturalis, propter quam requiritur sumptio cibi ad reficiendum id quod consumptum est, ut habetur : primo de Generatione.
marg.| .2. Usque ad montem Dei. ubi Deus dedit legem, et ideo ibi voluit apparere Elie, qui fuit maxime zelator legis divine.
marg.| .3. Mansit in spelunca. dicit Rabbi Salomon quod ista fuit spelunca in qua stetit Moyses, quando gloria Dei transivit ante eum, ut habetur Ex. 32. In fine
marg.| .4. Et ecce sermo Domini. Hic consequenter circa Eliam ponitur divina consolatio, quia revelavit sibi plures bonos, s. septem milia remansisse in populo, alias in terra Israel, et tres in brevi suscitandos ad punitionem malorum. Igitur circa hoc ponitur primo divina revelatio secundo Elie executio, ibi : Profectus ergo. Circa primum dicitur .
marg.| .5. Quid hic agis Elia ? Hoc non quesivit Deus ex ignorantia, sed ut ex responsione Elie ei convenientius nuntiaret voluntatem suam .
marg.| .6. Zelo zelatus sum pro Domino id est ex toto corde zelavi pro lege Dei.
marg.| .7. Altaria. Non loquitur hic de altaribus que erant in Ierusalem, s. {836} altare incensi, et altare holocaustorum, quia illa manebant, sed de altaribus que fuerunt facta in excelsis, tempore quo licitum erat ibi immolare Deo ante edificationem templi, et licet post templi edificationem non esset licitum ibi Deo immolare, ut dictum est capitulo precedenti. nisi ex speciali dispensatione Dei, tamen minus malum erat ibi Deo immolare, quam idolis. Ideo destructa fuerant in contemptum Dei, et ad idololatrie exaltationem, et propter hoc plangebat Elias eorum destructionem.
marg.| .8. Et derelictus. quia pauci remanserant a persecutione Iezabel sicut dicitur, rex est solus in domo sua, quamvis sint ibi multi, sed sunt ibi pauci comparative ad multitudinem, que solet cum eo esse.
marg.| .9. Egredere scilicet de spelunca.
marg.| .10. Et sta in monte. paratus ad audiendum eius verbum.
marg.| .11. Et spiritus id est ventus grandis. subvertens montes.
marg.| .12. Non in spiritu. id est tunc non audies verbum Dei loquentis, sed postea.
marg.| .13. Et post spiritum. id est terre motus.
marg.| .14. Et post commotionem. visibiliter ante Eliam transiens. Ista autem transibant ante spiritum suavem designantem Dei presentiam, ad designandum terrorem potestatis divine, sicut Ex. 16. quando dominus descendit super montem Sinai ante eum ceperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operuit montem, ista tamen facta fuerunt ministerio angelico.
prol.| {837 }
Numérotation du verset 3Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Quod cum audisset Elias. Quasi aliquo modo territus, vel ex reverentia divini transitus. Cetera patent ex predi. usque ibi :
marg.| .2. Unges Hazael. Ad sui consolationem nominat sibi tres personas promovendas ad idololatrarum destructionem, et patet littera usque ibi :
marg.| .3. In terficiet. Quod autem Hazael, et Iehu multos idololatras de Israel interfecerint, satis habetur expressum infra 4. sed quod Eliseus aliquos interfecerit, non legitur nisi de quadraginta duobus quibus maledixit, propter quod ursi laceraverunt eos, ut habetur infra 4. lib. c. 2. erant enim illi filii idololatrarum, et idololatriam iam addiscentes : erant enim de Bethel ubi colebatur unus vitulus aureus, ut dictum est supra 12. cap. sed credendum, quod verbum Domini in eo fuerit adimpletum.
marg.| .4. Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum. Hoc etiam dicitur ad consolationem quod cum eo adhuc essent in Israel multi ab idololatria mundi.
marg.| .5. Osculans manum scilicet idoli ad eius reverentiam, vel osculans {838} manum propriam, secundum quod dicitur Iob. 26 capitulo Si vidi Solem cum fulgeret, et Lunam incedentem clare, et osculatus sum manum meam. In signum reverentie. Unde ibi subditur, Quod est iniquitas maxima id est idololatria.
marg.| .6. Profectus ergo inde Elias, etc. Hic consequenter ponitur mandati Domini executio per Eliam ungendo Eliseum in Prophetam, quem primo reperit de tribus predictis cum dicitur.
marg.| .7. Misit pallium. Hec enim pallii impositio vocatur unctio, vel etiam cum hoc unxit eum , licet non sit scriptum , quia non omnia scribuntur . Quod autem unxerit Hazael non habetur : nisi quod infra 4. lib. c. 8. dicitur quod Eliseus eius discipulus dixit ipsi Hazael ipsum fore regem Syrie, et forte tunc unxit eum , licet non sit scriptum . De Iehu vero scribitur infra 4. lib. c. 9. quod Eliseus misit unum de filiis prophetarum ad ungendum eum regem super Israel.
marg.| .8. Qui statim. Volens omnino adherere ei, motu instinctu Spiritus Sancti.
marg.| .9. Tulit par. Pre gaudio enim sue unctionis fecit convivium sociis suis, et vicinis.
Numérotation du verset 3Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| {833} .1. Nuntiavit autem. Sequitur :
marg.| Misitque Iezabel. Sicut in expositione sacre scripture fit aliquando transitus a capite Christo ad eius membra propter mutuam connexionem, sic etiam fit transitus ab uno Christi membro ad aliud propter eamdem rationem, igitur sicut per Eliam significatus est bonus doctor, vel predicator, ita hic per eum significatur bonus discipulus doctoris, vel predicatoris, aut imitator. Per hoc ergo quod Elias fugit a facie Iezabel, significatur quod bonus discipulus fugere debet concupiscentiam carnis, que significatur per Iezabel, eo quod {834}interpretatur fluxus sanguinis, ex cuius abundantia excitatur carnis concupiscentia.
marg.| Et perrexit in desertum. Per quod significatur religionis ingressus, vel austeritas victus. Sed quia post ingressum religionis, vel inchoationem vite austerioris aliqui tepescunt, ideo subditur :
marg.| .6. Et obdormivit in umbra. Tepor enim aliquando nominatur in Scriptura sopor.
marg.| .8. Et ecce angelus. nam angelus custos eum excitat ad bonum exercitium di. surge. per mentis vigilantiam.
marg.| Et comede. sacram Eucharistiam.
marg.| Grandis quasi d<icat> ipsa est tibi viaticum ducens ad patriam, ideo sequitur :
Numérotation du verset 3Rg. 19,moraliter 
marg.| {835} .1. Et ambulavit. per hanc ambulationem Elie significatur processus de bono in melius usque ad perfectionem vite, que est perventio usque ad patriam in spe, tamen, que est certa expectatio future beatitudinis ex gratia, et meritis proveniens. Per quadraginta vero dies naturales qui consurgunt ex ductu denarii per quaternarium, significatur observatio decalogi in fide Christi descripta in libris quatuor evangeliorum.
marg.| .3. Cumque venisset. In obscuritate fidei que est in enigmate, {836}quia quantumcumque proficiat homo in vita presenti, tamen adhuc manet sub fidei cognitione, que multum distat a patrie claritate, ideo subditur :
marg.| .5. Quid hic quasi d<icat> non est adhuc tempus perfecte quietis, sed laboris pro salute proximorum, cum necessitas hoc requirit, et in hoc arguit illos, qui pro sua quiete magis volunt contemplari, dimissa proximorum necessitate.
prol.| Gregorius. Qui solitudinis loca querunt, hec scire dicunt, quod tot animarum rei sunt, quot in publicum prodeuntes prodesse potuerunt, ideo sequitur :
marg.| .9.  Egredere, etc. paratus vocem{837} eius audire, et opere adimplere. Tamen dicuntur hic tria transire antequam Domini vox audiatur. Primum est spiritus fortis, per quem superbia vite significatur. Secundum est commotio, per quam concupiscentia mundi, qui est semper in commotione. Tertium est ignis per quem concupiscentia carnis intelligitur. Hec enim tria oportet transire, et totaliter auferri ab eo qui aure mentis audire desiderat verbum Dei.
Numérotation du verset 3Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| {838} Et post ignem sibilus aure tenuis. quia post transitum predictorum adest suavitas Spiritus Sancti per sibilum tenuem, vel dulcem significata, ideo subditur, Ibi do. quid autem audiat a Domino, subdit.
marg.| .2. Unges Hazael. Dicitur enim ei quod ungat duos reges ad puniendum idololatras gladio, et unum prophetam verbo. Per quod significatur quod in ecclesia aliqui dimittuntur puniendi gladio materiali, aliqui vero puniuntur tantum gladio spirituali.
Numérotation du verset 3Rg. 19,additio 
marg.| marg.| {837}In capitulo 19. ubi dicitur in postilla : « Altaria tua domine destruxerunt, {838}non loquitur hic de altaribus que erant in Ierusalem », etc. Rationabiliter potest dici quod hic loquitur Elias de ipsis altaribus Ierusalem



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_19)

Notes :