Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset 3Rg. 8,1 

Tunc congregati sunt1 omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem in Hierusalem, ut deferrent arcam federis Domini de civitate David, id est de Sion.
1 congregati sunt] congregavit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,2 

Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Bethanim2,
2 Bethanim] Hethanim Weber
 in sollemni die ipse est mensis septimus.
Numérotation du verset 3Rg. 8,3 

Veneruntque cuncti senes de3 Israel et tulerunt sacerdotes arcam,
3 de] ex Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,4 

et portaverunt arcam Domini et tabernaculum federis, et omnia vasa sanctuarii que erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et levite.
Numérotation du verset 3Rg. 8,5 

Rex autem Salomon et omnis multitudo Israel que convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque estimatione et numero.
Numérotation du verset 3Rg. 8,6 

Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum, in oraculum templi, in sanctum sanctorum
subter alas cherubin.
Numérotation du verset 3Rg. 8,7 

Siquidem cherubin expandebant alas super locum arce et protegebant arcam et vectes eius desuper.
Numérotation du verset 3Rg. 8,8 

Cumque eminerent vectes
 et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus
qui et fuerunt ibi usque in presentem diem.
Numérotation du verset 3Rg. 8,9 

In arca autem non erat4 aliud
4 erat] est Weber
nisi due tabule lapidee, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit fedus Dominus cum filiis Israel cum egrederentur de terra Egypti.
Numérotation du verset 3Rg. 8,10 

factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario,
nebula implevit domum Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 8,11 

Et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 8,12 

Tunc ait Salomon Dominus dixit
ut habitaret in nebula :
Numérotation du verset 3Rg. 8,13 

Edificans edificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,14 

Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesie Israel omnis enim ecclesia Israel stabat.
Numérotation du verset 3Rg. 8,15 

Et ait Salomon5 : Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo
5 Salomon] om. Weber
ad David patrem meum, et in manibus eius perfecit dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 8,16 

A die qua eduxi populum meum Israel de Egypto non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut edificaretur domus et esset nomen meum ibi, sed elegi David ut esset super populum meum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 8,17 

Voluitque David pater meus edificare domum nomini Domini Dei Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 8,18 

et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo edificare domum nomini meo bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
Numérotation du verset 3Rg. 8,19 

Verumtamen6 non edificabis domum, sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis, ipse edificabit domum nomini meo.
6 Verumtamen] + tu Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,20 

Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est, stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus et edificavi domum nomini Domini Dei Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 8,21 

Et constitui ibi locum arce in qua fedus est Domini,
 quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset 3Rg. 8,22 

Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesie Israel, et expandit
 manus suas in celum
Numérotation du verset 3Rg. 8,23 

et aita : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in celo desuper, et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo,
0 3Rg. 8, 22-30 : cf. <Parall . > Sir . 52 ( oratio Salomonis)
Numérotation du verset 3Rg. 8,24 

qui custodisti servo tuo David patri meo que locutus es ei, ore locutus es, et manibus perfecisti, ut et hec dies probat.
Numérotation du verset 3Rg. 8,25 

Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo que locutus es ei dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo.
Numérotation du verset 3Rg. 8,26 

Et nunc, Domine7 Deus Israel firmentur verba tua que locutus es servo tuo David patri meo .
7 Domine] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,27 

Ergone
 putandum est quod vere Deus habitet super terram. Si enim celum et celi celorum te capere non possunt quanto magis domus hec quam edificavi.
Numérotation du verset 3Rg. 8,28 

sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus. Audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie,
Numérotation du verset 3Rg. 8,29 

ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac8 die super domum de qua dixisti :Eerit nomen meum ibi, ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto,
8 ac] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,30 

ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in celo, et cum exaudieris propitius eris.
Numérotation du verset 3Rg. 8,31 

Si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur astrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam,
Numérotation du verset 3Rg. 8,32 

tu exaudies in celo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium, et reddens viam suam super caput eius, iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam.
Numérotation du verset 3Rg. 8,33 

Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos, quia peccaturus est tibi, et agentes penitentiam, et confitentes nomini tuo venerint, et adoraverint9 et deprecati te fuerint in domo hac,
9 adoraverint] oraverint Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,34 

exaudi in celo et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,35 

Si clausum fuerit celum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto penitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint, propter afflictionem suam
Numérotation du verset 3Rg. 8,36 

exaudi eos in celo, et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem,
Numérotation du verset 3Rg. 8,37 

fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia aut corruptus er, aut erugo aut locusta aut rubigo10 et afflixerit eum11 inimicus eius portas obsidens omnis plaga, universa infirmitas,
10 aut…rubigo] aurugo lucusta rubigo Weber |
11 eum] + et Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 8,38 

cuncta devotatio et imprecatio que accesserit12
12 accesserit] acciderit Weber
omni homini de populo tuo Israel. Si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
Numérotation du verset 3Rg. 8,39 

tu exaudies13 in celo in loco habitationis tue, et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum,
13 exaudies] audies Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,40 

ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terre quam dedisti patribus nostris.
Numérotation du verset 3Rg. 8,41 

Insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum, audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
Numérotation du verset 3Rg. 8,42 

extentum ubique. Cum venerit ergo et oraverit in loco hoc,
Numérotation du verset 3Rg. 8,43 

tu exaudies in celo in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel et probent, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam edificavi.
Numérotation du verset 3Rg. 8,44 

Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam edificavi nomini tuo,
Numérotation du verset 3Rg. 8,45 

et exaudies in celo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorum,
Numérotation du verset 3Rg. 8,46 

quod si peccaverint tibi, non est enim homo qui non peccet, et iratus tradideris eos inimicis suis, et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope.
Numérotation du verset 3Rg. 8,47 

Et egerint penitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes : Peccavimus inique egimus impie gessimus,
Numérotation du verset 3Rg. 8,48 

et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terre sue quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti et templi quod edificavi nomini tuo,
Numérotation du verset 3Rg. 8,49 

exaudies in celo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium eorum
Numérotation du verset 3Rg. 8,50 

et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis.
Numérotation du verset 3Rg. 8,51 

Populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Egypti de medio fornacis ferree,
Numérotation du verset 3Rg. 8,52 

ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
Numérotation du verset 3Rg. 8,53 

Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terre, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Egypto, Domine Deus.
Numérotation du verset 3Rg. 8,54 

Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini. Utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad celum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,55 

Stetit ergo et benedixit
omni ecclesie Israel voce magna dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 8,56 

Benedictus Dominus Deus qui dedit requiem populo suo Israel, iuxta omnia que locutus est. Non cecidit, neque quidem sermo unus14 ex omnibus bonis que locutus est per Moysen servum suum.
14 neque…unus] ne unus quidem sermo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,57 

sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque proiciens,
Numérotation du verset 3Rg. 8,58 

sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et cerimonias,
et iudicia
 quecumque mandavit
 patribus nostris.
Numérotation du verset 3Rg. 8,59 

Et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac15 nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies,
15 ac] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,60 

ut16 sciant omnes populi terre, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
16 ut] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,61 

Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie.
Numérotation du verset 3Rg. 8,62 

Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino.
Numérotation du verset 3Rg. 8,63 

Mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo millia, et17 ovium centum viginti millia. Et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel.
17 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,64 

In die illa sanctificavit rex medium atrii
quod erat ante domum Domini, fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare eneum18
18 eneum] aereum Weber
quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat holocausta et sacrificium, et adipem pacificorum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,65 

Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem
et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath
usque ad rivum Egypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 8,66 

Et in die octava dimisit populos. Qui benedicentes regi
 profecti sunt in tabernacula sua letantes
et alacri corde super omnibus bonis que fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo.

Capitulum 8

Numérotation du verset 3Rg. 8,ad litteram 
marg.| marg.| {659} Tunc congregati sunt omnes maiores. Hic consequenter describitur templi dedicatio. et primo ponitur introductio arce. secundo , signum divine presentie . ibi : Factum est autem. tertio, Salomonis oratio. ibi : {760}Stetit autem Salomon. quarto populi benedictio et licentiatio. ibi : factum est autem. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Tunc congregati. ut cum debita solennitate dedicaretur templum, et deferretur ibi arca Domini : ideo subditur :
marg.| .2. Ut deferrent etc.  De civitate David. ubi adducta fuerat de domo Obededom. ut habetur supra 2. lib. 6. cap.
Numérotation du verset 3Rg. 8,ad litteram 
marg.| marg.| { 761 } .1. Mense Ethanim, etc. Iste est mensis septimus, qui apud Hebreos erat quasi totus festivus, sicut dictum fuit Lv. 23. tamen festivitas principalis erat festum expiationis, quod celebrabatur decima dic illius mensis.
marg.| .2. Et portaverunt arcam Domini et tabernaculum. quod fecit Moyses, quia illud tabernaculum fuit repositum cum aliis sacris in thesauris domus Domini. Aliqui autem libri habent : Et portaverunt arcam Domini ad tabernaculum federis, quia per imperitiam aliquorum correctorum positum est ad, pro, et. Non enim arca tunc fuit portata ad tabernaculum federis, sed intra templum quod fecerat Salomon.
marg.| .3. Et immolabant etc. Hyperbole est, ad denotandum multitudinem hostiarum .
marg.| .4. Subter alas. Loquitur de illis cherubim quos fecit Salomon, habebant enim decem cubitos altitudinis, et in medio domus sub alis eorum se contingentibus fuit arca posita, sicut dictum fuit. supra c. 6.
marg.| .5. Cumque eminerent. Dicit Rabbi Salomon quod vectes transibant per latitudinem arce, ita quod longitudo arce erat inter vectes, sicut dictum fuit Ex. 25. et sic capita vectium erant contra cortinam pendentem in ingressa sanctuarii, et aliquantulum eam impellebant : et sic apparebant ibi sicut due mammille mulieris sub veste sua, et ad hoc inducit illud Can. 1.d. Inter ubera mea commorabitur. Et propter hoc subditur : Non apparebant ultra extrinsecus. quia dicta cortina erat intermedia, et sic non apparebant corpora vectium , sed tantum figura, sicut videtur manus {762} per chirothecam . Doctores autem nostri aliter exponunt, dicentes quod licet vectes possent videri ab illis, qui erant prope ostium sanctisanctorum, non tamen ab illis qui erant longius. Et hoc videtur rationabilius dictum : quia in templo Salomonis non solum erat cortina media inter sanctum et sanctumsanctorum, sed paries, qui non poterat vectibus sic impelli, ut eorum capita exterius apparerent.
marg.| .6. In arca autem non erat aliud nisi due tabule lapidee. Contrarium videtur dicere Apostolus ad Heb. 9.a scilicet quod ibi cum tabulis erat virga Aaron, et urna aurea habens manna. Ad hoc dicitur dupliciter. Uno modo, quod sole tabule erant ibi principaliter : quia ad hoc solum fuit arca facta, alia vero duo occasionaliter, scilicet virga ad repressionem rebellionis de sacerdotio, et urna aurea ad memoriam cibi dati de celo. Alio modo, quod virga et urna aurea non erant intra arcam, sed extra in scrinio ad hoc facto et in latere arce posito sicut dictum fuit de libro in quo Moyses legem scripserat Dt. 31.
marg.| .7. Factum est autem, cum exissent sacerdotes de sanctuario. Hic consequenter ostenditur signum divine presentie, cum dicitur.
marg.| .8. Nebula implevit. Que erat signum divine presentie, quia dominus frequenter legitur apparuisse Moysi in nube.
marg.| .9. Et non poterant. propter reverentiam divine presentie se elongantes. Dicunt autem hic aliqui, quod nebula ista non erat obscura, sed lucida : sicut nubes que apparuit in transfiguratione Domini Mat. 17. Et ideo sacerdotes non poterant ministrare, propter excessum claritatis, {763} quam non poterant sustinere. Sed hoc non consonat textui sequenti, ubi dicitur : Dominus dixit ut habitaret in nebula. In hebreo habetur : In caligine. Unde et 2. Paralipo. 6.a. dicitur : Dominus pollicitus est, ut habitaret in caligine. Nisi dicatur quod ista nebula in parte erat caliginosa, utpote exterius, et in parte lucida, sicut dicitur de nube existente inter Egyptios et filios Israel, Ex. 14.e. Et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem , tenebrosa Egyptiis, et illuminans noctem Hebreis, sicut plenius dictum fuit ibidem. et hoc videtur concordare ei, quod dicitur. 2. Par. 7.a. Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,ad litteram 
marg.| .1. Dominus dixit. Dicunt aliqui, quod non invenitur hoc dictum a Deo verbo, sed facto : quia pluries legitur apparuisse in nube, ut predictum est. Potest etiam dici quod invenitur dictum verbo Domini Lv. 17.d. Dixit dominus, in nube apparebo super oraculum. Consequenter ponitur gratiarum actio Salomonis, eo quod videbat per signum divine presentie, quod domus ab eo edificata, erat Deo accepta. ideo subditur :
marg.| .2. Et ait. et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Et ait. Ex hoc patet, quod non oportet voluntatem humanam semper conformari divine in volito. David enim voluit edificare templum Domino, et hoc commendatur a Deo, et tamen Deus nolebat quod ipse edificaret, {764} sed filius eius. Cetera patent in littera.
marg.| .4. Stetit autem. Hic consequenter ponitur oratio Salomonis continens septem petitiones. Prima respicit bonum statum regni David. premittit tamen ipsius Salomonis devota dispositio, cum dicitur : Stetit autem etc scilicet holocaustorum, quia ad altare incensi soli sacerdotes intrabant .
marg.| .5. Et expandit. Per hoc designans, quod omne bonum a Deo est expectandum. secundo regratiatur Salomon de preterito beneficio, cum dicitur : Domine Deus et subditur : Qui custodistertio ponitur de futuris petitio cum dicitur : Nunc igitur, etc.
marg.| .6. Firmentur. Per hoc non designatur in Deo mutabilitas aliqua : sed, in hominibus quibus promissa sunt divina beneficia sub conditione, quod bene debeant se habere. Est igitur sensus : Firmentur id est da mihi et aliis posteris David stabilitatem mentis in bono, ita quod non fraudemur promisso tuo.
marg.| .7. Ergo ne. Per hoc enim excludit errorem illorum qui putaverunt Deum habere formam corporalem.
marg.| .8. Sed respice quasi d<icat> ista domus non est edificata, ut ibi habites, sicut homo in domo sua, sed ut preces ibi facte sint magis exaudibiles quam alibi, propter exercitium cultus divini.
marg.| .9. Ut sint oculi. Oculi tue pietatis et misericordie.
marg.| .10. De qua. hoc dixit Dt. 12.
Numérotation du verset 3Rg. 8,ad litteram 
marg.| marg.| { 765 } .1. Si peccaverit. Hic ponitur secunda petitio. et respicit fidelitatem viri cum proximo suo. In pluribus enim casibus determinabatur contentio aliquorum per iuramentum, ut pote in deposito furto sublato, quando non inveniebatur : tunc depositarius erat liber iurando quod non fecisset fraudem proximo, ut habetur Ex. 22. In tali casu consimilibus adducebatur aliquis ad iurandum ante templum, et si periurabat, frequenter sequebatur vindicta divina ad declarationem iustitie. et hoc est quod subditur : Iudicabis servos tuos condemnans impium, etc.
marg.| .2. Si fugerit. Hic ponitur tertia petitio, que respicit populi communitatem in bello, que quando erat infecta peccato communiter ab adversariis debellatur, ut patet in veteri testamento et hoc est quod dicitur : Si fugerit etc. hoc est dictum peccatum futurum erit causa fuge sequentis.
marg.| .3. Et agentes. quia sicut per offensam divinam debellantur, ita per debitam penitentiam Deo reconciliati victores efficiebantur.
marg.| .4. Si clausum fuerit celum. Hic ponitur quarta petitio propter nimiam siccitatem ex populo accidentem. et patet littera.
marg.| .5. Fames si oborta fuerit. Hic ponitur quinta petitio pro amotione adversorum malorum, que accidere solent propter peccata hominum, cum dicitur : Fames si oborta que potest contingere ex multis causis, ut ex sterilitate terre, vel ex tempestate fructus devastante, vel ex adversariis bona destruentibus et consimilibus.
prol.| {766}
marg.| .6. Aut pestilentia. id est mortalitas hominum vel animalium.
marg.| .7. Aut corruptus aer. Ex quo sequuntur infirmitates.
marg.| .8. Aut erugo. corrodentes terre nascentia.
marg.| .9. Vel rubigo. desiccans stipulas bladorum, ita quod non possunt facere spicas vel si faciunt, faciunt inanes.
marg.| .10. Cuncta. id est maledictio seu mali imprecatio. Cetera patent in littera.
marg.| .11. In super. Hic ponitur sexta petitio pro exauditione Gentilium venientium ex devotione ad orandum in templo. multi enim Gentiles audientes in diversis partibus orbis mirabilia que fecit qui Deus colebatur in Ierusalem : ascendebant illuc causa orationis, ut habetur Io. 12. et sic Deum colebant, et secundum dictamen recte rationis vivebant, preces eorum erant exaudibiles quamvis non servarent legem Moysi. quia ad illam non tenebantur. multi etiam de his qui ad Iudaismum convertebantur. et patet littera.
marg.| .12. Si egressus. Hic ponitur septima petitio que respicit belli prosperitatem et adversitatem. prosperitas autem est quando sequitur victoria : et hoc fiebat frequenter per hoc, quod imminente bello populus vertebat se versus Ierusalem ad orandum dominum. et hoc petit primo Salomon. Et patet littera usque ibi :
marg.| .13. Quod. Ubi tangitur belli adversitas que est quando populus capitur et in captivitatem ducitur, a qua frequenter liberabatur populus Israel, propter hoc quod in terra captivitatis orabat dominum versa facie versus Ierusalem. et hoc petit hic Salomon, cum dicitur.
Numérotation du verset 3Rg. 8,ad litteram 
marg.| marg.| { 767 } .1. Et oraverint. Unde Dan. 6. cap. dicitur quod ipse existens in Chaldea fenestris apertis coram Ierusalem tribus in die temporibus, flectebat genua sua et adorabat, etc. et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Quos eduxisti id est dure ad modum ferri. Labor enim filiorum Israel faciendo lateres, et coquendo in fornace erat eis nimis durus, ut habetur in Ex.
marg.| .3. Tu enim. dando eis legem specialem, et per signum circumcisionis in carne. Cetera patent in littera.
marg.| .4. Factum. Hic ponitur populi benedictio post orationem Salomonis, cum dicitur.
marg.| .5. Surrexit de. ut benediceret populo.
marg.| .6. Utrumque enim. 2Par. 6.b. dicitur quod fecerat basim eneam, stetitque super eam, et deinceps flexis genibus fecit orationem predictam : et sic non super terram. Dicendum quod hic utitur scriptura modo loquendi communi, quo aliquis dicitur flectere genua ad terram etiam, dato quod sit in solario et multo fortius hic : quia basis illa non multum distabat {768}a terra, quia tantum distabat tribus cubitis.
marg.| .7. Et benedixit omni ecclesie Israel voce. Non illa benedictione que pertinet ad officium sacerdotale, sed imprecando populo bona, et regratiando Deo de bonis preteritis dicens.
marg.| .8. Benedictus dominus Deus, qui dedit requiem populo. et deprecando pro futuris, dicens.
marg.| .9. Sit dominus noster nobiscum etc. Et patet littera usque ibi :
marg.| .10. Appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium, etc. id est exaudibiles coram eo. cetera patent usque ibi :
marg.| .11. In die. id est pavimentum atrii sacerdotum prope altare holocaustorum, quod non erat recte in medio ante templum, sed declinabat ad partem Aquilonarem : altare enim holocaustorum quod fecerat Salomon, licet esset vestitum ere exterius, interius tamen erat de lapidibus impolitis et ideo pavimentum atrii in necessitate poterat ad opus consimile applicari et sanctificari. ista tamen sanctificatio fuit facta per pontificem, ad cuius officium hoc spectabat. quia tamen hoc factum fuit ad instinctum regis, dicitur rex hoc fecisse.
Numérotation du verset 3Rg. 8,ad litteram 
marg.| marg.| { 769 } .1. Ab introitu, etc. qui est in termino Aquilonari terre promissionis.
marg.| .2. Usque ad. qui vocatur Rinocorula, et est in termino australi terre promissionis : et inter istos duos terminos est eius longitudo.
marg.| .3. Septem diebus. pro dedicatione.
marg.| .4. Et septem. pro festo tabernaculorum, quod incipit die 25. mensis septimi : et sic tertia die prime septene fuit festum expiationis concurrens scilicet decima die mensis septimi : et sic tunc fuit duplex festum.
marg.| .5. Et in. Non quod illa die recesserint, quia fuit dies Collecte, tamen illa die dedit licentiam quod in crastino possent recedere, quia die 8. fecit Collectam, et in crastino recesserunt, scilicet 23. die mensis septimi, ut plenius habetur 2Par. 7.
prol.| {770}
marg.| .6. Letantes. In completione domus Domini per filium sibi succedentem in regno suo, sicut promissum ei fuerat, ut habetur. Supra 2. li. c. 7. Hebrei autem aliter exponunt, di. quod cum sacerdotes vellent introducere arcam in templum, porte clauserunt se : et cum sacerdotes pro apertione impetranda cantarent Ps. 131.b. ubi dicitur : Surge domine in requiem tuam : tu et arca sanctificationis tue, et cum venirent ad illum versum : Propter David servum tuum id est propter eius merita ; Non avertas faciem tui id est Salomonis in regem uncti, denegando ingressum arce intra locum quem preparavit, tunc porte aperuerunt se, ad ostendendum quod Deus acceptavit locum propter merita ipsius David quod videntes populi qui astabant, letantes Deum laudaverunt , et hoc est quod dicitur : Letantes alacriqueet hoc videtur consonare ei quod subditur 2Par. 6. In fine.
Numérotation du verset 3Rg. 8,moraliter 
marg.| marg.| {659} .1. Tunc congregati. Hic agitur de portatione arce testamenti ad locum sibi paratum in templum intra sanctum sanctorum, per quod significatur celum empyreum, qui est locus beatorum, sicut dictum fuit Ex. 25. Dictum etiam fuit ibidem, quod per {760}arcam figurata fuit beata virgo Maria, propter quod per hanc arce deportationem figurata fuit huius virginis assumptio. Per maiores natu, duces, et principes, qui congregati fuerunt ad Salomonem in arce deportatione, signantur angeli de diversis ordinibus cum Christo venientes ad beate virginis venerationem in eius assumptione. {761}Hier. In sermone. Legimus quam sepe ad exequias et funera quorumlibet sanctorum angelos advenisse et exequiis eorum obsequia prestitisse, nec non et eorum animas ad celum cum hymnis et canticis detulisse. Sequitur : Et quanto magis credendum est hodierna die militiam angelorum cum suis agminibus {762}obviam advenisse genitrici Dei, eamque ingenti lumine circumfulsisse, et usque ad thronum olim ante mundi constitutionem sibi paratum, cum laudibus et canticis perduxisse. Sequitur ibidem : Nec immerito creditur, quod ipse salvator omnium per se totus festinus occurrit, eamque secum in throno collocavit.
Numérotation du verset 3Rg. 8,moraliter 
marg.| marg.| { 763 }.4. Stetit autem. Per orationes autem Salomonis hic diffuse {764}positas, signantur orationes hominis Christi, quas pro suis fidelibus in vita presenti adhuc degentibus offert Deo patri.
Numérotation du verset 3Rg. 8,moraliter 
marg.| marg.| { 769 }
prol.| Fecit ergo Salo. Per quod significat, quod beate virginis assumptio debet esse valde celebris omni populo Christiano. unde dicitur in quadam antiphona : Ascendit Christus super celos {770} et preparavit sue castissime matri immortalitatis locum . Et hec est illa preclara festivitas omnium sanctorum festivitatibus incomparabilis, in qua gloriosa et felix mirantibus celestis curie ordinibus ad ethereum pervenit thalamum, quo pia sui memoria immemor nequaquam existit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_8)

Notes :