Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset 3Rg. 3,1 

Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est pharaoni regi Egypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David
donec compleret edificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum.
Numérotation du verset 3Rg. 3,2 

Attamen1 populus immolabat in excelsis.
1 Attamen] et tamen Weber
Non enim edificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum2.
2 diem illum] die illo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,3 

Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in preceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama.
Numérotation du verset 3Rg. 3,4 

Abiit itaque Salomon3 in Gabaon
3 Salomon] om. Weber
ut immolaret ibi. Illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
Numérotation du verset 3Rg. 3,5 

Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 3,6 

Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum. Custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie.
Numérotation du verset 3Rg. 3,7 

Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvulus4 et ignorans egressum et introitum meum.
4 parvulus] parvus Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,8 

Et servus tuus in medio populi est5 quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari
5 populi est] inv. Weber
non potest pre multitudine.
Numérotation du verset 3Rg. 3,9 

Dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum, et discernere inter malum et bonum. Quis enim potest iudicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
Numérotation du verset 3Rg. 3,10 

Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset.
Numérotation du verset 3Rg. 3,11 

Et dixit Deus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias,
aut animas6 inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
6 animas] animam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,12 

ecce feci tibi secundum sermones tuos. Et dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
Numérotation du verset 3Rg. 3,13 

Sed et hec que non postulasti dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 3,14 

Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris precepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos.
Numérotation du verset 3Rg. 3,15 

Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Hierusalem, stetit coram arca federis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis.
Numérotation du verset 3Rg. 3,16 

Tunc venerunt due mulieres meretrices
ad regem steteruntque coram eo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,17 

Quarum una ait : Obsecro mi domine, ego et mulier hec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,18 

Tertia vero die postquam ego peperi peperit et hec. Et eramus simul.
Nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus.
Numérotation du verset 3Rg. 3,19 

Mortuus est
autem filius mulieris huius nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
Numérotation du verset 3Rg. 3,20 

Et consurgens intempeste7 nocte silentio tulit filium meum
7 intempeste] intempesta Weber
de latere meo ancille tue dormientis, et collocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,21 

Cumque surrexissem mane ut darem lac
filio meo apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce,
deprehendi non esse meum quem genueram.
Numérotation du verset 3Rg. 3,22 

Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis8 sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris. Filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
8 ut dicis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,23 

Tunc rex ait : Hec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est. Et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est9, filius autem10 meus vivit.
9 est] + et Weber |
10 autem] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 3,24 

Dixit ergo rex :
Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege ait 11 :
11 ait] om.Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,25 

Dividite inquit infantem vivum in duas partes,
et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri.
Numérotation du verset 3Rg. 3,26 

Dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem :
Commota sunt quippe viscera eius super filio suo. Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum. E12 contra illa dicebat : Nec mihi, nec tibi sit, sed13 dividatur.
12 e] om.Weber |
13 sed] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 3,27 

Respondens rex ait : Date huic infantem vivum et non occidatur. Hec est mater eius.
Numérotation du verset 3Rg. 3,28 

Capitulum 3

Numérotation du verset 3Rg. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {691} Confirmatum. Post remotionem impedientium stabilitatem regni Salomonis, hic consequenter agitur de accumulatione expedientium ad hanc stabilitatem, que sunt devotio erga Deum, sapientia in iudiciis, magnificentia in familiis, sanctimonia in cultu Dei, et edificiis, et opulentia in divitiis. Verumtamen quia devotio est aliorum meritoria, ideo premittitur eius devotio, secundo aliorum concessio, ibi : Apparuitque dominus, Prima in duas. quia primo continuantur dicta dicendis, secundo exprimitur devotio Salomonis ibi : Dilexit autem Salomon dominum. Circa primum dicitur.
marg.| .1.  Confirmatum. Istud concluditur ex dictis c. preced. ubi actum est, de morte machinantium contra Salo. quibus mortuis confirmatum est regnum Salo. Interius. Consequenter ostenditur eius confirmatio exterius, cum dicitur.
marg.| .2.  Et affinitate. qui erat potens, et regno eius propinquus, et ideo cum eo contrahit affinitatem, et regni sui firmitatem.
marg.| .3.  Et adduxit in civitatem. Cuius ratio subditur :
marg.| .4. Donec compleret, etc. de cuius edificatione postea habetur 7. ca.
marg.| .5. Et murum. quam clausit triplici muro, ita quod in interiori clausura erat templum Domini, et palatium regis, in exteriori erat vulgus, et manu artifices, in medio vero habitabant prophete, et nobiles. unde infra 4. li. 22 capitulo dicitur quod Olda prophetes manebat in Ierusalem, in secunda, s. clausura.
marg.| .6.  Attamen. Sicut dictum fuit sup. Dt. 12. et 1Rg. a destructione Silo usque ad edificationem templi arca Domini non habuit stabilem mansionem, et ideo licitum fuit offerre, et immolare oblationes votivas, et sacrificia alibi, quam ubi erat arca, secundum devotionem offerentis, post edificationem vero templi non licuit, nisi ex speciali mandato Dei, vel eius instinctu, sicut Helias immolavit in monte Carmeli, ut habetur 3. 18 capitulo
marg.| Queritur hic utrum Salomon peccavit accipiendo in uxorem filiam Pharaonis ? Et arguitur primo, quod sic, quia prohibitum erat Iudeis contrahere matrimonium cum mulieribus alienigenis, ut habetur Dt. 7 capitulo ergo, etc. Item infra 11. ubi reprehenditur Salo. de mulieribus alienigenis, specialiter exprimitur filia Pharaonis. Contrarium arguitur per hoc, quod dominus illo tempore apparuit Salomoni dicens ei. Postula quod vis, etc. Item edificato templo orationem Salomonis exaudivit, et templum nebula implevit, ad denotandum specialem presentiam suam, ut habetur 2Par. 5. que dominus non fecisset si Salomon eum offendisset.
marg.| Responsio. Dicendum quod quantum videtur tex. sonare non peccavit, quia statim subditur : Dilexit autemSalomondominum ambulans in preceptis David patris sui excepto, quod in excelsis immolabat, et tamen illud erat licitum, ut dictum est, pro illo tempore, tamen minus bonum, ut videbitur. Si igitur Salomon peccasset accipiendo filiam Pharaonis, scriptura illud multo fortius excepisset. Sciendum igitur, quod mulieres alienigene, erant in duplici gradu, quia alique erant de populis habitantibus terram promissionis antequam fili Israel intrarent, quarum alique cum eis in terra remanserunt, ut patuit in li. Iosue, et Iudi. et cum illis non poterant filii Israel licite contrahere matrimonia, nisi ex speciali causa, ut dicetur. Cum aliis vero mulieribus alienigenis poterant contrahere maxime ex rationabili causa, Gentilitate tamen prius relicta, ut sic Booz contraxit cum Ruth Moabitide, prout habetur Ruth ult. Et hoc modo Salomon cum filia Pharaonis ad confirmationem regni sui, ut predictum est, contraxit. {692}Et credendum est (licet non sit expressum,) quod ipsa reliquerit Gentilitatem antequam cognoverit eam, quia tunc Salomon diligebat dominum, et econverso, ut ostendetur infr. Ad primum igitur argumentum dicunt aliqui, quod uxores alienigene de genere Chananeorum tantum erant prohibite Iudeis, non autem de aliis nationibus Sed hoc patet falsum 1. Esdr. 9. dicitur quod filii Israel reversi de captivitate acceperunt uxores de genere Ammonitarum, et Moabitarum, et Egyptiorum, que non erant de Chananeis, et tamen Esdras, qui optime scivit legem determinavit hoc esse illicitum, propter quod ordinatum fuit tunc, quod illas eiicerent. Propter quod dicendum quod mulieres Chananee fuerunt magis interdicte, quam alie, ideo cum illis non erat licitum contrahere, nisi relicta Gentilitate, et cum hoc pro aliquo magno facto in speciali, propter fidem unius veri Dei, et Salomon contraxit cum Raab, que erat de illis, quia ex fide salvavit nuntios Hebreorum, ut dicit Apost. ad Heb. 11. Cum aliis autem alienigenis licitum erat contrahere ex minori causa, relicta Gentilitate, ut dicitur Dt. 21. quod si aliquis Iudeus debellatis adversariis de istis nationibus videret inter captivos mulierum pulchram, relicta Gentilitate poterat eam accipere uxorem. Et hoc modo contraxit David cum Tholomai filia regis Gessur, ut habetur 2. li. tertio capitulo illas, autem quas Esdras iussit eiici, fuerunt accepte a filiis Israel ex mala causa, s. quia uxores Iudee, que cum eis venerant de captivitate ex labore itineris erant deturpate, et propter hoc erant a maritis suis abiecte, et quasi repudiate. Preterea ille alienigene docebant filios suos aliqua ad ritum Gentilitatis pertinentia. Ad secundum dicendum quod ibi inf scilicet 11 capitulo duo dicuntur de Salomone. Primum est, quod ardentissimo amore copulatus est alienigenis mulieribus. Aliud est, quod ad satisfaciendum eis coluit deos earum, et ad hoc edificavit templum, et quantum ad primum nominatur ibi filia Pharaonis, que fuit dilecta pre omnibus ut dicunt doctores Hebrei, et Catholici, non autem quantum ad secundum, quia reliquerat idololatrie cultum, ut dictum est, alie vero quibus edificavit templa non reliquerant, et istis idololatris mulieribus coniunctus fuit Salomon in senectute ut ibidem dicitur. Si autem dicatur, quod eodem modo fecit pro filia Pharaonis, eo quod ibidem subditur : Atque in hunc modum fecit Salomon universis uxoribus suis alienigenis. Potest responderi per illud, quod immediate subditur : Que adolebant thura, etc. et per hoc determinatur pro quibus mulieribus alienigenis fecit hoc, s. pro illis, que non reliquerant idololatriam ut dictum est. Et si dicatur, quod tunc filia Pharaonis rediit ad idololatriam videns Salomonem idololatrare cum aliis uxoribus suis, per hoc non colligitur quin matrimoniumcum ipsa a principio licitum fuerit.
marg.| .7.  Dilexit autem Salomon, etc. Hic consequenter ostenditur Salomonis devotio erga Deum et primo in cultu interiori, qui potissime consistit in actu dilectionis, secundum , quod dicit Aug. In Enchi. Fide, spe, et charitate colitur Deus, et hoc notatur cum dicitur : Dilexit autem Salomon dominum. Secundo in cultu exteriori cum dicitur.Ambulans in preceptis David. Verumtamen quia in hoc ad perfectionem eius non pervenit, ideo subditur :
marg.| .8.  Excepto quod. Licet enim hoc esset licitum illo tempore, ut predictum est, tamen melius erat talia offerre in loco ubi erat arca Dei. David autem non legitur alibi immolasse, nisi ex speciali mandato Dei in area Areuna Iebusei, ut habetur supr. 2. lib. ult. c. sicut et Helias post edificationem templi obtulit in monte Carmeli, ut dictum est.
marg.| .9.  Abiit itaque Salomon. cuius causa subditur :
Numérotation du verset 3Rg. 3,ad litteram 
marg.| marg.| { 693 } .1. Illud quippe. non magnitudine molis, sed reverentie, et honoris, quia ibi erat tabernaculum, et altare holocausti, que fecerat Moyses, ut habetur 1Par. 21.d. Arca tamen Domini erat in Ierusalem ubi adduxerat eam David, ut habetur sup. 2. lib. cap. 6.
marg.| .2. Mille hostias. Ex quo apparet effectus sue devotionis.
marg.| .3. Apparuit. Hic consequenter ostenditur quid devotio Salomonis meruit, et primo circa hoc ostenditur Dei concessio. Secundo in effectu ostensio, ibi : Tunc venerunt. Circa primum dicitur. Apparuit autem dominus Salomoni, propter devotionem predictam Et ex hoc patet, quod supra dictum est, scilicet quod licitum erat offerre sacrificia alibi, quam ubi erat arca, et non solum licitum, sed etiam meritorium, licet non tantum, sicut in presentia arce, sicut continentia coniugalis meritoria est, minus tamen, quam vidualis, et virginalis.
marg.| .4. Per somnium nocte dicens. quia illa hora anima intellectiva magis disposita est ad illuminationes divinas percipiendas, utpote cessantibus tumultibus, et quiescentibus sensibus exterioribus, per que distrahitur intellectus.
marg.| .5. Postula quod. Hoc non dixit Deus tantum ex merito Salomonis, sed principaliter ex merito David, qui pro eo oraverat, et ideo Salomon in responsione sua primo fecit mentionem de patre suo dicens.
marg.| .6. Tu fecisti cum servo. et patet littera ex predictis usque ibi :
marg.| .7. Ego autem id est procedendi modum in tanto regimine, ideo {694} subditur :
marg.| .8. In medio populi est quem. hyperbolice est locutus, ad denotandum magnitudinem multitudinis, quamvis esset finita, et numerabilis simpliciter.
marg.| .9. Dabis ergo servo tuo cor id est illustratum a te.
marg.| .10. Quis enim potest. quasi diceret nullus sine tua speciali illustratione.
marg.| .11. Placuit ergo. quia petitio erat ordinata ad divinum honorem, ad propriam salutem, et ad bonum populi regimen.
marg.| .12. Et dedi tibi cor sapiens, et intelligens, intantum, ut nullus. Hoc est intelligendum respectu regum, qui fuerunt ante eum, et post. de aliis autem hominibus plures fuerunt sapientiores, sicut Adam, qui fuit creatus in plenitudine scientie, prout dictum fuit Gn. 3. et Moyses cui Deus loquebatur, sicut solet loqui homo ad amicum suum, ut habetur Ex. 33. et sanctus Paulus ceterique apostoli, et Ioannes, qui scripsit Apocalysim, qui omnes fuerunt magis illuminati, quam aliqui in veteri testamento.
marg.| .13. Divitias, scilicet. Paralipomenon 1 capitulo dicitur : Substantiam, et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante, nec post similis fuerit tibi. hoc est intelligendum istis tribus simul concurrentibus, s. sapientia, gloria, et divitiis, quia aliqui fuerunt eo potentiores, et magis gloriosi, sicut Alexander magnus et plures imperatores Romani, qui dominabantur toti orbi, et aliqui ditiores, sicut Octavianus et Cresus, deficiebant tamen a Salomone in sapientia.
Numérotation du verset 3Rg. 3,ad litteram 
marg.| marg.| { 695 } .1. Igitur evigilavit. 1. Intellexit, quod significaret, et quod esset verum. Unde magis proprie fuit visio, vel revelatio divina, que frequenter fit in somnis, ut patet in multis locis sacre scripture.
marg.| .2. Stetit coram scilicet ad adorandum.
marg.| .3. Et obtulit. quia iste locus erat convenientior ad sacrificia, quam Gabaon, ut dictum est, et ideo post apparitionem Domini sibi factam ibi obtulit.
prol.| {696}
marg.| .4. Tunc venerunt. Hic consequenter ostenditur impletio promissionis facte Salomoni, et primo quantum ad sapientiam, secundo quantum ad gloriam c. 3. tertio quantum ad opulentiam c. 10. Ista tamen tria sunt ita coniuncta, quod unum perficit aliud, et econverso. Ideo nunc distincte, tunc mistim agitur de ipsis. Primum ostenditur per verum iudicium, que esset mater vera, et que ficta, per hoc, quod ubi deficiebat humana probatio, sapienter recurrit ad inclinationem naturalem, quia vera mater efficitur ad filium, et patet littera paucis exceptis.
prol.| {697 }
Numérotation du verset 3Rg. 3,ad litteram 
marg.| .1. Et consurgens, etc. Intempestum, prout est substantivum est quarta hora noctis, sed prout est adiectivum, idem est, quod sine tempore, et sic nox dicitur intempesta, non quia sit sine tempore simpliciter, sed quia tunc non est tempus, aptum{698}ad operandum, operatione autem, et motu tempus cognoscitur, et distinguitur, ut habetur quarto Physicorum. In fine concluditur.
marg.| .2. Et timuerunt, etc id est divinitus sibi datam.
marg.| .3. Esse in eo ad, etc. ultra modum aliorum hominum, et ideo tunc magis timuerunt eum, quam ante.
Numérotation du verset 3Rg. 3,moraliter 
marg.| marg.| {691} .2. Et affinitate coniunctus. Per coniunctionem matrimonialem Salomonis cum filia regis Egypti alleg<orice> fuit significata coniunctio Christi cum ecclesia de gentibus collecta, nec in hoc facto peccavit {692}Salomon, sicut plenius dixi in expositione littere, et textus etiam ostendit, quia sequitur :
marg.| .7. Dilexit autem. Propter quod non potest dici quod hic per peccatum significetur Christi, et ecclesie mysterium.
Numérotation du verset 3Rg. 3,moraliter 
marg.| marg.| { 693 } .5. Postula quod. Per hoc, quod Salomon a Domino petiit scientiam ad regendum populum secundum honorem Dei, et communem utilitatem, et dominus sibi dedit, et cum hoc addidit divitias, et gloriam, que decent regiam maiestatem, significatur quod petentibus illa, que sunt ad honorem Dei, et bonum{694}communis populi, non solum petita a Deo dantur, sed etiam alia, que ad decentem statum petentium suffragantur, Matth. 6.d. Primum querite regnum Dei, et iustitiam eius, et hec omnia adiicientur vobis.
marg.| Si autem ambulaveris. Per hoc patet, quod dicta promissio, et consimiles sunt conditionate, quod homo debeat in bono perseverare.
Numérotation du verset 3Rg. 3,moraliter 
marg.| marg.| { 695 } .4. Tunc venerunt due mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo. Quarum una.  ALLEG< ORICE> Per eas significantur Iudea, et Gentilitas, que per idololatriam fornicate fuerunt, ut patet sacram scriptura m inspicienti, et de utraque venerunt aliqui per fidem ad Christum verum Salomonem etiam in ecclesia primitiva. Per puerum autem vivum de quo due mulieres contenderunt, {696}significatur opus meritorium de quo fuit contentio inter Iudeam, et Gentilitatem. Nam Iudea dicebat fidem Christi non sufficere ad salutem, nec per consequens ad opus meritorium sine legalium observatione, sicut dicitur Act. 15.a. Nisi circuncidamini secundum morem Mosi, non potestis salvi fieri.Econtra vero Apostolus gentium dicebat Gal. 5.a. Si circuncidamini, Christus nihil vobis proderit. Et sic quelibet dicebat filium suum esse vivum, et alterius mortuum. Per hoc autem, quod dicitur.
Numérotation du verset 3Rg. 3,moraliter 
marg.| marg.| { 697 } Dividite, inquit, etc. Et significatum fuit, quod Iudei permitterentur observare legalia ad tempus, s. tempus ad publicationem evangelii, et gentibus fuit impositum, quod observarent aliqua legalia ad tempus, scilicet quod abstinerent ab immolato simulacrorum, sanguine, et suffocato, et hoc propter quietum, et pacificum convictum cum Iudeis, qui abhorrebant utentes tribus dictis, sicut plenius exposui exponendo {698}litteraliter. Sed quia circuncisio, et alia legalia post publicationem evangelii cessaverunt tanquam mortifera, puer vivus datus fuit uni, scilicet ecclesie de gentibus collecte. Nam ad salutem sufficit fides Christi per dilectionem operans sine legalium observatione.  MORALITER. autem per iudicium Salomonis verum ex disquisitione affectus materni prolatum docentur iudices veritatem inquirere per circunstantias ubi deficit humana probatio per testes, et aliquando veritas est inquirenda per moderatas questiones.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_3)

Notes :