Nicolaus de Lyra

Capitulum 20

Numérotation du verset 3Rg. 20,1 

Porro Benadab rex Syrie
congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,2 

Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
Numérotation du verset 3Rg. 20,3 

ait : Hec dicit Benadab. Argentum tuum et aurum tuum meum est, uxores1 tue et filii tui optimi mei sunt.
1 uxores] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,4 

Responditque rex Israel : Iuxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego et omnia mea.
Numérotation du verset 3Rg. 20,5 

Revertentesque nuntii dixerunt : Hec dicit Benadab qui misit nos ad te. Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,6 

Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum, et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent.
Numérotation du verset 3Rg. 20,7 

Vocavit autem rex Israel omnes seniores terre et ait : Animadvertite et videte, quoniam insidietur nobis. Misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui.
Numérotation du verset 3Rg. 20,8 

Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum. Non audias neque acquiescas illi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,9 

Respondit itaque nuntiis Benadab : Dicite domino meo regi : Omnia propter que misisti ad me servum tuum in2 initio faciam, hanc autem rem facere non possum.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,10 

Reversique nuntii retulerunt ei, qui remisit et ait : Hec faciant mihi dii et hec addant,
si suffecerit pulvis Samarie pugillis omnis populi qui sequitur me.
Numérotation du verset 3Rg. 20,11 

Et respondens rex Israel ait :
Dicite ei ne glorietur accinctus
eque ut discinctus.
Numérotation du verset 3Rg. 20,12 

Factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,13 

Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait ei3 : Hec dicit Dominus Deus4. Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
3 ei] om. Weber |
4 Deus] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 20,14 

Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hec dicit Dominus per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet preliari ? Et ille dixit : Tu.
Numérotation du verset 3Rg. 20,15 

Recensuit5 ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum6 et post eos recensuit populum omnes filios Israel septem millia.
5 Recensuit Weber ] Recensivit Edmaior. (B) Rusch |
6 duorum] duum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 20,16 

Et egressi sunt meridie. Benadab autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
Numérotation du verset 3Rg. 20,17 

Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte, misit itaque Benadab qui nuntiaverunt ei dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 20,18 

At ille ait : Sive7 pro pace veniunt apprehendite eos vivos, sive ut prelientur vivos eos capite.
7 ait sive] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,19 

Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur.
Numérotation du verset 3Rg. 20,20 

Et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat8. Fugeruntque Syri et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadab rex Syrie
8 veniebat] venerat Weber
in equo cum equitibus suis9,
9 suis] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,21 

necnon et egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna nimis10.
10 nimis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,22 

Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei : Vade et confortare, et scito, et vide quid facias. Sequenti etiam11
11 etiam] enim Weber
anno rex Syrie ascendet contra te.
Numérotation du verset 3Rg. 20,23 

Servi vero regis Syrie dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,24 

Tu ergo verbum hoc fac. Amove reges singulos ab exercitu tuo12 et pone principes pro eis,
12 tuo] suo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,25 

et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum et fecit ita.
Numérotation du verset 3Rg. 20,26 

Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadab Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 20,27 

Porro filii Israel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati contra eos, quasi duo parvi greges caprarum. Syri autem repleverunt terram.
Numérotation du verset 3Rg. 20,28 

Et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israel : Hec dicit Dominus. Quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium, dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua, et scietis quia ego sum13 Dominus.
13 sum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,29 

Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum. Percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una.
Numérotation du verset 3Rg. 20,30 

Fugerunt autem qui remanserant in Aphec in civitatem, et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadab fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,31 

Dixeruntque ei servi sui : Eecce audivimus quod reges domus Israel clementes sunt14 : Ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel forsitan salvabit animas nostras.
14 sunt] sint Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,32 

Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funes in capitibus suis15 veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei16 : Servus tuus Benadab dicit : Vivat oro te anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit frater meus est.
15 suis] om. Weber |
16 ei] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 20,33 

Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt : Frater tuus Benadab vivit17. Et dixit eis : Ite et adducite eum. Egressus est ergo ad eum Benadab et levavit eum in currum suum.
17 vivit] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,34 

Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam, et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria, et ego federatus recedam a te. Pepigit ergo fedus et dimisit eum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,35 

Tunc vir quidam
de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me.
At ille : Noluit percutere.
Numérotation du verset 3Rg. 20,36 

Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me et percutiet te leo.
Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
Numérotation du verset 3Rg. 20,37 

Sed et alterum inveniens18 virum dixit ad eum : Percute me qui percussit eum et vulneravit.
18 inveniens] conveniens Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,38 

Abiit ergo propheta et occurrit
regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,39 

Cumque rex transiret clamavit ad regem et ait : Servus tuus egressus est ad preliandum in19 cominus. Cumque fugisset vir unus adduxit20 eum quidam ad me et ait : Custodi virum istum. Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes.
19 in] om. Weber |
20 adduxit] adpuxit cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 3Rg. 20,40 

Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum : Hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti.
Numérotation du verset 3Rg. 20,41 

At ipse21 statim abstersit pulverem de facie sua
21 ipse] ille Weber
et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.
Numérotation du verset 3Rg. 20,42 

Qui ait ad eum : Hec dicit Dominus. Quia dimisisti virum dignum morte
de manu tua, erit anima tua pro anima eius,
et populus tuus pro populo eius.
Numérotation du verset 3Rg. 20,43 

Reversus est igitur rex Israel in domum suam audire contemnens, et furibundus venit Samariam.

Capitulum 20

Numérotation du verset 3Rg. 20,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 45vb
Numérotation du verset 3Rg. 20,ad litteram 
marg.| marg.| {839} Porro Benadad. Postquam divina providentia quantum in se fuit Achab a sua malitia revocavit celestibus signis, hic consequenter eum revocat in mirabilibus victoriis licet abusus fuerit utriusque beneficii, et dividitur pars ista in duas secundum duplices victorias, secunda ponitur, ibi : Accedens autem propheta. Circa primum Achab primo de obsidione anxiatur, secundo per prophetam de victorie promissione consolatur, Et ecce propheta unus. Anxiabatur autem Achab, tum quia non habebat populum, ut posset resistere, tum quia non poterat pacem, nisi valde gravem habere, et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Hec dicit. Achab enim primo miserat nuntios ad Benadad pro pace requirenda, et ipse respondit ista que dicta sunt.
marg.| .2. Responditque. non dicit, secundum verbum tuum totaliter, quia bene concedebat ei aurum, et argentum, et bona mobilia, non autem uxores, et pueros, ideo subditur :
marg.| .3. Tuus sum. non autem dixit de uxoribus et liberis, sed Benadad huic oblationi non assensit, imo totum habere voluit, et absque dilatione, ideo subditur, Cras igitur, et patet littera.
marg.| .4. Vocavit. ut haberet consilium cum eis, quia erat in arcto positus propter multitudinem exercitus Regis Syrie quem formidabat, et propter pacem duram, quam Rex Syrie volebat.
marg.| .5. Animadvertite, volens auferre uxores, et filios, ut sic non remaneant {840} in terra qui possint eam defendere in futuro, et sic obtinebit eam pro sua voluntate.
marg.| .6. Non audias. magis enim volebant se exponere periculo belli, quia sicut vulgariter dicitur, Melius est bonum bellum quam mala pax, ideo respondit Achab.
marg.| .7. Hanc autem rem facere non possum, et cetera. Propter quod Rex Syrie indignatus, et de sua multitudine nimis confidens dixit.
marg.| .8. Si suffecerit. et accipitur hic si. pro non.
marg.| .9. Pulvis. vocatur autem hic pulvis Samarie terra, quam cives portaverunt iuxta muros in magna quantitate, ad hoc quod muri essent fortiores ad sustinendum ictus machinarum , et ad hoc quod illi de civitate per illam terram appositam possent faciliter ire usque prope propugnacula murorum ad defensionem civitatis. Dixit igitur Benadad se iactando quod tanta multitudo erat in suo exercitu, quod si quilibet acciperet pugillum de terra, implerentur fossata, et fierent aggeres ita magni exterius, sicut fecerant cives interius, per hec innuens, quod statim caperet civitatem, cui respondit Achab.
marg.| .10. Ne glorietur accinctus eque, ut discinctus. Factum est autem cum audisset Benadad. Accinctus dicitur ille qui vadit ad prelium. Discinctus vero qui iam deposuit arma obtenta victoria, per hoc insinuans ipsi Benadad, quod non debeat gloriari acsi iam cepisset civitatem.
marg.| .11. Circumdate civitatem. ponendo machinas ad invadendum eam.
prol.| {841 }
Numérotation du verset 3Rg. 20,ad litteram 
marg.| .1. Et ecce propheta. Hic consequenter Achab de promissione victorie consolatur, cum dicitur, Vidisti omnem multitudinem. cum causa subditur :
marg.| .2. Ut scias quia ego. et resilias ab idololatria.
marg.| .3. Et ait Achab, per quem, etc. quia videbatur sibi impossibile propter populi sui paucitatem, propter quod propheta ad eum assecurandum replicavit nomen Domini dicens.
marg.| .4. Hec dicit dominus, Per pedissequos. id est per armigeros principum terre Israel, ut communiter exponit Rabbi Salomon dicens, quod per hoc intelliguntur filii nobilium, qui non erant de filiis Israel, sed erant dati obsides ipsi Achab. Unde in hebreo habetur : Per pueros principum provinciarum.
marg.| .5. Et ait scilicet Achab.
marg.| .6. Quis incipiet preliari. id est quis erit in prima acie.
marg.| .7. Et ille dixit tu, etc. ut magis tibi attribuatur victoria, et per hoc debeas esse Deo magis gratus.
marg.| .8. Et egressi sunt meridie. quia illa hora solent homines comedere, et ideo minus erant parati ad resistendum, ideo subditur :
marg.| .9. Benadad autem bibebat. Id est vino suffusus, et inebriatus.
prol.| {842}
marg.| .10. Misit itaque Benadad. Id est miserat ante eos ad circumdandum civitatem, ut predictum est, et isti nuntiaverunt ei egressum Achab de civitate.
marg.| .11. Apprehendite eos vivos. volebat enim communi populo uti in operibus servilibus in regno suo, et principales volebat interficere variis suppliciis longa morte. Cetera patent.
marg.| .12. Accedens autem propheta etc. Hic consequenter describitur secunda victoria ipsi Achab concessa, ubi Achab primo de bello futuro premonetur secundo victoria ei predicitur, ibi : Et accedens unus vir Dei. tertio obtenta victoria Achab abutitur, ibi : Dixeruntque ei servi sui. Circa primum dicitur.
marg.| .13. Vade et confortare, Accipiendo constantiam te defendendi bello futuro.
marg.| .14. Et scito, et vide id est non sis negligens in providendo tibi propter victoriam quam habuisti.
marg.| .15. Dii montium. Hoc dicebant, quia templum ubi colebatur Deus in Ierusalem erat in monte Moria, et altare quod reparavit Helias in monte Carmeli.
marg.| .16. Ideo superaverunt. Credebant enim tanquam Gentiles, et erronei, quod potestas Dei Israel se extenderet tantum in montibus.
prol.| {843 }
Numérotation du verset 3Rg. 20,ad litteram 
marg.| .1. Amove reges singulos ab exercitu tuo id est principes bellatorum qui non sint ita delicati sicut reges, nec in statutam alto positi, et sic erunt fortiores ad pugnandum, et magis voluntarii, ut per hoc possint ascendere ad altiorem gradum.
marg.| .2. Et ascendit. Que est civitas fortis in tribu Aser, quam abstulerant Syri ab Hebreis, et est sita in monte, sed ante eam est planities magna, ubi descenderunt Syri, ut pugnarent cum Hebreis in campestribus.
marg.| .3. Quasi duo parui greges. Quia Hebrei erant valde pauci respectu Syrorum, ut sic victoria magis appareret ex virtute divina.
marg.| .4. Et accedens. Hic consequenter victoria ipsi Achab promittitur, cum dicitur, Et accedens unus vir Dei. Licet non nominetur, dicitur tamen a doctoribus communiter, quod fuit Micheas filius Iemla. et hoc etiam dicunt Hebrei.
marg.| .5. Quia dixerunt. id est quia blasphemaverunt Deum Israel, attribuentes ei potentiam limitatam, debellabuntur propter istam blasphemiam. Dicunt etiam quod cum hoc dixit eis propheta, quod non parceret ipsi Benadad, et populo eius, sed magis interficeret propter blasphemiam Dei predictam, et propter hoc in hebreo ponitur bis, Et dixit. Unde in hebreo sic habetur : Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel, et dixit, Hoc dicit Dominus et cetera. Quia de mandato Dei dixit ei, quod victoriam illi daret, et quod Syris devictis non parceret. Cetera patent usque ibi :
marg.| .6. Et cecidit murus, et cetera. Volebat enim fortificare murum ad se defendendum intra civitatem. Sed quia edificium erat antiquum ex concussione, et Dei voluntate cecidit super blasphemos.
prol.| {844}
marg.| .7. In tra cubiculum, et cetera. id est in loco valde secreto. Iosephus autem dicit, quod cum paucis sibi fidelissimis intravit locum subterraneum secretum, cuius ingressus erat intra cubiculum.
marg.| .8. Dixeruntque ei servi sui. Hic consequenter Achab victoria sibi data abutitur in dimissione blasphemi, quem occidere tenebatur demandato Dei.
marg.| .9. Audivimus. Dicit enim Seneca in libr. de clementia, quod nihil ex omnibus magis decet principem quam clementia, tamen semper cum ea debet esse iustitia, aliter non esset virtuosa, et ideo in proposito magis fuit dementia parcendo blasphemis contra Deum, et iustitiam, quando dixit Achab.
marg.| .10. Si adhuc vivit. id est volo facere pacem cum eo, et confederationem.
marg.| .11. Quod. id est servi Benadad.
marg.| .12. Pro omine. est autem omen secundum quod dicit Valerius Maximus, verbum ex insperato prolatum ex quo sequitur bonum alicuius, vel aliquorum, et tunc dicitur omen illius, vel illorum. Et ponit exemplum de Romanis querentibus locum aptum, ut ibi manerent, et civitatem edificarent, et cum venissent ad locum ubi nunc est. Roma, vexillarius qui precedebat fixit vexillum in terra, dicens, Stemus, quia hic optime manebimus, et hoc verbum fuit acceptum pro omine.
marg.| .13. Et festinantes rapuerunt. Tanquam firmiter dictum ne posset retractare.
marg.| .14. Atque dixerunt, frater tuus. Acsi diceret, sicut dixisti, ex nunc est fedus inter te, et ipsum.
marg.| .15. Et levavit eum in currum etc. pacifice, et honorifice recipient ipsum.
marg.| .16. Et plateas. id est in civitate mea regia fac forum rerum venalium, ut inde recipias tributum tanquam habens in regno meo principale dominium. Dicit autem Rabbi Salomon hic, quod non habebat in animo hoc facere, sed intendebat Achab decipere.
prol.| {845 }
Numérotation du verset 3Rg. 20,ad litteram 
marg.| .1. Tunc vir. Postquam divina providentia revocavit Achab quantum in se fuit signis, et victoriis mirabilibus, hic consequenter eum revocat comminationibus, et primo comminatur ei mortem in persona propria. secundo cum hoc in uxore, et prole sua c. sequenti. Circa primum sciendum quod propheta de mandato Domini voluit proponere ipsi Achab parabolam per quam ignorans contra seipsum daret sententiam, sicut Natham proposuit ipsi David, ut habetur supra 2. libr. 11 capitulo Et ideo ad proponendum primo disponitur per plagam susceptam , cum dicitur.
marg.| .2. Dixit ad socium. ex quodam horrore.
marg.| .3. Cui ait, etc.  et percute me. propter peccatum inobedientie, quia eum cognosceret, et sciebat esse prophetam Domini, cui est in omnibus obediendum, cum sit dominus vite, et mortis, sanitatis, et infirmitatis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .4. Et mutavit. In hebreo habetur : Et mutavit panno id est involutione panni, quia ligavit caput suum vulneratum sicut solet fieri, ita tamen quod ex illis ligaminibus facies pro magna parte erat operta, ne Achab eum cognosceret, et sic ad parabolam propositam responderet, sicut uni de populo qui propheta non esset.
prol.| {846}
marg.| .5. Cumque fugisset. adduxit eum, scilicet captum.
marg.| .6. Custodi. sub pacto quod sequitur in li era. Et subintelligitur. Et sic recepi eum.
marg.| .7. Et ait rex Israel. Ignorans quod pro ipso diceretur. Ubi etiam considerandum quod ista parabola vera est in sensu pro quo ponitur, scilicet pro Achab, et Benadad, sicut et parabola Ioathan filii Ieroboal que habetur Iud. 9.b. Dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni, et impera super nos. de Sichimitis, et Abimelec, prout ibidem plenius fuit dictum. In hoc enim consistit veritas parabole, quod su vera in sensu pro quo ponitur.
marg.| .8. At ille. In hebreo habetur : Et amovit pannum, seu ligamentum de facie sua, ut cognitus a rege parabolam ad propositum applicaret, dicens.
marg.| .9. Quia dimisisti. propter Dei blasphemiam, et eius sententiam contra Benadad tibi denuntiatam, ut eam exequereris.
marg.| .10. Erit anima. id est morieris, iste enim fuit idem propheta qui denuntiaverat sibi victoriam, et Dei sententiam de Benadad.
marg.| .11. Reversus. Audire contemnens tanquam obstinatus in malitia sua.
marg.| .12. Furibundus venit. dicit Iosephus quod incarceravit prophetam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,moraliter 
marg.| marg.| {839} .1. Porro Benadad rex Syrie , Syria sublimis interpretatur, ideo {840}per regem Syrie diabolus significatur, de quo dicitur Iob. 41.d. Omne sublime videt. nam superbissimus est, ideo de ipso dicitur{841}ibidem, quod Ipse est rex super omnes filios superbie. Ipse vero congregat exercitum suum contra homines, ad subiiciendum sibi per peccatum, et maxime contra illos quia sua servitute recesserant per penitentie sacramentum, et ibi bene significantur per filios Israel, qui recesserant a cultu Baal, et adheserant Deo dicentes, Dominus ipse est Deus. ut habetur supra 18. capitul. sed dominus facit eum superari cum suo exercitu.
Numérotation du verset 3Rg. 20,moraliter 
marg.| .4. Per pedissequos principum provinciarum. Per quos convenienter intelligi possunt pauperes predicatores, qui discurrunt ad predicandum contra vitia ex auctoritate prelatorum, qui bene dicuntur principes, eo quod sunt successores apostolorum, de quibus dicitur Ps. 43.d. Constitues eos principes super omnem terram. Per predicationem vero pauperum religiosorum multi peccatores convertuntur ad bonum, et sic in eis diabolus cum suo exercitu superatur.
marg.| .14. Servi vero regis, etc. Per servos regis Syrie intelliguntur demones, qui sunt sub suo principe, ipsi vero aliquando pugnant{842}cum viris sanctis in montibus s. quando nituntur eos impedire a devotis orationibus que montes dicuntur, quia secundum Damascenum, Oratio est ascensus mentis in Deum, sed ibi debellantur, quia virtute orationis perseverantis fugantur. Quod fuit figuratum Ex. 17 capitulo ubi dicitur quod Amalec cum suo exercitu fugatus fuit, et devictus per Moysen in monte orantem. Sed demones sic devicti a viris devotis aliquando revertuntur ad pugnandum cum eis in campestribus Nam aliquando viri devoti occupantur circa administrationes, temporalem curam requirentes, propter quod per campestria designantur, et demones sperant eos in suis tentationibus devincere, sed frequenter contigit, quod sicut victi fuerunt in montibus sic et in campestribus debellantur. Et hoc est quando viri devoti in administrationibus sibi commissis bene se habent ad honorem Dei, et bonum proximi, sed aliquando contigit Deo permittente, et diabolo procurante, quod ex tali victoria victor in superbiam erigitur, et sic cum diabolo qui rex est super filios superbie confederatur, et hoc per fedus Achab cum rege Syrie significatur.
Numérotation du verset 3Rg. 20,moraliter 
marg.| marg.| { 845 }† Per hoc autem quod propheta increpavit Achab de hoc {846}federe dicens.
marg.| .9. Quia dimisisti. significatur quod ex tali federe cum demone incurritur mors gehenne.
Numérotation du verset 3Rg. 20,additio 
prol.| {845}In capitulo 20. ubi dicitur in postilla : « Postquam divina providentia quantum in se fuit Achab a sua malitia revocavit celestibus signis » etc. Si divina providentia quantum in se fuit, revocasset Achab a sua malitia, ut dicitur in postilla indubie fuisset revocatus. Nam ut ecclesia cantat, Divina providentia in sua dispositione non fallitur. Unde melius diceretur quod divina providentia fecit supernaturalia signa sufficientia ad revocationem Achab, si ipse non fuisset obstinatus.
Numérotation du verset 3Rg. 20,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 20. ubi postillator continuando dicit, quod providentia divina quantum in se fuit Achab a sua {846}malitia revocavit celestibus signis. Burg. nititur eum capere in sermone, quia dixit quantum in se fuit, volens quod per hoc circumloquatur voluntatem Dei beneplacitam, et ita Achab fuisset conversus, quia illa voluntas semper efficax est. Sed Burgen. noluit advertere naturam terminorum theologicalium, quod voluntas signi precipiendo, consulendo, etc. potest facere quod in se est, sicut voluntas beneplaciti. Et ita vere dicitur, Deus quantum in se est vult omnes homines salvos fieri, sed defectus est ex parte hominum non Dei, quod non omnes homines salui fiant. Hec igitur Bur. obiectio potius est pueriliter tentativa, quam veritatis inquisitiva, quemadmodum valde reprehendit, beatus Hie. et beatus Aug. de doctrina Christiana.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_20)

Notes :