Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset 3Rg. 9,1 

Factum est autem cum perfecisset Salomon edificium domus Domini et edificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere.
Numérotation du verset 3Rg. 9,2 

Apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon.
Numérotation du verset 3Rg. 9,3 

Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me. Sanctificavi domum hanc quam edificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum. Et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 9,4 

Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in equitate, et feceris omnia que precepi tibi et iudicia mea et legitima mea1 servaveris,
1 iudicia mea et - legitima mea] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,5 

ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 9,6 

Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cerimonias quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
Numérotation du verset 3Rg. 9,7 

auferam Israel de superficie terre quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Numérotation du verset 3Rg. 9,8 

et domus hec erit in exemplum. Omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
Numérotation du verset 3Rg. 9,9 

Et respondebunt : quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Egypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,10 

Expletis autem annis viginti, postquam edificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis,
Numérotation du verset 3Rg. 9,11 

Hyram rege Tyri prebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum
iuxta omne quod opus habuerat. Tunc dedit Salomon Hyram viginti oppida in terra Galilee.
Numérotation du verset 3Rg. 9,12 

Et egressus2 est Hiram de Tyro ut videret oppida que dederat ei Salomon et non placuerunt ei.
2 Et egressus] egressusque Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,13 

Et ait : Heccine sunt civitates quas dedisti mihi frater. Et appellavit eas terram Chabul
 usque in diem hanc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,14 

Misit quoque Hyram ad regem Salomonem3 centum viginti talenta auri.
3 Salomonem] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,15 

Hec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad edificandam domum Domini, et domum suam et Mello et murum Hierusalem, et Eser et Mageddo et Gazer.
Numérotation du verset 3Rg. 9,16 

Pharao rex Egypti ascendit et cepit Gazer, succenditque eam igni, et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filie sue uxori Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 9,17 

Edificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
Numérotation du verset 3Rg. 9,18 

et Baalath4 et Palmyram in terra solitudinis,
4 Baalath ΩJ Rusch Clementina Weber ( plerique codd., edd. )] Balaath ΩM ΩS
Numérotation du verset 3Rg. 9,19 

et omnes vicos qui ad se pertinebant, et erant absque muro munivit, et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut edificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis sue.
Numérotation du verset 3Rg. 9,20 

Universum populum
qui remanserat de Amorreis, Etheis5 et Pherezeis, et Eveis et Hiebuseis qui non sunt de filiis Israel,
5 Etheis] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,21 

horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,22 

De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam,
sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et prefecti curruum et equorum.
Numérotation du verset 3Rg. 9,23 

Erant autem principes super omnia opera Salomonis prepositi quingenti quinquaginta
qui habebant populum subiectum6 et statutis operibus imperabant.
6 populum subiectum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,24 

Filia autem pharaonis ascendit de civitate David, in domum suam quam edificaverat ei Salomon7. Tunc edificavit Mello.
7 Salomon] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,25 

Offerebat quoque Salomon tribus vicibus
 per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod edificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum.
Numérotation du verset 3Rg. 9,26 

Classem
quoque fecit rex Salomon in Asiongaber
 que est iuxta Hailam8 in litore maris Rubri in terra Idumeea.
8 Hailam] Ahilam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,27 

Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 9,28 

Qui cum venissent in Ophir sumptum
inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.

Capitulum 9

Numérotation du verset 3Rg. 9,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 44vb
Numérotation du verset 3Rg. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {769} .1. Factum est. Hic consequenter agitur de remuneratione edificantium. et primo Salomonis qui fuit principalis in edificando . secundo Hiram regis Tyri qui iuvit eum ligna ministrando, ibi : Expletis autem. tertio populi Israel, qui cooperatus fuit in laboribus et expensis , ibi : Hec est summa expensarum. Remuneratio autem Salomonis describitur per hoc, quod sibi divinitus fuit revelatum orationem eius esse exauditam, {770} cum dicitur : Apparuit ei dominus secundo. quia primo apparuerat ei in principio regni sui. ut dictum est supra 3.cap.
marg.| .2. Sicut apparuerat. Ex quo patet quod ista apparitio fuit in somnis sicut et illa : et hoc expresse dicitur 2Par. 7.
marg.| .3. Sanctificavi domum id est applicavi et dedicavi meo cultui.
marg.| .4. Tu quoque. sancte et iuste vivendo. Ideo subditur :
marg.| .5. In simplicitate id est in innocentia.
marg.| .6. Et in equitate id est iustitia. Cetera patent in littera usque ibi :
Numérotation du verset 3Rg. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {771} .1. Auferam Israel de superficie. eos captivando.
marg.| .2. Et templum quod sanctificavi. ipsum destruendo : quod factum fuit postea per Nabuchodonosor, ut habetur infra 4. lib. 25. cap.
marg.| .3. Eritque Israel. Quia omnes loquentur de eius deiectione et captivitate.
marg.| .4. Et in fabulam. quia in narratione talium multa falsa immiscentur.
marg.| .5. Et domus hec erit. divine offensionis.
marg.| .6. Omnis qui transierit. per admiratione ultionis divine.
marg.| .7. Et sibilabit. Sicut solent facere homines, quando vident casum alicuius rei magne.
marg.| .8.  Expletis. Hic consequenter describitur ipsius Hiram remuneratio : et primo ponitur tempus cum dicitur.
marg.| .9. Annis viginti. Quia septem annos posuit in edificationem templi, et tredecim in edificationem domus sue, ut dictum est supra in fine 6. cap. et in principio 7.
marg.| .10.  Tunc dedit Salomon. In recompensatione lignorum et aliorum que ei ministraverat.
marg.| .11. Et egressus est Hiram scilicet rex Tyri.
marg.| .12. Et appellavit. Quod sonat displicentiam, ut dicunt aliqui, et hoc in lingua Phenicea, cuius erat Hiram : et hoc consonat ei quod premittitur : Et non placuerunt ei, Dicit vero Rabbi Salomon quod sonat tenacitatem {772}in hebreo : quia illa terra est lutosa et adherens pedibus et ideo sic vocavit eam.
marg.| .13.  Hec est summa. Hic consequenter ponitur remuneratio populi. Et dividitur in duas : in partem principalem , et incidentalem . secunda ibi : Filia autem Pharaonis. Remuneratio autem populi consistit in bona dispositione ipsius, que maxime provenit ex tribus scilicet ex bona munitione fortalitiorum, et subiectione adversariorum, et ex libertate civium, secundum ponitur ibi : Universum populum. tertium ibi : De filiis autem Israel. Circa primum dicitur : Hec est. In hebreo habetur : Hic est census, quem levavit Salomon et secundum eos non refertur ad litteram immediate precedentem scilicet ad 120. talenta auri que misit Hiram, sed ad illud quod postea subditur, de alienigenis quos Salomon fecit tributarios scilicet ad portandum onera in operibus que hic exprimuntur.
marg.| .14.  Et murum. quem fecit triplicem , ut supra dictum est 3. cap.
marg.| .15. Et Hezer. nomina sunt fortalitiorum.
marg.| .16.  Pharao rex. Hic respondetur tacite questioni, quia posset aliquis querere, quare munivit Gazer cum non esset sub eius potestate. Et ideo ponitur hic quomodo Pharao rex Egypti cepit terram illam, et dedit filie sue in dotem et sic facta est sub ditione Salomonis.
marg.| .17.  Munivit civit id est ubi reservarentur currus bellici et arma ad resistendum adversariis si insurgerent.
Numérotation du verset 3Rg. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {773} .1. Universum. Hic ponitur secundum scilicet subiectio adversariorum, cum dicitur : Universum. Si hoc fecit cupiditate tributi, et absque hoc quod converterentur ad Iudaismum, ut dicunt aliqui, tunc peccavit dupliciter scilicet peccato avaritie, et inobedientie : quia dominus preceperat illos exterminari, ut habetur Nm. 33 capitulo Si autem fuerunt conversi ad Iudaismum, et fecit eos servos ut filiis Israel parcerent a labore, et non ductus cupiditate, forsitan non peccavit, sicut dictum fuit Gabaonitis Ios. 9. qui conversi ad Iudaismum facti sunt in obsequium totius multitudinis : quamvis essent de populis quos dominus iusserat exterminari.
marg.| .2. De filiis. Hic ponitur tertium, s. libertas civium, cum dicitur.
marg.| .3. Non constituit scilicet in operibus vilibus et ruralibus : sed fiebant talia opera per alienigenas ad Iudaismum conversos, occupabantur tamen in operibus nobilibus, ideo subditur :
marg.| .4. Sed erant, et patet.
marg.| .5. Filia autem. Hec est pars incidentalis, in qua ponuntur aliqua incidentia. Quorum primum est translatio uxoris sue ad domum quam ei edificaverat cuius ratio ponitur 2. Par. 8. Videlicet quod arca Domini fuerat in civitate David ut ex precedentibus et per hoc erat sanctificata, propter quod non erat dignum quod mulier habitaret in ea, nisi ad tempus, {774} scilicet quousque domus eius esset edificata. Secundum est de edificatione Mello. Dicunt Hebrei, quod ibi erat quedam platea prope templum quam David dimiserat apertam, ad hoc quod venientes de longe possent ibi manere in solennitate Pasche, quando non habebant hospitia, et ut essent prope templum devotionis causa : quam Salomon clausit, et quandam voraginem ibi existentem terra implevit, edificans ibi tabernacula pro servis et ancillis filie Pharaonis, cuius domus erat iuxta, et in hoc peccavit. Tertium incidens est de oblatione Salomonis ibi :
marg.| .6. Offerebat quoque scilicet in festivitatibus Pasche, Pentecostes , et Tabernaculorum.
marg.| .7. Et adolebat. Non per seipsum, sed per Pontificem ad cuius spectabat officium. Quartum est de eius navigio cum dicitur.
prol.| Classem quoque fecit. patet littera usque ibi :
marg.| .8. Qui cum. Nam est provincia in India, in qua sunt montes habentes mineras auri, sed a leonibus et bestiis sevissimis inhabitantur : propter quod nullus ibi audet accedere, nisi navi stante prope littus ad refugium , et tunc naute explorantes horam qua dicte bestie se elongant, subito exeunt : et terram effossam unguibus leonum in navem proiiciunt et recedunt, que terra postea in fornacem proiicitur : et quod est ibi impuritatis consumitur et amovetur virtute ignis, et remanet aurum purum.
Numérotation du verset 3Rg. 9,moraliter 
marg.| marg.| {771} Factum est autem. Sequitur :
marg.| .2. Et templum quod sanctificavi. Ex hoc patet quod omnia exteriora que fiunt ad cultum divinum, sicut est materialis ecclesia, vasa argentea et aurea, et vestes quantumcumque sint sumptuose et pretiose, non sunt Deo accepta, nisi propter cultum interiorem {772}ministrorum et aliorum fidelium qui cultus consistit in actibus fidei, spei, et charitatis, ut dicit Augu. In Enchi. Fide, spe et charitate colitur Deus. Unde dicit Hieron. Quis enim sanctior Exuperio Tholosano, qui corpus et sanguinem Domini in vase vitreo et capella viminea consecravit, ut aurum et argentum distribueret pauperibus ?
Numérotation du verset 3Rg. 9,moraliter 
marg.| marg.| { 773 } .2. De filiis autem. Israel interpretatur Deum videns, et ideo per filios Israel intelliguntur clerici et religiosi, qui pre ceteris debent habere cognitionem Dei : nec debent servilibus operibus occupari, cuiusmodi sunt mercationes, et alia clericalem statum dedecentia.
marg.| .4. Sed erant , s. contra vitia per virtutum exercitium, et contra demones per orationis et lectionis studium, ut predicationis officium valeant exercere.
marg.| Et ministri. In diversis officiis ecclesie Domino servientes.
marg.| Et prefecti. In bono regimine populorum, sicut de Elia dicitur {774}4Rg. 2.b. Pater mi, pater mi currus Israel et auriga eius.
marg.| .7. Classem quoque. Per hanc classem intelligitur ecclesia militans que adhuc navigat. In hoc autem classe fuerunt servi Salomonis et servi Hiram et autum multum apportaverunt ad Salomonem, ut dicitur in textu. Per servos autem Salomonis intelliguntur apostoli aliique discipuli de Iudea conversi. Per servos autem Hiram Gentiles intelliguntur homines litterati de Gentilitate conversi, ut Dionysius, Amb. Augu. et plures alii. Per utrosque vero servos aurum multum sapientie acquisitum est ecclesie, et per consequens ipsi Christo, inquantum est eius sponsus verus Salomon : et predicti servi cum eo sunt in portu ecclesie triumphantis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_9)

Notes :