Nicolaus de Lyra

Capitulum 21

Numérotation du verset 3Rg. 21,1 

Post verba autem hec tempore illo1 vinea erat Naboth Iezraelite, qui erat in Iezrael iuxta palatium2 regis Samarie.
1 tempore illo] om. Weber |
2 palatium] + Ahab Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 21,2 

Locutus est ergo Achab ad Naboth
dicens : Da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,3 

Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi3 Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi.
3 sit mihi] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,4 

Venit ergo Achab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezraelites dicens : Non dabo4 tibi hereditatem patrum meorum, et proiciens se in lectulum suum, avertit faciem ad parietem et non comedit panem.
4 dabo] do Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,5 

Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc ? Unde anima tua contristata est ? Et quare non comedis panem ?
Numérotation du verset 3Rg. 21,6 

Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Iezraelite et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia, aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait : Non do tibi vineam meam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,7 

Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius : Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel. Surge et comede panem, et equo esto animo, ego dabo tibi vineam Naboth Iezraelite.
Numérotation du verset 3Rg. 21,8 

Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo eius, et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.
Numérotation du verset 3Rg. 21,9 

Litterarum autem erat ista sententia : Predicate ieiunium et facite sedere5 Naboth inter primos populi,
5 facite sedere] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,10 

et summittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Naboth6 Deum et regem. Etet educite eum et lapidate, sicque moriatur.
6 Naboth] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,11 

Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut preceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos.
Numérotation du verset 3Rg. 21,12 

Predicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
Numérotation du verset 3Rg. 21,13 

Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum. At illi scilicet, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem7. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem
7 Deum et regem] Deo et regi Weber
et lapidibus interfecerunt.
Numérotation du verset 3Rg. 21,14 

Miseruntque ad Iezabel dicentes : Lapidatus est Naboth et mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,15 

Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, posside vineam Naboth Iezraelite qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia. Non enim vivit Naboth sed mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,16 

Quod cum audisset Achab mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezraelite
ut possideret eam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,17 

Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 21,18 

Surge et descende in occursum Achab regis Israel qui est in Samaria. Ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,19 

Et loqueris ad eum dicens : Hec dicit Dominus : occidisti insuper et possedisti. Et post hec addes : Hec dicit Dominus : in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem tuum8.
8 tuum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,20 

Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ?9 Qui dixit : Inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini.
9 inimicum tibi] inimice mee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,21 

Propterea hec dicit Dominus10 : Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israel.
10 Propterea… Dominus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,22 

Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 21,23 

Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens : Canes comedent Iezabel in agro Iezrael.
Numérotation du verset 3Rg. 21,24 

Si mortuus fuerit Achab in civitate comedent eum canes. Si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset 3Rg. 21,25 

Igitur non fuit alter talis ut Achab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini. Concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
Numérotation du verset 3Rg. 21,26 

et abominabilis effectus est in tantum, ut sequeretur idola que fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 21,27 

Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam, ieiunavitque et dormivit in sacco, et ambulabat dimisso capite.
Numérotation du verset 3Rg. 21,28 

Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 21,29 

Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius.

Capitulum 21

Numérotation du verset 3Rg. 21,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 46ra
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 46r b
Numérotation du verset 3Rg. 21,ad litteram 
marg.| marg.| {847} .1. Post verba. Hic consequenter additur secunda comminatio facta ipsi Achab de morte eius uxoris, et prolis. Circa quam sic proceditur, quia primo ponitur ipsius Achab nova prevaricatio, secundo ponitur pene comminatio ibi : Factus est igitur. tertio executio, seu inflictio, c. 22. Nova prevaricatio ipsius Achab fuit, quia postquam multipliciter Deum offenderat per idololatriam, innocentem occidit propter hereditatis sue concupiscentiam, et patet littera usque ibi :
prol.| {848}
marg.| .2. Propitius, etc. pro pretio, vel hereditate alia. Terra enim Israel proprie erat ipsius Dei, propter quod non poterat simpliciter vendi, sed solum usque ad iubileum, sicut habetur Lv. 25. Et ideo nec illud concedebatur in lege, nisi in necessitate. Naboth autem erat dives propter quod non erat compulsus hereditatem suam vendere. Rex etiam volebat eam ad perpetuum habere.
marg.| .3. Et proiiciens. ex indignatione, et impatientia. Ex hoc patet quod rex non poterat accipere agros subditorum suorum pro voluntate sua.
prol.| {849 }
Numérotation du verset 3Rg. 21,ad litteram 
marg.| .1. Grandis. Ironice loquebatur quasi d<icat> ex regia potestate posses eam de facili habere.
marg.| .2. Scripsit, etc. et signavit, quia antiquitus in annulis principum erat impressio ad litteras signandum, et ex hoc patet quod iste littere de morte Naboth fuerunt facte, et misse de eius scitu, et voluntate.
marg.| .3. Predicate. Hoc enim faciebant Iudei, quando iudicium de aliquo magno scelere debebat fieri.
marg.| .4. Et sedere. Tum quia erat de maioribus civitatis, tum ut non viderentur querere eius mortem, sed honorem.
marg.| .5. Benedixit id est maledixit : sicut Iob 2 capitulo Benedic Deo, et morere. Propter horrorem enim maledictionis eam signabat Iudei nomine contrario .
marg.| .6. Deo, etc. et sic accusabatur de Dei blasphemia, et de crimine lese maiestatis : et utrique debebatur pena mortis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .7. Quamobrem eduxerunt. Tanquam indignum mori in civitate. Cetera patent usque ibi :
marg.| .8. Surrexit, et descendebat. Hic est duplex opinio Hebreorum . Aliqui dicunt, quod pro criminibus impositis ipsi Naboth bona eius omnia erant confiscata humano iudicio : et ideo rex descendebat ad possidendum, tanquam sibi acquisita. Alii dicunt , quod Naboth fuit frater patris Achab : et quod pro criminibus sibi impositis non solum fuit ipse lapidatus, sed et filii eius cum eo. sicut et de Acham dicitur Iudic. 7. Et ideo Achab eius nepos descendit ad possidendum tanquam heres. quia non remanserat alius {850} propinquior. Et huic dicto concordat quod dicitur infra 4. lib. cap. 9.s. Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri ait Dominus, reddam tibi in agro isto.
marg.| .9. Factus est igitur. Hic post prevaricationem Achab describitur pene consequentis comminatio, cum dicitur.
marg.| .10. Occidisti. Quia sicut dictum est, et patet ex hoc loco : littere, mortis Naboth de scitu, et voluntate Achab facte fuerunt, et misse.
marg.| .11. In super. Valde inique.
marg.| .12. Hec dicit. Dicunt aliqui, quod si accipiatur sanguis Achab in propria persona : tunc ly in hoc loco, non designat locum signatum : sed regionem. quia sicut dicitur cap. seq. currus ubi fluxerat sanguis Achab lotus fuit in piscina Samarie, et ibi linxerunt canes sanguinem sic ablutum. Si autem accipiatur sanguis Achab in persona filii sui, cuius sanguis erat quodammodo sanguis patris, sic ly hoc loco signat locum determinatum ubi lapidatus fuit Naboth, prout patet infra lib. 4 capitulo 9. Rabbi Salomon dicit quod de sanguine Naboth in persona propria intelligitur, quod in eodem loco canes linxerunt sanguinem Achab ubi prius lambuerunt sanguinem Naboth. qualiter autem istud possit intelligi, videbitur cap. sequenti.
marg.| .13. Num invenisti me inimice mi. Ita est in hebreo, et in libris correctis. et est sensus numquid invenisti me talem quod deberes mihi inimicari ?
marg.| .14. Qui dixit. Eo quod es inimicus Dei cuius sum servus. unde subditur :
marg.| .15. Eo quod. Sicut enim res vendita transit in dominium , et possessionem ementis, sic Achab videbatur totaliter subditus idolis, et serviens eis.
prol.| {851 }
Numérotation du verset 3Rg. 21,ad litteram 
marg.| .1. Et demetam. Exponatur sicut supra de Ieroboam, et Baasa.
marg.| .2. Et peccare. Non solum in cultu vitulorum, sicut alii reges precedentes, sed etiam in cultu Baal.
marg.| .3. Canes. Hoc fuit impletum tempore Iehu, ut habetur infra 4. lib. 9 capitulo
marg.| .4. Igitur. Scilicet in regibus ipsum precedentibus, quia introduxit cultum Baal in regnum suum ad incitamentum uxoris sue, sicut supra dictum est cap. 16. et hic repetitur.
marg.| .5. Itaque cum audisset scilicet Elie de morte sua, et posteritatis sue.
prol.| {852}
marg.| .6. Scidit vestimenta. In signum penitentie, et humiliationis coram Deo. ista tamen penitentia fuit timor pene, ut communiter dicitur, nec obstat quod subditur, quod propter eam dilata est deletio domus sue, quia talis penitentia licet non sit meritoria gratie, et evasionis pene eterne : tamen bene est meritoria aliquando dilationis pene temporalis . Alii autem dicunt, quod fuit vera penitentia, sed ad horam : quia non permansit in ea : sed magis reversus fuit ad mala preterita.
marg.| .7. Non inducam malum. Scilicet deletionis domus sue in diebus suis, sed in diebus filii sui, ut habetur infra 4. lib. c. 10.
prol.| {847}Liber Regum Tertius
prol.| Capitulum 21
Numérotation du verset 3Rg. 21,moraliter 
marg.|
marg.| .1. Post verba, etc. Per vineam Naboth potest intelligi possessio, vel aliud bonum viri iusti. Per Achab regem hanc vineam cupientem, homo quicumque, et maxime potens, qui cupidus est {848}boni alieni. Per uxorem autem Achab, que viam pessimam invenit habendi vineam predictam scilicet per innocentis mortem, significantur homines mali, qui sunt potentibus coniuncti, et dant eis consilia pessima rapiendi simplicium, et innocentium bona.
prol.| { 849 }
Numérotation du verset 3Rg. 21,moraliter 
marg.| .9. Factus est igitur. Quia Achab descendenti ad possidendum vineam predictam, denuntiavit ei ex parte Domini {850}terribilem sententiam contra se et uxorem suam, per quod designatur, quod predicator veritatis contra malos homines, et eius consiliarios debet predicare constanter, et denuntiare nisi peniteant, penam eternam.
prol.| { 851 }
Numérotation du verset 3Rg. 21,moraliter 
marg.|
marg.| .5. Itaque cum audisset, etc. In signum penitentie, propter {852}quod pena comminata fuit ad tempus dilata, et per hoc significatur quod quando peccator vere penitet, eterna pena, quam meruerat, in temporalem commutatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_21)

Notes :