Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Rg. 4,1 

Erat autem1 Salomon regnans super omnem Israel.
1 autem] + rex Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,2 

Et hi principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdotis2,
2 sacerdotis] sacerdos Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,3 

Helioreph et Ahia filius3 Sesa scribe, Iosaphat filius Achilud4 a commentariis,
3 filius] filii Weber |
4 Achilud ΩS ΩM] Ahilud ΩJ Rusch Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,4 

Banaias filius Ioiade super exercitum, Sadoc autem et Abiathar sacerdotes,
Numérotation du verset 3Rg. 4,5 

Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi, Zabud5 filius Nathan sacerdos amicus regis,
5 Zabud Rusch Weber ] Sabud , Zabut(h) ΣT ΣM ΨD etc.
Numérotation du verset 3Rg. 4,6 

et Ahisa6 prepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.
6 Ahisa] Ahisar Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,7 

Habebat autem Salomon duodecim prefectos super omnem Israel qui prebebant annonam regi et domui eius. Per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant.
Numérotation du verset 3Rg. 4,8 

Et hec nomina eorum : Benhur in monte Ephraim,
Numérotation du verset 3Rg. 4,9 

Bendecar in Macces et in Salebim et in Bethsames7 et in8 Helon et in9 Bethanan.
7 Bethsames] Bethsemes Weber |
8 in] om. Weber |
9 et in] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,10 

Beneseth10
10 Beneseth] Benesed Weber
in Aroboth11 ipsius erat Socho et omnis terra Epher,
11 Aroboth] Araboth Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,11 

Benab in Adab cuius omnis Nephador12, Taphet filiam Salomonis habebat uxorem.
12 Nephador] Nepthad Dor Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,12 

Bana filius Achilud13 regebat Thanach14
13 Achilud plerique codd. Φ ΩS ΩM] Ahilud Rusch etc. Weber |
14 Thanach] Thanac Weber |
et Mageddo et universam Bethsan que est iuxta Sarthana subter Iezrael a Bethsan usque Abelmeula e regione Lecmaan.
Numérotation du verset 3Rg. 4,13 

Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair15 filii Manasse in Galaad. Ipse preerat in omni regione Argob que est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis que habebant seras ereas.
15 Avothiair Weber ] Anothiair cacogr. Rusch , Avoth Iair Edmaior. ,
Numérotation du verset 3Rg. 4,14 

Abinadab16 filius Addo preerat in Manaim.
16 Abinadab] Ahinadab Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,15 

Achimaas in Neptalin17 sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
17 Neptalin] Nephtali Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,16 

Baana filius Husi18 in Aser et in Baloth19,
18 Husi] Usi Weber |
19 Baloth] Balod Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,17 

Iosaphat filius Pharue in Isachar,
Numérotation du verset 3Rg. 4,18 

Semei filius Ela in Beniamin,
Numérotation du verset 3Rg. 4,19 

Gaber filius Furi20 in terra Galaad, et21 in terra Seon regis Amorrei, et Og regis Basan super omnia que erant in illa terra,
20 Furi] Uri Weber |
21 et] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,20 

Iuda et Israel innumerabiles sicut arena maris in multitudine comedentes atque22 bibentes atque letantes.
22 atque] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,21 

Salomon autem erat in dicione sua,
habens omnia regna sicut a flumine terre
 Philistiim usque ad terminum Egypti
offerentium sibi munera
et servientium ei
cunctis diebus vite eius.
Numérotation du verset 3Rg. 4,22 

Erat autem cibus Salomonis
per singulos dies triginta cori simile
et sexaginta cori farine
Numérotation du verset 3Rg. 4,23 

decem boves pingues
et viginti boves pascuales
et centum arietes
excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium.
Numérotation du verset 3Rg. 4,24 

Ipse enim obtinebat omnem regionem que erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
Numérotation du verset 3Rg. 4,25 

Habitabatque
Iuda
et Israel
absque timore ullo
unusquisque sub vite sua
et sub ficu sua
a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 4,26 

Et habebat Salomon quadraginta millia presepia equorum currilium
et duodecim millia equestrium.
Numérotation du verset 3Rg. 4,27 

Nutriebantque eos
supradicti regis prefecti
sed et necessaria mense regis Salomonis cum ingenti cura prebebant23 tempore suo,
23 prebebant] + in Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,28 

ordeum
quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi.
Numérotation du verset 3Rg. 4,29 

Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni
et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam que est in litore maris.
Numérotation du verset 3Rg. 4,30 

Et precedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Egyptiorum,
Numérotation du verset 3Rg. 4,31 

et erat sapientior
cunctis hominibus
Sapientior Ethan Ezraite24 et Heman et Chalcal et Dorda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
24 Ezraite] Ezraita Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,32 

Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas
et fuerunt carmina eius quinque millia25.
25 millia] et mille Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,33 

Et disputavit super lignis a cedro que est in Libano
usque ad hyssopum
que egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
Numérotation du verset 3Rg. 4,34 

Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis
 et ab universis regibus terre qui audiebant sapientiam eius.

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Rg. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {699} .1. Erat autem. Hic agitur de gloria, et honore Salomonis, et primo in familiis, et subiectis, secundo in edificiis cap. 5. tertio in divitiis. cap. 10. Circa primum ostenditur primo Salomonis gloria, secundo eius sapientia, ibi : Dedit quoque Deus sapientiam. Circa primum ostenditur primo Salomonis gloria in ordine famulorum, secundo in multitudine subiectorum ibi : Iuda, et Israel innumerabiles. tertio in magnitudine expensarum, ibi : Erat autem cibus. Circa primum describitur ordo famulorum Salomonis interius, cum dicitur.
marg.| .2. Azarias filius Sadoc. Ex hoc videtur, quod esset scriba cum aliis duobus sequentibus. Sed hoc non videtur verum , quia in hebreo incipit alius versus, ibi : Elioreph, etc. ideo in hebreo sic dicitur : Azarias filius Sadoc sacerdos sub patre suo, qui erat summus sacerdos.
marg.| .3. Elihoreph, et Aia, etc. unus ad scribendum acta temporum, alius pro litteris regis.
marg.| .4. Sadoc autem, etc. Hoc videtur esse contra illud, quod dictum est 2. ca. quod Salomon eiecit Abiathar a sacerdotio, dicens. Vade in Anathoth ad agrum tuum. Dicendum quod ipsum revocaverat, ut ministraret in templo, et viveret de altari, non tamen ad summum sacerdotium, et hoc fuerat predictum Heli. 1. lib. 2 capitulo Futurum est autem, ut quicumque remanserit de domo tua veniat, ut oretur pro eo et sequitur : Dicatque, dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
marg.| .5. Azarias filius. serviendo ei in palatio. Rabbi Salomon tamen dicit, quod isti assistentes erant 12. prefecti de quibus postea agitur, qui providebant domui Salomonis de victualibus, et aliis necessariis. Sed primum dictum melius videtur, quia isti prefecti non assistebant regi, sed magis erant in duodecim partibus regni sui dispersi.
prol.| {700}
marg.| .6. Zabud filius Nathan id est magnus, et honoratus, sicut dicitur sup. 2. lib. c. 8. Filii autem David sacerdotes erant, non enim Nathan erat de genere sacerdotali, sed nutrierat Salomonem , propter quod filios eius honorabat.
marg.| .7. Et Ahiasar, etc. quia disponebat generaliter de his, que pertinebant ad domum Salomonis.
marg.| .8. Et Adoniram, etc. quia secundum eius ordinationem colligebantur, et de ipsis sibi ratio reddebatur. Cetera, que non sunt hic exposita de istis officiis, exposita fuerunt sup. 2. lib. cap. 8. In fine.
marg.| .9. Habebat autem, etc. Hic consequenter ponitur famulorum ordinatio exterius, videlicet duodecim prefectorum in diversis partibus regni ad prebendum necessaria domui Salomonis per singulos menses providentes, et patet littera usque ibi :
marg.| .10. Filiam Salomonis. hoc dicitur per anticipationem, quia Salomon adhuc non habebat filiam matrimonio aptam, sed quia iste erat industrius, propter hoc Salomon dedit sibi postea filiam suam.
marg.| .11. Gaber filius. quantum ad unam partem, quia in alia parte pre erat Bengaber, ut dictum est, et quilibet habebat cum hoc alias terras adiunctas, ut patet in littera.
marg.| .12. Iuda, et Israel in, etc. Hic describitur gloria Salomonis in multitudine populi sibi subiecti, sicut describitur Prov. 14.b. In multitudine populi dignitas regis, in paucitate ignominia principis ideo quod dicitur : Iuda, et Israel. hyperbolice dictum est, ad denotandum excessum, et magnitudinem multitudinis, sicut dictum est c. precedenti.
marg.| .13. Comedentes. quia non timebant de incursu adversariorum propter pacem sub Salomone datam.
marg.| .14. A flumine. In Salomone enim fuit completum, quod fuerat Abrahe promissum Gene. 25.d. Semini tuo dabo terram hanc a flumine Egypti usque ad fluvium magnum Euphratem.
marg.| .15. Offerentium sibi munera id est tributa.
Numérotation du verset 3Rg. 4,ad litteram 
marg.| marg.| { 701 } .1. Erat autem cibus Salomonis. Hic consequenter describitur gloria Salomonis in magnitudine expensarum, et primo quantum ad victualia cum dicitur. Per singulos dies. Corus est genus mensure continens 30. modios, apud Hebreos tamen modius est parvus, quia Ruth portavit sex modios hordei, ut habetur Ruth. 3.d. Simila est farina tritici delicatissima, et purgatissima de qua fiebant panes pro rege, et aliis nobilibus personis.
marg.| .2. Et avium altilium id est impinguatarum, et dicitur ab alo alis. Cetera patent ex predictis usque ibi :
marg.| .3. Et habebat. ubi describitur magnitudo expensarum in aliis cum dicitur.
marg.| .4. Quadraginta milia id est pro curribus trahendis, et huiusmodi operibus faciendis. 2Par. 9.f. dicitur. Habuit quoque Salomon 40. milia equorum in stabulis, etsecundum hoc presepia hic accipiuntur loca distincta pro quolibet equo in una tamen domo, sicut solet fieri in stabulis, ubi inter equos ponuntur aliqua distincta utpote ligna, vel huiusmodi ne percutiant se mutuo, vel mordeant, et ne unus comedat annonam alterius. Sciendum tamen, quod 2Par. ubi translatio nostra habet 40. milia equorum in stabulis, in hebreo habetur : quatuor milia presepia equorum, et secundum hoc esset dicendum quod presepia hic accipiuntur pro domibus ubi plures equi custodiuntur, ita quod de 40. milibus presepibus hic positis quatuor milia erant pro equis regis, et famulorum suorum in diversis partibus regni sui, et trigintasex milia pro equis aliorum suorum subditorum, que dicuntur hic esse Salomonis, eo modo quo bona subditorum dicuntur esse bona principis, quia potest ea accipere in necessitate.
marg.| .5. Et duodecim milia equestrium, nutribantque id est dispositorum{702}ad equitandum.
marg.| .6. Dedit quoque Deus. Hic revertitur scriptura ad declarandum sapientiam Salomonis dicens : Dedit quoque Deus sapientiam id est cognitionem speculabilium.
marg.| .7. Et prudentiam multam, etc. In agibilibus.
marg.| .8. Et latitudinem, etc. ad magnifice expendendum.
marg.| .9. Et precedebat sapientia Salomonis sapientiam , qui studebant in cursu astrorum. Et Egyptiorum, qui studebant in philosophicis, ut dicit Philosophus. 1. Metaphysice.
marg.| .10. Et erat sapientior cunctis hominibus. illius temporis, licet aliqui ante eum, et post eum fuerint sapientiores, ut dictum est cap. precedenti.
marg.| .11. Sapientior Ethan Ezraite id est de villa Ezrai. iste fuit Levita, et cantor, et ab eo intitulatur Ps. 88. qui sic incipit. Misericordias Domini.
marg.| .12. Et Heman, et Chacol, et Dorda filiis Mahol. iste similiter fuit Levita, et cantor, ut habetur 1. Paral. 25. et similiter alii duo sequentes, quia fuerunt fratres eius, et fuerunt valde sapientes, quod patet de Ethan in titulo Ps. preallega. quia talis est : Intellectus, sive sapientia Ethan, Ezraite, et idem probabile est de aliis.
marg.| .13. Locutus est quoque Salomon. non continentur omnes in libro quem habemus parabolarum Salomonis, in quo sunt tantum nongenti quindecim versus in hebreo, nec tamen quilibet versus semper facit unam parabolam. Dicitur enim ille liber factus a Salomone, non quia scripserit, sed quia verba notabilia frequenter diversis locis, et temporibus dicebat, et aliqui sibi assistentes, et audientes redigebant in scripto, et postea ex diversis scriptis fuerunt collecta, non tamen complete, quia in talibus collectionibus multa frequenter omittuntur.
Numérotation du verset 3Rg. 4,ad litteram 
marg.| marg.| { 703 } .1. Et fuerunt carmina eius quinque milia. In Hebre. habetur quinque, et mille, secundum enim modum loquendi Hebraicum quando duo numeri simul iunguntur, minor communiter preponitur, nec ista carmina omnia continentur in libro, qui dicitur Canticum canticorum.
marg.| .2. Et disputavit, etc.  a cedro. que est arbor maxima.
marg.| .3. Usque ad hyssopum. que est herba parva, hoc est dictum, quod {704} perfecte de istis arboribus disputavit determinande, de naturis, et proprietatibus eorum, maxime de illis, que erant necessarie, vel utiles vite humane in medicinis, et consimilibus.
marg.| .4. Et disseruit. maxime inquantum veniunt, in usum, et utilitatem hominum. Iste tamen determinationes, vel non sunt scripte, vel si fuerunt scripte, fuerunt combuste per Nabuzardan, nec fuerunt reparate per Esdram, sicut et de pluribus aliis dicitur a doctoribus.
Numérotation du verset 3Rg. 4,moraliter 
marg.| marg.| {699} .1. Erat autem rex. Per Salomonem autem, qui pacificus interpretatur, Iesus Christus significatur, qui per sanguinem suum pacificavit omnia, que in celis sunt, et in terris. Per omnem Israel significatur ecclesia militans, in qua Deus videtur per fidem, et in enigmate, et ecclesia triumphans, in qua clare videtur, et aperte.
marg.| Et hi principes. Per quos significantur ordines beatorum in ecclesia triumphante, et diversi gradus, et officia viatorum in ecclesia militante.
prol.| {700}
marg.| .9. Habebat autem. Per quos significati sunt. 12. apostoli, prebentes annonam Domini veri Salomonis Iesu Christi, ecclesiam pascendo verbo predicationis, et actu celebrationis. Nam in primitiva ecclesia quotidie fidelibus ministrabatur Eucharistia, et hoc in sortibus sibi assignatis secundum ordinationem veri Salomonis.
marg.| .12. Iuda, et Israel innumerabiles sicut arena maris. Per hoc significata fuit multiplicatio credentium per universum orbem etiam a tempore apostolorum, sicut dixi plenius exponendo illud Ps. 18.a. “In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum”.
Numérotation du verset 3Rg. 4,moraliter 
marg.| marg.| { 701 } .6. Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam, etc. Per {702}quod significatur quod homini Christo ab instanti sue conceptionis data fuit omnium notitia divinitus, qua cognoscit omnia, que Deus cognoscit scientia visionis.
Numérotation du verset 3Rg. 4,moraliter 
marg.| marg.| { 703 } Et veniebant. Et ad audiendam Christi doctrinam venerunt{704}multi non solum de Iudea, sed etiam de aliis nationibus, et terris, ut patet in evangelio, et ecclesiastica historia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_4)

Notes :