Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset 3Rg. 15,1 

Igitur in decimo octavo1 anno regni Ieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam.
1 decimo octavo] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,2 

Tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris {t. 2 : Erfurt, f. 64vb ; facsim., p. 128b} eius Maacha filia Abessalon2.
2 Abessalon] Absalom Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,3 

Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui que fecerat ante eum, nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris sui3.
3 sui] eius Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,4 

Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 15,5 

eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus que preceperat ei cunctis diebus vite sue excepto sermone Urie Ethei4.
4 Ethei] Hetthei Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,6 

Attamen bellum fuit inter Abiam et Ieroboam5 omni tempore vite eius.
5 Abiam…Ieroboam] Roboam et inter Hieroboam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,7 

Reliqua autem sermonum Abie et omnium 6 que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum7 regum Iuda ? Fuitque prelium inter Abiam et8 Ieroboam,
6 Abie…omnium] Abiam et omnia Weber |
7 verborum] + dierum Weber |
8 et] + inter Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 15,8 

et dormivit Abia9 cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius eius pro eo.
9 Abia] Abiam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,9 

In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
Numérotation du verset 3Rg. 15,10 

et quadraginta et10 uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalon11.
10 et] om. Weber |
11 Abessalon] Absalom Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 15,11 

Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius,
Numérotation du verset 3Rg. 15,12 

et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum que fecerant patres eius.
Numérotation du verset 3Rg. 15,13 

Insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat. Subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.
Numérotation du verset 3Rg. 15,14 

Excelsa autem non abstulit, verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis,
Numérotation du verset 3Rg. 15,15 

et intulit ea que sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa.
Numérotation du verset 3Rg. 15,16 

Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 15,17 

Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et edificavit Rama, ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iude.
Numérotation du verset 3Rg. 15,18 

Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regie, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadab12 filium Thabremmon filii Ezion regem Syrie qui habitabat in Damasco dicens :
12 Benadab Rusch ] Benadad hic et ubique Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,19 

Fedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum. Ideo misi tibi munera argentum et aurum, et peto ut venias et irritum facias fedus quod habes cum Baasa rege Israel et recedat a me.
Numérotation du verset 3Rg. 15,20 

Acquiescens Benadab13 regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Neptalim.
13 Benadab] Benadad Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,21 

Quod cum audisset Baasa intermisit reedificare14 Rama et reversus est in Thersa
14 edificare] reedificare Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,22 

Rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam dicens15 : Nemo sit excusatus.
15 dicens] om. Weber
Et tulerunt lapides de16 Rama et ligna eius quibus edificaverat Baasa. Et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.
16 de] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,23 

Reliqua autem omnium sermonum Asa et universe fortitudines eius et cuncta que fecit et civitates quas extruxit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ? Verumtamen in tempore senectutis sue doluit pedes,
Numérotation du verset 3Rg. 15,24 

et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 15,25 

Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 15,26 

Et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 15,27 

Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahie17 de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon que est urbs Philistinorum. Siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
17 Ahie] Ahia Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,28 

Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 15,29 

Cumque regnasset percussit omnem domum Ieroboam, non dimisit nec18 unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahie Silonitis
18 nec] ne Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,30 

propter peccata Ieroboam que peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 15,31 

Reliqua autem sermonum Nadab et omnia que operatus est nonne hec scripta sunt in libro19 dierum regum Israel.
19 libro] + verborum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,32 

Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 15,33 

Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israel in Thersa viginti quatuor annis,
Numérotation du verset 3Rg. 15,34 

et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israel.

Capitulum 15

Numérotation du verset 3Rg. 15,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 45r b
Numérotation du verset 3Rg. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {807} Igitur, etc. Hic consequenter agitur de temporibus Abiam et Asa : et quia tempore Abiam non fuit facta innovatio regis in regno Israel : ideo breviter transit de eo scriptura, et secundo agit de Asa, ibi : In anno ergo vice. Circa primum premittitur principium regni Abiam, cum dicitur.
marg.| .1. Igitur, etc. et tempus quo regnavit, cum dicitur.
marg.| .2. Tribus annis, etc. Incomplete tamen.
marg.| .3. Nomen, etc. In hebreo Abessalom : propter quod videtur esse alius ab Absalon filio David. Cetera patent usque ibi :
marg.| .4. Excepto sermone, etc. hoc videtur falsum : quia David alias legitur peccasse, scilicet in numeratione populi, et in sententia contra Miphiboseth, ut dictum fuit supra 2. libr. Sed dicendum quod ista peccata fuerunt minima respectu peccati in facto Urie : et propter hoc hic non reputantur, secundum quod dicitur 2. Physicorum, quod illud quod modicum est, quasi nihil reputatur.
marg.| .5. Fuitque, etc. Istud bellum diffuse tractatur 2Par. 13. In quo Abiam victoriam solennem habuit.
marg.| .6. In anno. Hic consequenter agitur de regno Asa cum quo plures successive regnaverunt in Israel, et ideo primo agitur de his, qui ei conregnaverunt in Israel, ibi : Nadab vero. Prima {808}in duas, quia primo describitur tempus in quo bene se habuit. Secundo tempus in quo ab ipsa bonitate declinare cepit, ibi : In anno, etc. hoc videtur esse falsum : quia Abiam pater eius cepit regnare anno Ieroboam 18. et regnavit tribus annis, ex quo videtur, quod Asa cepit regnare anno 21. Ieroboam. Ad quod dicendum quod Abia non regnavit annis tribus complete, ut predictum est, et ideo ille tertius annus secundum divisas sui partes computatur in regno filii per Synecdochen, sicut et Christus dicitur iacuisse in sepulchro tribus diebus. Propter quod sciendum quod ista apparens dissonantia et consimiles solvuntur quinque modis. Uno modo per Synecdochen, ut dictum est. Secundo modo quia aliquando filius regnavit cum patre, sicut dictum fuit supra de Salomone, et sic aliquando in eius regno computatur tempus quo regnavit cum patre. Aliquando vero computatur tantum tempus quo solus regnavit patre defuncto. Tertio modo, quia aliquando vacavit regnum, et tempus vacationis quandoque computatur in tempore regis sequentis, quandoque vero non computatur : ut dictum fuit in lib. Iudicum de tempore ipsorum. Quarto modo, quia quandoque contingit, quod aliquis rex bene regnavit in principio, et postea male : sic scriptura aliquando solum exprimit tempus in quo bene regnavit, et tacet residuum, sicut dictum fuit de Saule supra libro primo cap. 13. Quinto modo per vitium scriptorum, qui de facili errant et erraverunt numeros scribendo.
prol.| {809 }
Numérotation du verset 3Rg. 15,ad litteram 
marg.| .1. Nomen id est avie, ut communiter dicitur, quia ibi subditur :
marg.| .2. Filia. sicut predictum est de uxore patris sui. Aliter etiam solvunt aliqui, quod iste Abessalom duas filias habuit, et quelibet fuit vocata Maacha, et unam habuit Abiam uxorem, et alteram Asa filius eius.
marg.| .3. Et abstulit. exponatur sicut cap. preced.
marg.| .4. In super. Priapus vero fuit quidam iuvenis de Hellesponto, qui propter magnitudinem membri virilis insolitam fuit reputatus inter deos, propter quod vocatur Deus hortorum propter fecunditatem , que est in hortis, et membrum virile est principium generationis, hunc autem colebant mulieres quibus preerat ista Maacha.
marg.| .5.  Et in. Ubi exercebatur luxuria.
marg.| .6.  Subvertitque. ibi enim erat habitaculum subterraneum in quo stuprabantur mulieres in veneratione idoli.
marg.| .7.  Et confregit scilicet Priapi : quod erat factum cum membro virili excessivo : et propter hoc dicitur turpissimum, quia illa membra vocantur pudenda.
marg.| .8.  Excelsa. Illa loca erant, in quibus filii Israel sacrificabant Deo antequam templum esset edificatum , et pro tunc erat licitum , non tamen postea, sicut dictum fuit Dt. 12. et supra 1. lib. non tamen erat idololatria : quia sacrificabant Domino .
marg.| .9.  Bellum. de promotione istius Baasa ad regnum Israel habetur postea, sed de ipso hic fit mentio ante, occasione ipsius Asa, cui conregnavit pro aliqua parte.
marg.| .10.  Ascendit. Hic consequenter agitur de tempore Asa in quo cepit declinare a bonitate, quia cum {810} expertus fuisset divinam virtutem sibi assistere contra regem Ethiopum prout habetur diffuse 2Par. 14. sed hic tacetur veniente contra se Baasa, qui non erat tante potestatis, de divino auxilio diffidit, et refugit ad auxilium humanum  : et hoc est quod dicitur, Ascendit. ad invadendum regnum Asa.
marg.| .11.  Et edificavit. hoc est fortalitium magnum.
marg.| .12.  Ut non. absque periculo et ut de illo loco regnum Asa infestaret.
marg.| .13.  Tollens. Recurrens ad auxilium humanum magis quam divinum, et patet littera usque ibi :
marg.| .14.  Nemo. Etiam illi, qui secundum legem erant excusati de procedendo ad bellum, quia illud edificium erat regno suo periculosum : et ideo volebat illud cito destruere, et ex materia fortalitia sibi construere.
marg.| .15. Verumtamen. Cuius causa tacetur hic : sed exprimitur 2Par. 16.s. quod Hanani prophetam eum arguente , eo quod magis confisus fuerat in hominibus quam in Deo, iratus iussit mitti in nervum  : et ideo fuit percussus podagra in pedibus.
marg.| .16.  Nadab. Hic agitur de regibus Israel, qui regnaverunt tempore Asa, et primo de Nadab, secundo de Baasa, ibi : Insidiatus est autem, tertio de Ela, ibi : Tu autem 16 capitulo 4. de Zambri , ibi : Anno 26. quinto de Amri, ibi :Cumque audisset. 6. de Achab, qui pro parte temporis regnavit cum eo, ibi : Achab vero. Prima pars patet in littera.
marg.| .17. In sidiatus. Hie agitur de regno Baasa. qui per insidias interfecit dominum .
marg.| .18.  Et percussit. Ista tamen civitas describitur in tribu Dan , sed Philisthei occupaverunt eam contra quos ivit Baasa, ut recuperaret eam . Cetera patent in littera ex predictis .
Numérotation du verset 3Rg. 15,moraliter 
marg.| marg.| {807}.1. Igitur in decimooctavo. In hoc capitulo scribitur historia {808}regum Abie et Asa, incomplete tamen, completius vero ponitur 2Par. 13. cap. et 14. et 15. et 16. propter quod ibi ponetur expositio mystica Domino concedente.
Numérotation du verset 3Rg. 15,moraliter 
marg.| marg.| { 809 }.10. Ascendit quoque, etc. Rha id est fortalitium magnum et excelsum ad {810}impugnandum regnum Iuda, et ad prohibendum suos subditos ne transirent in Ierusalem ad adorandum dominum, propter quod signat diabolum, {811}qui quantum potest impugnat eos, qui numero et merito sunt de regno Christi, ut sub suo dominio protrahantur : et similiter peccatores, qui iam sunt de suo regno prohibet quantum potest, ne ad gratiam revertantur, et similiter faciunt Sacerdotes et Clerici impugnantes religiosos pauperes, et suos subditos impediunt, ne pro confessionibus recurrant ad eos ad habendum sanius consilium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_15)

Notes :