Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Rg. 1,1 

PRIMUS LIBER MALACHIM, ID EST REGUM TERTIUS, INCIPIT1.
1 Primus…incipit] Incipit tertius liber Regum ΩD, Incipit liber malachim id est regum tertius et quartus Weber
Et rex David senuerat
habebatque etatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat.
Numérotation du verset 3Rg. 1,2 

Dixerunt ergo ei servi sui : Queramus domino nostro regi adolescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem.
Numérotation du verset 3Rg. 1,3 

Quesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisac Sunamitem2 et adduxerunt eam ad regem.
2 Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,4 

Erat autem puella pulchra nimis
dormiebatque cum rege et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam.
Numérotation du verset 3Rg. 1,5 

Adonias
autem filius Agith elevabatur dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent.
Numérotation du verset 3Rg. 1,6 

Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde secundus natus3 post Absolon4.
3 natus] natu Weber |
4 Absolon] Absalom Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 1,7 

Et sermo ei cum Ioab filio Sarvie et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adonie.
Numérotation du verset 3Rg. 1,8 

Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiade et Nathan propheta et Semei et Cerethi et Phelethi5 et robur exercitus David non erat cum Adonia.
5 Cerethi et Phelethi] Rhei Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,9 

Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoeleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,10 

Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,11 

Dixit itaque Nathan ad Bersabee6
6 Bersabee] Bethsabee Weber
matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Agith et dominus noster David hoc ignorat ?
Numérotation du verset 3Rg. 1,12 

Nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,13 

Vade et ingredere ad regem David et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancille tue dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo ? Quare ergo regnabit7 Adonias ?
7 regnabit] regnavit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,14 

Et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et complebo sermones tuos.
Numérotation du verset 3Rg. 1,15 

Ingressa est itaque Bersabee8 ad regem in cubiculo. Rex autem senuerat nimis et Abisac Sunamites9 ministrabat ei.
8 Bersabee] Bethsabee Weber |
9 Abisac Sunamites] Abisag Sunamitis Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 1,16 

Inclinavit se Bersabee10 et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis ?
10 Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,17 

Que respondens ait : Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancille tue Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo,
Numérotation du verset 3Rg. 1,18 

et ecce11 Adonias regnat12 te domine mi rex ignorante.
11 ecce] + nunc Weber |
12 regnat] regnavit Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 1,19 

Mactavit boves et pinguia queque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militie, Salomonem autem servum tuum non vocavit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,20 

Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te.
Numérotation du verset 3Rg. 1,21 

Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis. Erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
Numérotation du verset 3Rg. 1,22 

Adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes.
venit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,23 

Et nuntiaverunt regi dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset ante
conspectum
regis et adorasset eum pronus in terram.
Numérotation du verset 3Rg. 1,24 

Dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum.
Numérotation du verset 3Rg. 1,25 

Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem. Illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus : Vivat rex Adonias.
Numérotation du verset 3Rg. 1,26 

Me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiade et Salomonem filium13
13 filium] famulum Weber
tuum non vocavit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,27 

Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum ? Et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum ?
Numérotation du verset 3Rg. 1,28 

Et respondit rex David dicens : Vocate ad me Bersabee14. Que cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
14 Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,29 

iuravit rex et ait : Vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia,
Numérotation du verset 3Rg. 1,30 

quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie.
Numérotation du verset 3Rg. 1,31 

Summissoque Bersabee15 in terram vultu adoravit regem dicens : Vivat dominus meus rex David in eternum.
15 Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,32 

Dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc
sacerdotem et Nathan prophetam16 et Banaiam filium Ioiade. Qui cum ingressi fuissent coram rege
16 prophetam] propheten Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,33 

dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion
Numérotation du verset 3Rg. 1,34 

et ungat17 eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel et canetis bucina atque dicetis : Vivat rex Salomon.
17 ungat] unguat Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,35 

Et ascendetis post eum et venietis18 in Hierusalem19 et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique precipiam ut sit dux super Israel et super Iudam.
18 venietis] veniet Weber |
19 in Hierusalem] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 1,36 

Et respondit Banaias filius Ioiade regi dicens : Amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,37 

Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius20 solio domini mei regis David.
20 eius] + a Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,38 

Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiade, et Cerethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam
regis David et adduxerunt eum in Gion.
Numérotation du verset 3Rg. 1,39 

Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon.
Numérotation du verset 3Rg. 1,40 

Et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et letantium gaudio magno et insonuit terra a clamore21 eorum.
21 a clamore] ad clamorem Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,41 

Audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo. Iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tube ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis ?
Numérotation du verset 3Rg. 1,42 

Adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit, cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es et bona nuntians.
Numérotation du verset 3Rg. 1,43 

Responditque Ionathan Adonie : Nequaquam, dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem,
Numérotation du verset 3Rg. 1,44 

misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiade et Cerethi et Phelethi22 et imposuerunt eum super mulam regis.
22 Phelethi] corr. , Phelet cacogr. Rusch , Felethi Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,45 

Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion. Et ascenderunt inde letantes et insonuit civitas. Hec est vox quam audistis,
Numérotation du verset 3Rg. 1,46 

sed et Salomon sedit super solio regni,
Numérotation du verset 3Rg. 1,47 

et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum. Et adoravit rex David23 in lectulo suo
23 David] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,48 

insuper et hec locutus est : Benedictus Dominus Deus Israel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,49 

Territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerunt24 ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam.
24 fuerunt] fuerant Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,50 

Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit in tabernaculum Domini25 tenuitque cornu altaris,
25 in…Domini] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,51 

et nuntiaverunt Salomoni dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio.
Numérotation du verset 3Rg. 1,52 

Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram, sin autem malum inventum fuerit in eo morietur,
Numérotation du verset 3Rg. 1,53 

misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem, dixitque ei Salomon vade in domum tuam.

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Rg. 1,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 43va
Numérotation du verset 3Rg. 1,1 
marg.| marg.| {673} INCIPIT POSTILLA VENERABILIS magistri Nicolai de Lyra super libro primo Malachim.
marg.| Et rex David senuerat, etc. In precedentibus libris actum est de regno filiorum Israel unito, hic consequenter agitur de regno eius diviso. propter quod apud Hebreos duo libri precedentes sunt unus liber qui vocatur Samuel, et duo sequentes sunt, unus alius liber qui vocatur Malachim id est regum in plurali. Primo igitur de duplici regno agitur prout floruit. Secundo prout cadere cepit scilicet quarto lib. quia ex tunc gentes subdite Hebreis ceperunt rebellare, et tandem dominari eis, et finaliter eos captivare. Circa primum sciendum quod ubi unum regimen terminatur, sequens inchoatur. ideo primo agitur de regni unitate sub Salomone in principio regni sui. secundo de regni divisione circa finem vite 11 capitulo Prima in duas : quia primo describitur ipsius Salomonis regis institutio. secundo instituti confirmatio cap. 2. Prima in tres. quia primo describitur ipsius David senilis conditio. secundo Adonie ambitio, ibi : Adonias autem . tertio Salomonis promotio, ibi : Dixitque Nathan. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Et rex David senuerat, etc. et tamen non habebat nisi 70. annos ad plus, quia 30. annorum erat quando cepit regnare, et 40. annis regnavit, ut habetur supr. 2 lib. 5. cap. Sed ad sensum patet, quod aliqui citius senescunt et alii tardius secundum diversitatem complexionum, et laborum, et curarum.
marg.| .2. Cumque, etc.  vestibus non. quod fuit satis mirabile de tanta frigiditate in homine bene complexionato. Cuius una causa assignatur, quia a iuventute fuit bellicosus, propter quod multos ictus et plagas sustinuit, ex quibus plurimus sanguis emanavit, propter{674}quod citius senuit et infrigidatus fuit. Alia etiam causa additur, quia ex visione angeli tenentis gladium evaginatum super Hierusalem, ut dictum est supr. 2. lib. 24. cap. supramodum territus fuit. Timor autem infrigidat, et maxime excessivus, propter quod timentespallescunt et tremunt, et ideo ex tunc David notabiliter infrigidatus fuit. Aliam etiam causam assignat Rabbi Salomondicens, quod hoc fuit in penam peccati quo abscidit oram vestis Saul, ut habetur supr. 1. lib. cap. 24. Quod enim in hoc peccaverit, videtur. quia ibidem subditur : Post hec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul. quamdiu enim Saul in regno tolerabatur a Deo, David debebat eum revereri, et quia in hoc irreverenter se habuit ad ipsum, fuit punitus pena correspondente scilicet ut vestibus non calefieret in senectute. secundum illud Sap. 11 capitulo Per que peccat quis, per hec et torquetur.
marg.| .3.  Dixerunt ergo etc scilicet medici qui etc.
marg.| .4. Queramus Domino nostro. Glo. Hier. super locum istum dicit sic. Nonne tibi videtur, si occidentem litteram sequaris, figmentum esse, vel Atelanarum ludicra, quod frigidus senex obvolutus vestimentis, nisi complexu adolescentularum non calescit, etc. Et ideo dicitur quod hec est locutio parabolica, ita quod per Abisag virginem intelligitur sapientia, que est incorrupta, que coniungitur senibus, secundum quod dicitur Iob 12.b. In antiquis est sapientia. Et hoc maxime fuit in David, in quo in senectute maxime viguit spiritus prophetie, prout dictum fuit supr. 2. lib. cap. 23. Et hec sapientia calefecit regem David, ipsum ad amorem divinum accendendo, et talis modus loquendi parabolicus frequenter habetur in Scriptura, sicut habetur Iudicum 9.b. Ierunt ligna ut ungerent super se regem , etc. sicut fuit expositum ibidem. Sed salva reverentia Hier. istud dictum stare non potest, ut videtur, quia circumstantia littere ostendit manifeste, quod Abisag fuit quedam puella ad litteram adducta ipsi David in remedium frigiditatis corporalis. Quod etiam patet ex hoc, quod Adonie {675}qui erat iuvenis petivit eam pro uxore mortuo David, ut habetur infr. 2 capitulo Et ideo oportet dicere ad veritatem littere, quod fuerit puella corporalis. secundum hoc igitur exponitur cum dicitur.
marg.| .3. Dixerunt ergo servi sui scilicet medici qui erant soliciti de eius vita prolonganda propter suam sanctitatem.
marg.| .4. Queramus Domino nostro. Dicunt enim medici quod optimum remedium contra frigiditatem membrorum et paralysin imminentem est amplexus mulieris, maxime iuvencule et virginis. Et ideo talis fuit adducta ipsi David. Nec ex hoc peccavit : quia cum ea contraxit matrimonium, ut magis patebit ex sequentibus. Senes enim quantumcumque, possunt contrahere, licet non possint generare. Et sicut dicunt doctores, si mulier scienter contrahat cum frigido non potente eam cognoscere, nihilominus tenet contractus. et sic fuit in proposito. Et ideo uti amplexibus huius virginis in statu matrimoniali non videtur fuisse illicitum ipsi David, maxime cum hoc esset ei in remedium tante frigiditatis.
marg.| .1. Adonias autem. Hic consequenter describitur ipsius Adonie ambitio, cum dicitur.
marg.| .2. Elevabatur dicens : Ego regnabo. Hoc non dicebat in palam, sed secretariis suis qui ei favebant, ut postea habetur.
marg.| .3. Fecitque sibi. ad ostentationem et quandam dispositionem ad regnandum.
marg.| .4. Nec corripuit. Videtur quod ex hoc David peccaverit graviter sicut Heli, ut dictum est supra 1. lib. 2 capitulo Dicendum quod non est simile : quia peccatum filiorum Heli fuit directe contra Deum, factum autem Adonie quantum exterius apparebat, non erat nisi quedam vanitas vel ostentatio, que satis communiter permittuntur filiis regum : et forte David qui iacebat in lecto, nescivit quod in hoc excederet : et si scivit, tamen ignoravit quod ad regnum aspiraret. quod patet ex hoc : quod quando sibi innotuit, quod tanquam rex festum faciebat, statim Salomonem regem instituit, ut habetur infra eodem capitulo
marg.| .5. Erat autem et ipse pulcher. Ex pulchritudine enim ista, et ex hoc quod erat primogenitus inter filios David viventes, et quia patrem videbat impotentem, fuit elatus ad usurpandum sibi honorem regium absque licentia patris.
marg.| .6. Et sermo eius, etc. cuius causa fuit ex parte Adonie, ut per ipsum Ioab qui fuit magister militie habebat militiam sibi faventem. Ex parte autem Ioab causa fuit : quia bene perceperat, {676}quod David habebat cordi vindictam occisionis Abner et Amase : et quod David hoc imponeret filio suo regnaturo. Et ideo querebat ut per eius auxilium Adonias institueretur, et sic sibi parceretur.
marg.| .7. Et cum Abiathar. Cuius causa fuit ex parte Adonie, ut per Abiathar qui erat summus sacerdos populus ad ipsum inclinaretur, et ab ipso inungeretur. Ex parte vero Abiathar causa fuit, quod descenderat de Heli : cui dictum fuerat ex parte Dei, quod filii eius essent a summo sacerdotio deponendi, prout dictum fuit supra 1. lib. 2 capitulo Item quia sicut dicunt Hebrei, a tempore quo fugit David de Hierusalem propter Absalom, dominus non dedit responsum per Abiathar, sicut tactum fuit supra 2. libr. 15. cap. licet in aliis faceret officium summi sacerdotis et ideo querebat habere regem sibi favorabilem, ne a statu suo deiiceretur.
marg.| .8. Immolatis ergo Adonias id est in signum regie dignitatis.
marg.| .9. Iuxta lapidem Zoheleth etc. Zoheleth erat lapis magnus extra civitatem, in cuius motione et tractatione viri fortes experiebantur vires suas. Et ideo Hebrei dicunt hic : Iuxta lapidem tractum.
marg.| .10. Qui erat vicinus. Hebrei dicunt fonti Fullonis : quia prope fontem illum erat locus ubi fullones parabant pannos. Et huic consonat quod habetur infra 4. lib. 18 capitulo de Rabsace et sociis eius : Steterunt iuxta aqueductum piscine superioris que est in via agri Fullonis. et sic secundum Hebreos Zoheleth et Rogel non sunt nomina propria, sed appellativa.
marg.| .11. Nathan autem. quia non favebant sibi, sed Salomoni.
marg.| .12. Dixit itaque Nathan. Hic consequenter describitur ipsius Salomonis promotio. et secundo Adonie confutatio, ibi :   Adhuc illo loquente. Circa primum primo ponitur matris petitio. secundo regis concessio ibi : Respondit rex. et tertio concessionis executio, ibi :   Dixit quoque rex. Petitio autem matris facta fuit de consilio Nathan qui zelabat pro Salomone. quia ipsum nutrierat et docuerat, ut dictum fuit sup. 2. lib. 12. ca. Et quia ex revelatione Domini dixerat ipsi David, quod Salomon esset regnaturus post eum, secundum quod David refert 1. Paral. 21. verba Nathan ad ipsum, ubi subditur :   Ob hanc   causam   pacificus   vocabitur   . In hebreo habetur :   Nomen eius Salomon. Et 29. capitulo dixit. “Salomonem filium meum elegit dominus ”. Et postea eodem capitulo Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, etc. Et hoc est quod dicitur hic : Dixit itaque Nathan. Et patet littera usque ibi :
marg.| marg.| { 677 } .1. Et salva, etc. Timebat enim probabiliter, quod si Adonias in regno confirmaretur, quod mortuo David puniret Bethsabee de crimine adulterii, et contra Salomonem quereret mortis occasionem. Sed hic occurrit dubium quomodo propheta de hoc timebat : cum (sicut dictum est) ex revelatione dixerat Salomonem regnaturum post ipsum ? Ad quod dicendum quod istud fuit quedam promissio facta ipsi David de futuro. Tales autem promissiones divine intelligende sunt sub conditione, scilicet si ex parte hominum non ponatur impedimentum, sicut diffusius fuit declaratum supra primo libro cap. secundo. Et ideo propheta poterat timere, ne per aliquod peccatum ipsius David vel Bethsabee, seu Salomonis aliquod impedimentum pervenisset.
marg.| .2. In gredere ad regem David, et dic ei : Nonne domine mi rex iurasti mihi. Hoc autem iuramentum sciebat Nathan per revelationem David, vel Bethsabee, vel forte quia fuerat presens.
marg.| .3. Complebo sermones tuos. Premisit enim matrem ad petendum pro filio, ut cor David inclinaretur : et sic inveniret regem dispositum ad perficiendum negotium.
marg.| .4. In clinavit se Bethsabee et adoravit regem. Ad, etc. adoratione dulie.
marg.| .5. Domine mi. Hic format petitionem suam, in qua quinque exprimit que faciunt ad regis animum inclinandum. Quia primo humiliter petit dicens : Domine mi. Secundo iuramentum ad memoriam reducit dicens : Tu iurasti per dominum. Tertio superbiam Adonie exprimit dicens : Et ecce nunc Adonias {678} regnat te 6 etc. Quarto devotionem populi ad contrarium proponit dicens.
marg.| .6. Verumtamen domine, etc. In  te oculi respiciunt totius Israel. quasi dicat populus non approbat Adonie ambitionem, sed expectat tuam determinationem. Quinto periculum persone sue et filii sui inducit dicens. Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis.
marg.| .7. Erimus ego et filius meus Salomon peccatores id est Adonias imponet nobis crimina ad privandum nos vita, ut predictum est.
marg.| .8. Adhuc illa loquente. ad complendum negotium. Non tamen statim intravit cubiculum regis, sed stetit aliquantulum extra, quousque de voluntate regis vocaretur, ut patet in littera.
marg.| .9. Domine mi rex tu dixisti. Non dixit hoc propheta affirmative, sed magis interrogative. quasi dicat, mirabile est quod talia fecerat sine scitu tuo. et in hoc notat eum de presumptione et contemptu patris quod ipso vivente et nesciente vellet regnare. unde subditur :
marg.| .10. Numquid a Domino meo rege exivit hoc verbum. quasi dicat non.
marg.| .11. Et mihi. qui sum secretarius tuus et tibi revelavi voluntatem Domini de regno Salomonis post te. Et ideo si fuit aliqua causa mutationis huius ex alia revelatione tibi facta, debuisti utique dicere mihi.
marg.| .12. Et respondit, etc. Hic consequenter ponitur petitionis concessio, cum dicitur.
marg.| .13. Vocate ad me. Loquente enim Nathan cum rege, ipsa exiverat regis cubiculum : sicut in talibus fieri est consuetum. Cetera patent usque ibi :
marg.| marg.| {679} .1. Vivat dominus. Deus, scilicet vita beata, que est eterna.
marg.| .2. Dixit quoque. Hic ponitur predicte concessionis executio. et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Imponite. In signum regie dignitatis, quia illa mula erat appropriata regi David, ut populus manifeste videat quod volo eum regnare post me.
marg.| .4. Et ducite eum. Fons est Siloe, ut dicunt Hebrei. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Et respondit id est fideliter seu veraciter. et est dictio Heb. Et ideo subdit.
marg.| .6. Sic loquatur dominus id est compleat verba tua, que sunt fidelia.
marg.| .7. Quomodo fuit id est tecum te dirigendo, et in regno stabiliendo.
marg.| .8. Et sublimius. non est enim invidia patris ad filium, si excedat eum in gloria et honore, quia pater manet quodammodo in filio, et ideo bonum filii est etiam bonum patris. Et ideo sicut nullus tristatur de bono proprio, sic nec de bono filii sui, nisi ex maxima perversitate.
marg.| .9. Descendit. quia civitas David ubi manebat, erat in alto.
marg.| .10. Sumpsitque Sadoc id est vasculum plenum unctione.
marg.| .11. De tabernaculo. Unctio enim facta tempore Moysi ad inungendum reges et pontifices , servabatur reverenter in tabernaculo in vase magno : et inde {680} accepit aliquam portione, et unxit Salomonem . Dicit Rabbi Salomon quod ista unctio fiebat in fronte regis inter palpebras per modum corone. Ceter. pat. usque ibi :
marg.| .12. Quid sibi. Hoc autem quesivit Ioab, quia ad eius officium spectabat sedare tumultum et commotionem in civitate orientem.
marg.| .13. Adhuc illo. Hic consequenter describitur Adonie confutatio audita institutione Salomonis per Ionathan filium Abiathar. Et patet littera paucis exceptis.
marg.| .14. Nequaquam scilicet sum bona annuntians tibi, sed magis adversa.
marg.| .15. Territi sunt. quia timuerunt ne rex Salomon calumniaretur eos pro crimine lese maiestatis sicut aliquos eorum postea calumniatus est, ut habetur infra cap. sequenti.
marg.| .16. Et ivit unusquisque etc. In  viam suam. dimittentes totaliter Adoniam.
marg.| .17. Adonias autem scilicet holocausti, ad quod etiam laici poterant ingredi. Ad altare enim thymiamatis soli sacerdotes intrabant. Ex hoc etiam patet, quod ibi erat refugium in aliquibus casibus : et multo fortius debet esse in ecclesia, cuius tabernaculum in ve. te. erat solum figura.
marg.| .18. Si fuerit id est non querens machinationes de cetero ad obtinendum regnum .
marg.| .19. Et ingressus. faciens ei debitam reverentiam sicut Domino suo.
Numérotation du verset 3Rg. 1,moraliter 
marg.| marg.| {673} .1. Et rex David senuerat. Sicut frequenter dictum est, per David figuratur dominus noster Iesus Christus, qui senex dicitur, eo quod eternus est in deitate. Hebr. 13.b. Iesus heri et hodie, ipse et in secula.
marg.| .2. Cumque operiretur. Per vestes significantur veteris legis observantie ceremoniales, eo quod magna pars earum in vestibus {674}consistebat, scilicet in vestibus singularibus summi sacerdotis, et in vestibus specialibus minorum sacerdotum, et Levitarum, et generaliter in vestibus popularium, qui habebant fimbrias in suorum angulis palliorum. David igitur vestibus non calefiebat ex se, quia ceremonialium observatio Domino non placebat. Ps. 39.b. Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : {675} tunc dixi, ecce venio.Nam Christus veniens in mundum ceremonialem cultum corporalem mutavit in spiritualem : quod significatur Ioan. 4 capitulo Veniet hora quando neque in monte hoc, neque Hierosolymis adorabitis patrem, sed veri adoratores erunt, qui adorabunt patrem in spiritu et veritate. Et subditur : Spiritus est Deus, et eo qui adorant eum , in spiritu et veritate oportet adorare. Ideo dicit Aug. In Ench. Fide, spe, et charitate colitur Deus. Ideo subditur, quod Abisag virgo pulcherrima : per quam significatur ecclesia que virgo est sine macula et ruga, calefaciebat David. quia spiritualis cultus ecclesie consistens in fide, spe, et charitate, est Deo et placidus, et dilectus.
Numérotation du verset 3Rg. 1,moraliter 
marg.| marg.| {676} .1. Adonias autem, etc.  Ego regnabo. Per istum significatur dignitatis ambitiosus, cum tamen sit indignus : et ideo quantum potest, pretendit se sufficientem. quod notatur cum dicitur.
marg.| .3. Fecitque sibi currum. Tanquam potens ad agendum regni vel dignitatis negotia. querit etiam ad consequendum propositum, quantum potest potentum auxilia, quod notatur per hoc quod subditur :
marg.| .6. Et sermo eius, etc. Sed quia talis ambitiosus frequenter a suo proposito defraudatur, et sui complices confunduntur. ideo sequitur :
marg.| .12. Dixit itaque Nathan ad Bethsabee, etc.  Num audisti. Per preces enim eorum deiectus fuit Adonias cum suis complicibus. Per quod significatur quod frequenter ambitiosi per preces bonorum utriusque sexus a suis conatibus repelluntur.
prol.| { 679 }
Numérotation du verset 3Rg. 1,moraliter 
marg.| .3. Imponite. Per Sadoc sacerdotem lex significatur, et per Nathan propheta. Per hoc ergo quod unxerunt Salomonem in regem, significatum fuit, quod unctio veri Salomonis Iesu Christi in {680}regem regum, fuit figurata in Scriptura legis et prophetarum.
marg.| Illique precipiam. Nam homo Christus super angelos, qui per Israel, et super homines qui per Iudam significantur, erat in gloria sublimandus.
Numérotation du verset 3Rg. 1,additio 1 
prol.| {681}In capitulo primo ubi dicitur in postilla : Cumque operiretur vestibus non calefiebat. quod fuit satis mirabile de tanta frigiditate, etc.
prol.| Licet David bellicosum fuisse pluries legatur, nunquam tamen de eo habetur in scripturis, quod vulneratus fuisset seu plagatus sic ut a corpore suo sanguinis copia efflueret, quod tamen non esset verisimile, ut scriptura de eo talia si contigissent tacuisset. Sed verius potest alia causa huius frigiditatis assignari, scilicet quod David a iuventute fuit libidinosus, et in actibus venereis excessive implicatus, ut patet ex toto processu sue historie, scilicet in multitudine uxorum et concubinarum. Sed constat quod usus venereorum excessivus naturaliter calorem consumit naturalem, et eius subiectum, scilicet humidum radicale. unde Prv. 31.a. Ne dederis mulieribus substantiam tuam. Substantia enim vite corporalis in calore naturali et humido radicali precipue consistit, iuxta Philosophorum sententiam. Sicut igitur deficientibus istis mors naturaliter sequitur, sic ex eorum notabili diminutione seu consumptione frigiditas, quasi irreparabilis subsequi habet.
Numérotation du verset 3Rg. 1,additio 2 
prol.| in eodem capitulo 1. ubi dicitur in postilla Queramus Domino nostro regi adolescentulam, etc. Glo. Hieron. super locum istum, etc. Glossa Hieron. non est sic reprobanda : sed potius ad bonum trahenda sensum. Pro cuius declaratione sciendum quod sequentes litteralem sensum si generaliter considerentur, sunt in duplici differentia. Quidam enim tenent, quod tantum sensus litteralis est verus et solus intentus ab autore, ceteri vero sensus qui dicuntur spirituales creduntur ab eis esse ficti et nullius auctoritatis. Et hanc opinionem seu errorem principaliter tenent Saducei, qui solam litteram sequuntur. unde et negant resurrectionem, et alia que ad pedem littere prima facie non apparent. Alii vero tenent, quod Sacra Scriptura sub una littera habeat plures sensus, licet omnes fundentur super unum, scilicet litteralem. et est communis sententia catholicorum, ut patet per Gregorium in 3. moral. et per August. contra Vincen. et in pluribus aliis locis. Error autem primorum convincitur multipliciter presertim duobus modis : quorum primus est, quando secundum sensum litteralem eorum error detegitur, sicut patet Mat. 22. ubi salvator volens confundere Saduceos negantes vitam futuri seculi, eo quod in littera ve. te. sic palpabiliter non habetur : confundit eos per sensum litteralem allegans illud, Deus Abraham , Deus Isaac, etc. non est Deus mortuorum, sed viventium. Secundo modo convincuntur tales, scilicet qui litteralem sensum tantummodo consequuntur, cum contingit quod aliqua historia litteraliter tantum intellecta, non inducit aliquam utilitatem in fide nec in moribus, nec etiam ad humanam conversationem. Et illo modo allegat Apostolus illud Deute. 25.a. Non alligabis os bovi trituranti. ubi dicitur quasi arguendo. Numquid est cura Deo de bobus quasi d<icat> Si hoc preceptum solum ad pedem littere intelligatur, nullam producit utilitatem. Et isto modo secundo arguit Hieron. In hoc loco contra sequentes litteram occidentem, di. quod si hec historia de Abisag tantummodo litteraliter intelligitur, non referendo eam ad aliquem sensum spiritualem utiliorem videtur quasi Atelenarum ludicra sint seu fabulationes, que minime proficiunt. Et ideo istam historiam pulcherrime et commode Hieron. exponit, ut patet intuenti. qui quidem sensus Hieron. est in hoc loco litteralis, eo modo quo Apostolus in auctoritate predicta tanquam a sensu litterali sumit argumentum ex sensu accepto secundum mysticam expositionem : ut patet intuenti. Huic etiam consonat auctoritas quedam beati Greg. que allegatur et exponitur in quadam questione addita supra in prologo super Gn. In responsione ad 7. arg. vide ibi : Quod autem inducit postil. pro fulcimento plane expositionis littere de auctoritate {682}medicorum dicentium, quod optimum remedium contra frigiditatem membrorum, etc. est amplexus mulieris iuvencule, non facit pro eo. Licet enim dicant medici quod calor naturalis alicuius hominis seu animalis confortet ex suo contactu calorem naturalem hominis debilitati, non tamen faciunt differentiam in hoc de calore iuvencule, seu virginis, seu corrupte, pulchre vel incomposite. Et ideo ista in hoc loco ad litteram, potius sunt intelligenda secundum mysticam significationem terminorum, quam hic autor sacre scripture qui Deus est, ad nostram doctrinam intendit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,replica 1 
Numérotation du verset 3Rg. 1,replica 
prol.| REPLICA: In primo c. 3. lib. Reg. ubi postil. admirans, quod David cum esset homo bene complexionatus : sic in senectute potuit infrigidari, ut coopertus vestibus calefieri non potuit, etc. huius infrigidationis ponit plures honestas rationes. Sed Bur. de optimo rege sue gentis rationem reddit minus honestam, videlicet quod quia a iuventute fuit libidinosus, et immoderatus coitus consumit calorem naturalem et eius subiectum, scilicet humidum radicale. Sed Bur. potuit honestius loqui. Nam eum a tempore prime unctionis usque ad continuos 40 annos valde commendat, et hic de incontinentia a tempore iuventutis vituperat, quam constat esse vitium mortale. Nec hoc vituperium fundat Bur. In aliqua scriptura . Quamvis enim legatur David plures uxores habuisse, non tamen de eo reperitur sicut de Salomone, quod cor eius per mulieres depravatum fuisset. Potuisset igitur de suo rege sentire, sicut beatus August. de Abraham, quem dicit usum coniuge temperanter, ancilla contemperanter, nulla intemperanter, ut dicit 16. de civitate Dei. cap. 25. Multi leguntur habuisse uxores et ancillas : quos tamen Burgen. Incontinentes non iudicat. Nec valet obiectio Bur. contra primam rationem assignatam a postil. nam ipse ponit plures concurrentes ad eundem effectum. Non enim sequitur unus non potest trahere navem, igitur nec duo vel tres, sic est in proposito. Nec sequitur prout Bur. putat non legitur David in bellis vulneratum esse nec sanguinem effudisse, igitur non est verum.
prol.| Non est enim consuetudo scripture vulnerum facere memoriam, nisi sint ad mortem, qualiter David vulneratus non fuit. In eo. c. passum de Abisag Sunamitide cum postil. exponeret litteram, declinans beatum Hierony. qui quasi videtur reprobare sensum illum litteralem tanquam figmentum et Atellanarum ludicra. Bur. qui supra lib. 2. ca. 16. se opposuit et littere et beato Hieron. hic pro eo certamen assumit, putans postil. excludere sensus scripture allegoricos et alios. quod quam falsum sit patet in postilla morali, quam fecit super totam Bibliam. Obiectio etiam Burg. contra rationem postil. non valet cum dicit, medicos non facere differentiam fomenti caloris inter iuvenem bene complexionatum et pulchrum. falsum est enim et contra omnem rationem. Nam in iuvene calor est magis intensus, in pulchro et complexionato magis incorporatus, in virgine magis mundus. qui calor secundum huiusmodi qualitates maioris est virtutis quam in corrupta turpi, veteri et male complexionis. Ratio igitur recta cum medicis facit magnam differentiam. et fortassis ut sensum littere huius Burgen. reddat absurdum, ut secundum sanctos doctores ad mysticum oporteat habere refugium cum beato Hierony. Ipse turpiter sentit de sancto rege suo, quasi ut lascivus ex consuetudine fomentum puelle exegerit. Quod verum non videtur : Nam servi eius ex consilio medicorum scientes huiusmodi fomentum valere pro caloris naturalis excitamento et vite prolongatione, non iussi disposuerunt. Argumentum huius quod non ex lascivia petiit, habetur ex littera cum dicitur : Erat puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam. Ex quo sensu litterali potest trahi et utilitas et moralitas : quomodo, scilicet subditi curam habere debent tam sancti senis, ut etiam omni diligentiam infirmo provideant de necessariis, non modo petenti, sed etiam non petenti, imo renitenti. Sciunt ut plurimum sani plus quam infirmi quid infirmo opus est et expediens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_1)

Notes :