Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset 3Rg. 12,1 

Venit autem Roboam in Sichem1. Illuc enim congregatus est2 omnis Israel ad constituendum eum regem.
1 Sichem] scrips. , Sichen Rusch , Sychem Weber |
2 est] erat Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,2 

At vero3 Ieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Egypto profugus a facie Salomonis regis4 audita morte eius reversus est de Egypto.
3 vero] om. Weber |
4 Salomonis regis] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,3 

Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel et locuti sunt ad Roboam dicentes :
Numérotation du verset 3Rg. 12,4 

Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis,
tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo quod imposuit nobis et serviemus tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 12,5 

Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
Numérotation du verset 3Rg. 12,6 

iniit consilium rex Roboam cum senioribus5
5 senioribus] senibus Weber
qui assistebant coram Salomone patre eius dum viveret6 et ait eis7 : Quod mihi datis consilium ut respondeam populo ?
6 viveret] adviveret Weber |
7 eis] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,7 

Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 12,8 

Qui dereliquit consilium senum quod dederant ei, et adhibuit adolescentes
qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi.
Numérotation du verset 3Rg. 12,9 

Dixitque ad eos : Quod mihi consilium datis8 ut respondeam populo huic ? Qui dixit9 mihi : Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos.
8 consilium datis] inv. Weber |
9 dixit] dixerunt Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,10 

Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes : Pater tuus aggravavit iugum nostrum tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei,
Numérotation du verset 3Rg. 12,11 

et nunc pater meus posuit super vos grave iugum10. Ego autem addam super iugum vestrum. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cedam scorpionibus.
10 grave iugum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,12 

Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam
die tertio11 sicut locutus fuerat rex dicens : Revertimini ad me die tertia.
11 tertio] tertia Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,13 

Responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
Numérotation du verset 3Rg. 12,14 

et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens : Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis, et ego cedam scorpionibus.
Numérotation du verset 3Rg. 12,15 

Et non acquievit rex populo quoniam aversatus fuerat eum12 Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahie Silonite ad Ieroboam filium Nabath.
12 fuerat eum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,16 

Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Que nobis pars in David, vel que hereditas
in filio Isai ? Vade13 in tabernacula tua Israel. Nunc vide domum tuam David, et abiit Israel in tabernacula sua.
13 vade] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,17 

Super filios autem Israel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam.
Numérotation du verset 3Rg. 12,18 

Misit ergo14 rex Roboam Aduram15 qui erat super tributa16 et lapidavit eum omnis populus17
14 ergo] igitur Weber |
15 Aduram Weber ] Aduran Rusch |
16 tributa] tributum Weber |
17 populus] Israel Weber |
et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 12,19 

recessitque Israel a domo David usque in presentem diem.
Numérotation du verset 3Rg. 12,20 

Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cetu, et constituerunt regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David preter tribum Iuda solam.
Numérotation du verset 3Rg. 12,21 

Venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta millia electorum virorum et bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 12,22 

Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 12,23 

Loquere ad Roboam
filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 12,24 

Hec dicit Dominus. Non ascendetis, nec bellabitis contra fratres vestros filios Israel. Revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere sicut eis preceperat Dominus.
Numérotation du verset 3Rg. 12,25 

Edificavit autem Ieroboam Sichem18 in monte Ephraim et habitavit ibi. Et egressus inde edificavit Phanuel.
18 Sichem] scrips. , Sichen Rusch , Sychem Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,26 

Dixitque Ieroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,
Numérotation du verset 3Rg. 12,27 

si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me et revertentur ad eum.
Numérotation du verset 3Rg. 12,28 

Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos
et dixit eis : Nolite ultra ascendere Hierusalem. Ecce dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti.
Numérotation du verset 3Rg. 12,29 

Posuitque unum in Bethel et alterum in Dan.
Numérotation du verset 3Rg. 12,30 

Et factum est hoc verbum19 in peccatum. Ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
19 hoc verbum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,31 

Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi.
Numérotation du verset 3Rg. 12,32 

Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quindecima20 die mensis in similitudinem sollemnitatis que celebratur in Iuda. Et ascendens altare similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat21. Constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum que fecerat,
20 quindecima] quintadecima Weber |
21 fuerat] erat Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,33 

et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel vicesima22 die mensis octavi quem finxerat de corde suo. Et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare ut adoleret incensum.
22 vicesima] quintadecima Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset 3Rg. 12,ad litteram 
marg.| marg.| {791} .1. Venit autem. Superius actum est de regno David unito, hic consequenter agitur de regno eius diviso in regnum Israel et regnum Iuda : et quia regnum Israel sive decem tribuum incepit accidentaliter scilicet ex divisione regni David qui fuit de tribu Iuda : ideo principaliter agitur de regibus Iuda, et ex consequenti de regibus Israel eis conregnantibus, et ideo (quantum pertinet ad hunc tertium librum) primo agitur de Roboam et de Ieroboam sibi conregnante, secundo de Abia et Asa et regibus Israel eis conregnantibus 15 capitulo tertio de Iosaphat et de Achab partim secum regnante c. 17. Tempore vero Roboam contigit regni divisio : et ideo hec divisio premittitur. Secundo utriusque conditio describitur, ibi : Edificavit autem. Prima in tres : quia primo ponitur divisionis occasio, secundo ipsa divisio, ibi : videns itaque populus. Tertio divisionis confirmatio, ibi : Venit autem Roboam. Occasio vero divisionis regni fuit dura responsio Roboam, quam dedit populo de consilio iuvenum spreto consilio senum, et hoc est quod dicitur : Venit autem Roboam in Sichem, quia ille locus erat quasi in medio regni, et ideo populus ibi poterat facilius congregari. Fuerat etiam ibi primus rex, scilicet Abimelech institutus, et ideo ibi fuit populus congregatus ad instituendum regem Roboam.
marg.| .2. At vero. Audita morte Salomonis venit illuc desiderio regnandi, sicut dictum fuerat sibi.
marg.| .3. Miseruntque. Erat enim magnus homo, et ideo fuit vocatus ad istam institutionem, quia populus volebat petere aliquam relaxationem , secundum quod subditur :
prol.| {792}
marg.| .4. Pater tuus durissimum. Hoc videtur esse contra illud quod supra dictum est : de filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam 9 capitulo Ad quod dicendum quod verum est in operibus vilibus, tamen ministrabant expensas Salomoni singulis mensibus per 12 prefectos super populum positos, et hoc reputabat populus iugum grave, quia expense Salomonis erant valde magne, ut habetur supra 4. ca. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Si hodie obedieris populo huic : et servieris et petitioni eorum cesseris scilicet condescendendo eius petitioni. Isti enim, scilicet senes per experientiam sciebant modum tenendi populum in subiectione.
marg.| .6. Qui dereliquit consilium senum quod dederant ei. Reputabat enim se valentiorem patre suo : et ideo durum erat ei aliquid remittere.
marg.| .7. Et adhibuit adolescentes scilicet magis moribus et scientia quam etate, quia nutriti fuerant cum Roboam, qui iam habebat quadraginta et unum annos.
marg.| .8. Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. Istud fuit consilium valde fatuum et presumptuosum, quia Salomon fuit rex excellentissimus, ut patet ex supradictis. Roboam vero erat rudis, et corde pavido, ut habetur 2Par. cap. 13.
marg.| .9. Ego autem addam super iugum vestrum. Est autem scorpio genus flagelli durissimi, habens in fine cordularum seu catenarum nodulos plumbeos vel ferreos, et ideo vocatur scorpio, quia graviter pungit, et quia sicut scorpio pungit cauda eam super caput reflectendo, sic extremitas huius flagelli in qua est plumbum vel ferrum, percutiendo reflectitur ad anterius percutientis super corpus percussi. Cetera patent ex dictis.
prol.| {793 }
Numérotation du verset 3Rg. 12,ad litteram 
marg.| .1. Videns. Posita occasione divisionis, hic ponitur ipsa divisio cum dicitur : Videns. de oneris revelatione, sed magis comminatus fuisset de aggravatione.
marg.| .2. Respondit ei scilicet dura pro duris, dicens.
marg.| .3. Que nobis id est non habuit regnum ex hereditate paterna, et ideo possumus alium eligere, et consimile verbum dixit Seba filius Bochri in rebellione contra David, ut habetur supra 2. li. 20 capitulo
marg.| .4. Nunc vide id est populum tibi adherentemquasi d<icat> : modicus est. Rabbi Salomon exponit hoc de templo de ordinatione David edificato, quasi dicat, non curamus de eo.
marg.| .5. Misit ut pacificaret populum, dicens : quod illud verbum fuisset leviter dictum : et quod propter hoc non deberent a rege recedere.
marg.| .6. Et lapidavit. In contemptum Domini sui, et quia habebant eum suspectum ne fuisset in consilio regis respondendi eis modo predicto, quia illi qui sunt super tributa solent consulere de augmento ipsorum.
marg.| .7. Porro. Timens ne similiter lapidarent eum.
marg.| .8. Factum est scilicet de Egypto, ubi fugerat timore Salomonis : fuerat enim cum aliis ut predictum est in Sichen, et per hoc divulgatus fuit ubique adventus eius.
prol.| {794}
marg.| .9. Miserunt. Ad institutionem alterius regis a Roboam, et constituerunt eum regem. Tum quia erat vir fortis et industrius, ut habetur cap. preced. Tum quia fuerat inimicus Salomonis, et sic libentius bellum contra Roboam filium eius susciperet : Tum quia erat de tribu Ephraim que erat bellicosior post tribum Iuda, per hoc enim impleta est prophetia Iacob patriarche, qui benedicens filiis Ioseph, preposuit Ephraim iuniorem ipsi Manasse, ut habetur Gn. 48. quia de Ephraim futurus erat rex decem tribuum, et prophetia Ahie Silonitis posita cap. preced.
marg.| .10. Venit autem. Hic consequenter ponitur predicte divisionis confirmatio, per hoc quod Semeias propheta de mandato Dei inhibuit Roboam et sibi adherentibus, ne pugnarent contra decem tribus, s. ad removendum regnum, quia de voluntate Dei erat divisum. Et patet littera.
marg.| .11. Edificavit. Hic consequenter describitur utriusque regis conditio. Et primo ipsius Ieroboam. Secundo ipsius Roboam 14. cap. ultra medium, ibi : Porro Roboam. Prima dividitur in tres, quia primo describitur ipsius Ieroboam prevaricatio. Secundo prevaricationis reprehensio. ca. 14. Circa primum dicitur. Edificavit autem. ut enim melius posset resistere regi Iuda et ipsum infestare, edificavit fortalitia.
prol.| {795 }
Numérotation du verset 3Rg. 12,ad litteram 
marg.| .1. Dixitque id est probabiliter cogitavit : Nunc revertetur etc. probabiliter enim credebat, quod per sacerdotes populus ad hoc induceretur : vel si non posset induci per Roboam detineretur, quousque iurasset ei fidelitatem, et consentiret in mortem Ieroboam. Ideo subditur :
marg.| .2. In terficientque. Et excogitato consilio iniquo ad cavendum predicta.
marg.| .3. Fecit. Ad similitudinem vituli quem fecerat Aaron.
marg.| .4. Et dixit eis. id est sibi subiectis.
marg.| .5. Nolite. Deus enim presens est ubique : et ideo potestis eum hic adorare, talibus enim verbis persuasit populo, ut dicit Iosephus. Et ideo dicunt aliqui alii consequenter, et satis probabiliter secundum ista, quod populus in illis vitulis adorabat Deum. Sed contra hoc videtur, quod subditur :
marg.| .6. Ecce. Deus autem quem colebant filii Israel unus est. Dicendum est, quod hic ponitur plurale pro singulari, dii id est Deus sicut Ex. 32.a. dixerunt de vitulo Aaron : Ecce dii tui, cum tamen esset unicus, et dato quod verum sit, quod in illis vitulis adorarent Deum tanquam in imaginibus ipsum representantibus : tamen fuit ibi transgressio precepti, quod habetur Ex. 20. ubi prohibetur fieri ad hoc quelibet similitudo.
prol.| {796}
marg.| .7. Posuitque. dicunt aliqui : quod sunt duo montes propinqui, in quibus fuerunt positi isti vituli, Rabbi Salomon dicit quod sunt distantes, ita quod unus est in parte Australi regni decem tribuum, alius in parte Aquilonari, ut de locis mediis posset populus convenire ad istum locum et ad illum pro ut esset sibi magis accommodum.
marg.| .8. Et fecit id est templa in duobus montibus predictis, cuilibet vitulo unum .
marg.| .9. Et sacerdotes id est de qualibet tribu indifferenter, quia tribus Levi noluit consentire ei, et ideo dixit populo quod non optabat habere sacerdotes de tribu Levi, sed sufficiebat, quod quicumque offerret hostiam solemnem, sicut fecerat Aaron in sua consecratione, ut habetur Lv. 9. fieret sacerdos.
marg.| .10. Constituitque scilicet dedicationis templi et altaris, sicut fecerat Salomon  : hoc excepto, quod Salomon fecit mense septimo, ut habetur supra 8.ca. iste autem dixit, quod convenientius poterat fieri mense octavo : quando omnia sunt collecta, et in horreis reposita.
marg.| .11. Et ascendit super altare, ut adoleret incensum. Et sic patet, quod non solum fecit vitulos, sed etiam usurpavit sibi sacerdotium ad insinuandum evidentius populo, quod non oporteret habere sacerdotes de tribu Levi.
prol.| {793}Liber Regum Tertius
prol.| Capitulum 12
Numérotation du verset 3Rg. 12,moraliter 
marg.| Pater meus aggravavit iugum et sic perdidit decem partes regni {794}sui : Datur exemplum filiis regum nobilium et potentium ut non de se presumant, nec consilio iuvenum qui sunt inexperti credant, sed magis consilio senum expertorum acquiescant.
prol.| { 795 }
Numérotation du verset 3Rg. 12,moraliter 
marg.| .1. Dixitque Ieroboam, etc. Per istum Ieroboam, quem dominus de humili statu elevaverat ad regnum, et tamen statim fecit vitulos aureos ad tollendum cultum divinum, signantur illi qui de Dei beneficiis ingrati, non solum Deo gratias debitas {796}non referunt, sed etiam ipsum impugnant quantum possunt.
marg.| .11. Et ascendit. Et sic post obtentum regnum usurpavit sibi sacerdotium : et sic per ipsum significatur effrenatus ambitiosus qui obtenta dignitate cuius etiam non est dignus, conatur aliam obtinere cum prima, non obstante sua insufficientia.
prol.| {795}Liber Regum Tertius
prol.| Capitulum 12
Numérotation du verset 3Rg. 12,additio 
prol.| In capitulo 12. ubi dicitur in postilla : Ideo dicunt aliqui alii consequenter et satis probabiliter, quod populus in illis vitulis adorabat Deum.
prol.| Dicere, quod populus ille in vitulis adorabat Deum, et sic esset excusatus saltem a delicto idololatrie, est penitus inconvenienter dictum. Nam simili modo et forma populus ille sub Ieroboam colebat vitulos suos, sicut in deserto populus Israel coluit vitulum, verba enim principalia utriusque cultus sunt eadem. Sicut enim ibi colentes dicebant de vitulo : Hi sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti. Ex. 32.a. sic sub eisdem verbis Ieroboam et sui adherentes de vitulis suis dixerunt. Ecce dii tui Israel, etc. ut patet in hoc capitulo Ex quo sequitur, quod sicut ibi vitulum illum pro Deo seu in Deum receperunt per illa verba, quod est proprie idololatria, ut testatur Ps. dicens : Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli, {796}sic sub Ieroboam vitulos in deos receperunt. Similiter sicut in Horeb adoraverunt et sacrificaverunt vitulo, sic in presenti vitulis fecerunt, et ideo nullo modo excusari possunt ab idololatria, quod etiam patet Amos 80.d. ubi dicitur : Qui iurant in delicto Samarie, et dicunt vivit Deus tuus Dan. Ex quo patet manifeste, quod illos vitulos ut deos colebant. Illud autem quod Iosephus dicit de persuasionibus Ieroboam ad populum, dicendo quod Deus potens est ubique, etc. non facit ad oppositum. Nam ille persuasiones fuerunt ad primam introductionem tantum, sed finaliter pura idololatria fuit introducta, ut patet ex dictis.
Numérotation du verset 3Rg. 12,replica 
prol.| REPLICA. In eodem capitulo 12. de fabricatione vitulorum per Ieroboam dicit Glossa ordinaria Ieroboam quare vitulos fecerit, vel quomodo, Iosephus sufficienter exponit : ergo non penitus inconvenienter ut dicit Burg. In qua materia finaliter Postill<ator> et Burgensis satis concordant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_12)

Notes :