Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset 3Rg. 14,1 

In illo tempore1 egrotavit Abia filius Ieroboam.
1 illo tempore] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,2 

Dixitque Ieroboam uxori sue : Surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo ubi est Ahia propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
Numérotation du verset 3Rg. 14,3 

Tolle quoque in manu tua decem panes et crustulam2
2 crustulam] crustula Weber
et vas mellis et vade ad illum. Ipse enim3 indicabit tibi quid eventurum sit huic puero.
3 enim] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,4 

Fecit ut dixerat uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia. At ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius pre senectute.
Numérotation du verset 3Rg. 14,5 

Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Ieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui egrotat. Hec et hec loqueris ei. Cum ergo illa intrasset4
4 intrasset] intraret Weber
et dissimulasset5
5 dissimulasset] dissimularet Weber
se esse que erat.
Numérotation du verset 3Rg. 14,6 

Audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait : ingredere uxor Ieroboam, quare aliam esse te simulas ? Ego autem missus sum ad te durus nuntius.
Numérotation du verset 3Rg. 14,7 

Vade et dic Ieroboam : Hec dicit Dominus Deus Israel, quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 14,8 

et scidi regnum domus David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo,
Numérotation du verset 3Rg. 14,9 

sed operatus es male super omnes qui fuerant6 ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares. Me autem proiecisti post corpus tuum.
6 fuerant] fuerunt Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,10 

Idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam, et percutiam de Ieroboam mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel, et mundabo reliquias domus Ieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum.
Numérotation du verset 3Rg. 14,11 

Qui autem mortui fuerint de Ieroboam in civitate comedent eos canes. Qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves celi,
 quia Dominus locutus est.
Numérotation du verset 3Rg. 14,12 

Tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer,
Numérotation du verset 3Rg. 14,13 

et planget eum omnis Israel et sepeliet. Iste enim solus infertur de Ieroboam in sepulcrum,
quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo7 Israel in domo Ieroboam.
7 a…Deo] ad Dominum Deum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,14 

Constituet autem sibi Dominus regem super Israel qui percutiat domum Ieroboam in hac die et in hoc tempore.
Numérotation du verset 3Rg. 14,15 

Et percutiet Dominus Deus8 Israel sicut moveri solet harundo in aqua. Et evellet Israel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi lucos ut irritarent Dominum.
8 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,16 

Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam qui peccavit et peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,17 

Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa. Cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est
Numérotation du verset 3Rg. 14,18 

et sepelierunt eum. Et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahie prophete.
Numérotation du verset 3Rg. 14,19 

Reliqua autem verborum Ieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,20 

Dies autem quibus regnavit Ieroboam viginti et9 duo anni sunt, et dormivit Ieroboam10 cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo.
9 et] om. Weber |
10 Ieroboam] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 14,21 

Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda.
Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cepisset, et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel.Nomen autem matris eius Naama Ammanites11.
11 Ammanites Weber ] Amanites Ψ ΩS Rusch , Amonithes ΩM, Ammanitis Clementina etc.
Numérotation du verset 3Rg. 14,22 

Et fecit Iudas malum coram Domino, et irritaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 64va ; facsim., p. 128a} eum super omnibus que fecerant patres eorum in peccatis suis que peccaverunt12
12 peccaverunt] peccaverant Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,23 

Edificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam,
Numérotation du verset 3Rg. 14,24 

sed et effeminati
fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,25 

In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Egypti in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 14,26 

et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios et universa diripuit. Scuta quoque aurea que fecerat Salomon
Numérotation du verset 3Rg. 14,27 

pro quibus fecit rex Roboam scuta erea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
Numérotation du verset 3Rg. 14,28 

Cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui preeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
Numérotation du verset 3Rg. 14,29 

Reliqua autem sermonum Roboam, et omnium que fecit ecce scripta sunt in libro Sermonum13
13 Sermonum] verborum Weber
 dierum regum Iuda.
Numérotation du verset 3Rg. 14,30 

Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 14,31 

Dormivit itaque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David. Nomen autem matris eius Naama Ammanites14. Et regnavit Abiam filius eius pro eo.
14 Ammanites Weber ] Amanites Ψ ΩSJ Rusch , Amonites ΩM, Ammanitis Clementina etc.

Capitulum 14

Numérotation du verset 3Rg. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {803} In illo tempore. Hic consequenter describitur ipsius Ieroboam punitio de presenti quantum ad mortem filii sui, circa quod sic proceditur : quia primo propheta de statu filii egrotantis inquiritur. Secundo ab eo dure respondetur. ibi : Cum ergo illa. Tertio filius moritur, ibi : Surrexit itaque. Circa primum dicitur.
marg.| .1. In illo tempore. ut in eius morte puniretur : et iuvenis, qui bonus erat et innocens, ut postea dicetur, non videret mala in domo Ieroboam futura.
marg.| .2. Commuta habitum ne cognoscaris, etc. Timebat enim ne propheta si eam cognosceret, negaret responsum, vel veritatem celaret propter malitiam ipsius Ieroboam.
marg.| .3. Tolle quoque, etc.  et crustulam. Dicunt hic aliqui, quod per crustulam intelligitur parva lamina auri. Sed hoc videtur falsum, quia in nullo alio loco scripture accipitur crustula in hoc sensu, sed signat panem tenuem, qui est quasi totus crusta, sicut est simenellus vel tortellus tenuis. Ista enim mulier accepit decem panes communes, et unum tenuem modo predicto.
marg.| .4. Dixit autem dominus. Revelans ei mulierem venientem, et quid ei deberet dicere, secundum quod postea subditur :
prol.| {804}
marg.| .5. Cum ergo. Hic consequenter ponitur responsio dura facta mulieri, et primo datur ei signum vere responsionis, cum dicitur.
marg.| .6. In gredere, etc. quasi dicat nihil latet conspectum divinum, qui mihi revelavit adventum tuum.
marg.| .7. Ego autem missus sum ad te durus id est nuntians dura.
marg.| .8. Dic Ieroboam, etc. Et patet littera usque ibi :
marg.| .9. Sed operatus es male super. In regimine populi, quia non solum transgressus es preceptum Domini. sed etiam populum Israel transgredi fecisti, ut patet ex predictis cap. 12.
marg.| .10. Percutiam de Ieroboam , quod intelligitur dupliciter. Unomodo quod mingens ad parietem dicatur canis, qui elevato crure solitus est ad parietem mingere. Alio modo quod intelligatur infirmus et debilis, qui iuxta lectum non potest mingere, nisi appodiet se ad parietem : ut sit sensus : si percutietur canis, qui propter vilitatem non debet tangi, vel debilis, cui deberet parci, multo magis alii de domo Ieroboam exterminabuntur. Et eodem modo exponitur quod subditur :
marg.| .11. Et clausum id est incarceratum.
marg.| .12. Et novissimum, etc. quibus esset miserandum.
marg.| .13. Et mundabo reliquias, etc id est quoscumque de domo sua.
marg.| .14. Sicut mundari solet. non enim mundatur fimus in se, sed locus in quo est quando eiicitur, et per hoc intelligitur : quod illi de domo Ieroboam non debeant mundari in se, sed regnum Israel, per ipsorum eiectionem et exterminationem. Cetera patent in littera usque ibi :
prol.| {805 }
Numérotation du verset 3Rg. 14,ad litteram 
marg.| .1. Iste enim id est honorifice sepelietur, et plangetur sicut filius regis.
marg.| .2. Quia inventus, etc. Dicit enim Rabbi Salomonquod Ieroboam volens impedire illos de regno suo, ne ad festa irent in Ierusalem, ut patet ex predictis c. 12. posuit homines armatos in viis, ne aliqui possent transire si vellent illuc ire. Et iste filius Ieroboam ignorante patre amovit illud impedimentum : ut illi, qui erant devoti, possent ire in Ierusalem ad orandum dominum.
marg.| .3. Constituet scilicet Baasa, ut habetur infra cap. sequenti.
marg.| .4. Qui percutiet domum Ieroboam id est de propinquo.
marg.| .5. Et percutiet dominus. Quod impletum est, quando captivatus est populus Israel in Assyrios tempore Osee, ut habetur infra 17 capitulo 4. libri.
marg.| .6. Surrexit. Hic consequenter describitur mors pueri, cum dicitur : Et venit in Thersa ; nomen est civitatis, in qua iacebat filius eius infirmus. Cetera patent.
marg.| .7. Porro Roboam. Descripta conditione Ieroboam revertitur scriptura ad narrandum facta Roboam. Et primo describitur eius prevaricatio. Secundo eius punitio, ibi : In quinto autem anno. Circa primum sciendum quod prout dicitur 2. Par. 11. separatis decem tribubus a regno Roboam, sacerdotes et Levite, qui erant dispersi per decem tribus, venerunt in Ierusalem ubi erat cultus Dei, et similiter alii, qui habebant zelum legis Dei, et roboraverunt regnum Roboam per tres annos, in quibus rex et populus Deo fideliter servierunt, postea vero rex declinavit ad idololatriam, et consequenter populus exemplo eius. Igitur hic primo describitur etas eius in principio regni sui, et quandiu regnavit, cum dicitur : Porro. Et patet littera. Et subditur prevaricatio, cum dicitur.
prol.| {806}
marg.| .8. Et fecit. Exemplo Roboam ipsum in hoc sequendo, ut habetur 2. Par. 12.
marg.| .9. Edificaverunt. pro idololatria exercenda.
marg.| .10. Et statuas id est idola.
marg.| .11. Et lucos id est nemora densa circa loca idololatrie ad exercendum ibi luxuriam. Dicitur enim lucus a luceo luces, per Antiphrasim.
marg.| .12. Sed et effeminati id est homines castrati natura vel arte, qui statuebantur in cultu cuiusdam dee, ut dicunt aliqui. dictio vero Hebraica que hic ponitur, cades significat scortum masculum : et sic per effeminatos videntur hic intelligi iuvenes pulchri in lupanaribus positi ad vitium Sodomiticum exercendum, secundum quod dicitur 2. Mach. 4. de Iasone, quod ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Et dicuntur ephebi iuvenes imberbes valde lucidi, et pulchri.
marg.| .13. In quinto. Hic ponitur sequens punitio, quia pro peccatis Roboam et populi, factum est a Deo, quod Roboam et populus non possent resistere regi Egypti venienti contra eos, verumtamen quia afflictio dat intellectum humiliaverunt se coram Deo, ut habetur 2Par. 12. propter quod non fuit destructa civitas, nec populus : tamen sub certa forma reddiderunt se ipsi Sesac, qui spoliata civitate rediit in terram suam. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .14. Ascendit Sesac rex Egypti, etc. Et patet littera.
marg.| .15. Pro quibus. Per Roboam qui latitudo populi interpretatur, theologi ostentatores sui signantur, qui magis famam suam quam utilitatem doctrine dilatare nituntur : et isti pro scutis aureis faciunt erea. Nam dimissis veritatibus theologicis docent et student philosophica, et logicalia, et sic possunt dicere : Factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens.
Numérotation du verset 3Rg. 14,moraliter 
marg.| marg.| {803} .1. In illo tempore, etc. Sequitur :
marg.| Vade in Silo ubi. Allegorice per Ahiam prophetam Christus significatur, de quo Luc. 7. cap. dicitur : Propheta magnus surrexit in nobis. Per uxorem Ieroboam, que simulatorie venit ad Ahiam, significatur collegium scribarum et Phariseorum simulatorie venientium ad Christum, ut eum caperent in sermone Matth. 22. Et sicut Ahias simulationem mulieris percepit, dicens.
marg.| .6. Quare aliam. Sic Christus simulationes Phariseorum et {804}scribarum cognoscens eos increpavit, dicens : Quid me tentatis hypocrite, et tanquam nuntius a Deo patre missus eis damnationem suam denuntiavit : Matth. 23. cap. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, etc. propter quod fuit eis durus nuntius. Moraliter autem per Ahiam prophetam intelligitur bonus prelatus, et clare videns in suis operibus, qui enim hodie dicitur propheta olim videns appellabatur. 1Rg. 9.b. Per mulierem simulatoriam significatur persona ficta, volens ascendere per suam fictionem, sed bonus prelatus et sensatus debet talem repellere non solum ab optato, sed etiam ab obtento, quanto potest fieri bono modo.
Numérotation du verset 3Rg. 14,moraliter 
marg.| marg.| { 805 }.13. In quinto anno. Allegorice per Ierusalem intelligitur ecclesia militans, per regem Egypti, que interpretatur tenebra, diabolus in tenebris peccatorum et inferni regnans intelligitur, ipse vero ascendit contra ecclesiam militantem, et in magna parte abstulit thesauros domus Domini id est merita prelatorum, clericorum et religiosorum per malam eorum vitam, et thesauros {806}regios id est merita principum per tyrannidem ipsorum.
marg.| Scuta quoque aurea, que id est Christus per que signantur veritates sacre scripture, de quibus dicitur Prov. 30. Omnis sermo Domini ignitus clypeus est sperantibus in se. Ista vero scuta abstulit diabolus. Nam per eius instinctum multi prelati clerici et religiosi circa studium sacre scripture iam non sunt intenti : sed magis circa terrena negotia, que implicant ad peccata.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_14)

Notes :