Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset 3Rg. 11,1 

Rex autem Salomon
adamavit1 mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas2 Idumeas et Sidonias et Etheas3
1 adamavit] amavit Weber |
2 Ammonitidas] Ammanitidas Weber |
3 Etheas] Chettheas Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,2 

de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel : Non ingredimini4
4 ingrediemini Weber
ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras. Certissime5 enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
5 Certissime] certissimo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,3 

Fueruntque ei uxores quasi regine septingente, et concubine trecente et averterunt mulieres cor eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,4 

Cumque iam esse6 senex,
6 esse] esset Weber
depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos, nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,5 

Sed colebat Salomon Astharthen7
7 Astharthen Weber ] Asterthen Rusch
 deam Sidoniorum et Chamos deam Moabitarum et8 Moloch idolum Ammonitarum9
8 et Chamos…et] om. Weber |
9 Ammonitarum] Ammanitarum Wber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,6 

Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David10 pater eius.
10 David] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,7 

Tunc edificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon.
Numérotation du verset 3Rg. 11,8 

Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis que adolebant thura et immolabant diis suis.
Numérotation du verset 3Rg. 11,9 

Igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel qui apparuerat ei secundo,
Numérotation du verset 3Rg. 11,10 

et preceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos et non custodivit que mandavit Dominus ei.
Numérotation du verset 3Rg. 11,11 

Dixit itaque Dominus Salomoni :
Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et precepta mea que mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
Numérotation du verset 3Rg. 11,12 

Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud,
Numérotation du verset 3Rg. 11,13 

nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo
filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi.
Numérotation du verset 3Rg. 11,14 

Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom.
Numérotation du verset 3Rg. 11,15 

Cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militie ad sepeliendum11 eos qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumea.
11 sepeliendum] sepeliendos Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,16 

Sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumea.
Numérotation du verset 3Rg. 11,17 

Fugit Adad ipse et viri Idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Egyptum. Erat autem Adad puer parvulus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,18 

Cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Egyptum ad pharaonem regem Egypti. Qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
Numérotation du verset 3Rg. 11,19 

Et invenit Adad gratiam coram pharaone12 valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris sue germanam Tafnes regine.
12 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,20 

Genuitque ei soror Tafnes Genebath filium, et nutrivit eum Tafnes in domo pharaonis. Eratque Genebath habitans apud pharaonem cum filiis eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,21 

Cumque audisset Adad in Egypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militie dixit pharaoni : Dimitte me ut vadam in terram meam.
Numérotation du verset 3Rg. 11,22 

Dixitque ei pharao : Qua enim re apud me indiges ut queras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla. Sed obsecro ut dimittas me.
Numérotation du verset 3Rg. 11,23 

Suscitavit ei quoque13 Deus adversarium Razon filium Eliadan14 qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum.
13 ei quoque] inv. Weber |
14 Eliadan] Heliada Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,24 

Et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David, abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco.
Numérotation du verset 3Rg. 11,25 

Eratque adversarius Israel cunctis diebus Salomonis. Et hoc est malum Adad et odium contra Israel regnavitque in Syria.
Numérotation du verset 3Rg. 11,26 

Ieroboam quoque filius Nabath Ephrateus de Sareda servus Salomonis15 cuius mater erat nomine Serva16 mulier vidua, levavit manum contra regem.
15 servus Salomonis – cuius… vidua] inv. Weber |
16 Serva] Sarva Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,27 

Et hec est17 causa rebellionis adversus eum, quia Salomon Mello edificavit18 et coequavit voraginem civitatis
17 est] om. Weber |
18 Mello edificavit] inv. Weber |
David patris sui.
Numérotation du verset 3Rg. 11,28 

Erat autem Ieroboam vir fortis et potens.
Vidensque Salomon adolescentem bone indolis et industrium, constituerat19 prefectum super tributa universe domus Ioseph.
19 constituerat] + eum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,29 

Factum est igitur in tempore illo ut Ieroboam egrederetur
de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro.
Numérotation du verset 3Rg. 11,30 

Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat, scidit in duodecim partes
Numérotation du verset 3Rg. 11,31 

et ait ad Ieroboam : Tolle tibi decem scissuras.
Hec enim dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,32 

Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 11,33 

eo quod dereliquerit20 me et adoraverint Asterthen21 deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Moloch22 deum filiorum Ammon, et non ambulaverint in viis meis ut faceret23 iustitiam coram me et precepta mea et iudicia sicut David pater eius.
20 dereliquerit] dereliquerint Weber |
21 Asterthen] Astharoth Weber |
22 Moloch] Melchom Weber |
23 faceret] facerent Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,34 

Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vite sue propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et precepta mea.
Numérotation du verset 3Rg. 11,35 

Auferam autem regnum de manu filii eius, et dabo tibi decem tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,36 

Filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Numérotation du verset 3Rg. 11,37 

Te autem assumam et regnabis super omnia que desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 11,38 

Si ergo24 audieris omnia que precepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et precepta mea sicut fecit David servus meus, ero tecum et edificabo tibi domum fidelem, quomodo edificavi David et tradam tibi Israel,
24 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,39 

et affligam semen David super hoc. Verumtamen non cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,40 

Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam
 qui surrexit et aufugit in Egyptum ad Sesac25 regem Egypti et fuit in Egypto usque ad mortem Salomonis.
25 Sesac] Susac Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,41 

Reliquum autem verborum Salomonis et omnia que fecit et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 11,42 

Dies autem quos regnavit Salomon
in Hierusalem super omnem Israel quadraginta anni sunt.
Numérotation du verset 3Rg. 11,43 

Dormivitque Salomon cum patribus suis, sepultusque26 est in civitate David patris sui. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
26 sepultusque] et sepultus Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 3Rg. 11,ad litteram 
marg.| Rex autem. Postquam descriptum est tempus in quo floruit regnum David sub Salomone, hic consequenter describitur tempus, in quo sub eodem incepit declinare. Et primo describitur Salomonis transgressio. secundo pene comminatio, ibi : Igitur iratus est Dominus. tertio adversariorum suscitatio, ibi : Suscitavit autem. quarto mors Salomonis et tumulatio, ibi : Reliquum autem. Circa primum ostenditur primo transgressio Salomonis in peccato luxurie. secundo in peccato idololatrie, ibi : Cumque iam esset senex. Circa primum dicitur Rex autem id est ardenter amavit, ut postea subditur :
marg.| .1. Mulieres alienigenas. et sic tripliciter peccavit. Primo quia inordinate et nimis ardenter eas amavit. Secundo quia uxores alienigenas sibi accepit contra legem Moysi. Ex. 34. Tertio quia uxores sibi ultra modum multiplicavit contra legem, Dt. 17. ubi prohibetur regi accipere uxores plurimas allectentes animam eius.
marg.| .2. Filiam. Hanc specialiter exprimit, quia fuit eius uxor principaliter et magis dilecta. cetere autem fuerunt adiuncte. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Fuerunt. Iosephus autem dicit quod fuerunt 70. Et ideo dicendum quod 70. erant principaliores aliis, et illas tantum numerat Iosephus.
prol.| Vel aliter potest dici quod scriptura hic numerat domicillas et servientes {782}assistentes suis uxoribus, et sic de septingentis hic numeratis, septuaginta erant uxores eius et regine, cetere autem earum domicille. Si quis autem velit sequi textum prout sonat, potest dicere quod Salomon ad tantam carnalitatem devenerat, quod frequenter de novo virgines habere volebat. sicut habetur Esther. 2 capitulo de Assuero rege, quod qualibet die habebat unam, et que ingrediebatur vespere, egrediebatur mane, nec habebat licentiam revertendi ad regem, nisi rex eam vocasset ex nomine. et secundum hunc modum infra duos annos poterat multiplicari numerus usque ad septingentas.
marg.| .4. Et averterunt. Ab amore Dei et observantia preceptorum eius, sicut dixerat Dominus per Moysen.
marg.| .5. Cumque. Hic consequenter ostenditur eius transgressio peccato idololatrie, cum dicitur.
marg.| .6. Ut sequeretur. Quod non est intelligendum Salomonem sic fuisse infatuatum, quod in idolis crederet aliquid esse divinitatis, sed nolens offendere uxores suas ea adorabat. Sicut, et Adam comedit lignum vetitum ad persuasionem sue uxoris, ne eam contristaret, sicut dicit Augustinus super Genesim, libro 11. et de civitate Dei libri 14, capitulo 11. quia vir non fuit seductus, ut dicit Apostolus. 1Tm. 2. ita quod crederet, quod per esum illius ligni haberet scientiam boni et mali, sicut suggesserat serpens, prout diffusius declaravi Genis tertio capituloa
a Gn. 3.
Numérotation du verset 3Rg. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {783} .1. Tunc edificavit id est in monte Oliveti, et ideo cultus idololatrie de tota civitate Ierusalem poterat videri, quod erat magnum incitamentum ad idololatriam, ad quam populus erat pronus.
marg.| .2. Atque, etc. Quod non est intelligendum quod cuilibet faceret unum templum, sed omnibus de uno cultu idololatrie fecit unum templum pro idolo earum. Hic occurrit dubium quomodo Salomon dicatur senex quando depravatus fuit per mulieres, quia dicit Rabbi Salomon et alii Hebrei, quod erat tantum duodecim annorum quando incepit regnare, et in fine huius capituli dicitur quod regnavit quadraginta annis, et sic vixit tantum 52. annis. Ipse autem depravatus fuit per mulieres ante mortem suam per sex annos vel circiter, quia edificavit templa idolorum plura pro suis uxoribus postquam fuerat depravatus, in quorum edificationibus fluxerunt plures anni, et sic quando depravatum fuit cor eius non videtur habuisse ultra 46. annos vel circiter, ex tali vero etate nullus proprie dicitur senex. Ad hoc autem respondet magister in historiis, dicens quod Salomon regnavit. 80. annis. et allegat Iosephum hoc dicentem. scriptura tamen regni sui tacet 40. annos, sicut supra 1. lib. 13 capitulo dicitur de Saule, quod duobus annis regnavit super Israel scilicet bene et innocenter et tacentur. 18. annis in quibus male se habuit. ut ibidem fuit dictum. Sed de dicto magistri parum est hic curandum, quia contradicit sibi ipsi et etiam scripture. Dicit enim ibidem quod Salomon 11. anno. genuit Roboam, et quod Roboam mortuo patre fuit. 40. et unius anni. et infra 14. dicitur quod 40. et unius anni erat Roboam cum regnare cepisset, et sic revertitur primum dictum scilicet quod Salomon vixit tantum 52. annis. Si autem dicatur quod Roboam regnavit vivente patre 40. annis, ita quod principium regni sui computetur ab illo tempore quo pater suus incepit depravari, sequitur quod mortuo patre fuit. 80. et unius annorum, quod est contra dictum magistri, ut patet ex dictis, et etiam contra scriptura m, quia cap. seq. dicitur quod Ieroboam audita morte Salomonis reversus est de Egypto, et venit cum aliis in Sichem ubi congregatus est populus ad constituendum Roboam regem. Ex quo videtur quod non regnavit vivente patre. Et si dicatur quod imo, sed mortuo patre fuit eius regnum renovatum cum iam esset. 70. et unius annorum, et de hac renovatione loquitur capitulum sequens. hoc patet falsum per litteram sequentem, quia ibidem subditur, quod Roboam derelicto consilio senum adhesit consilio iuvenum, qui nutriti erant cum eo. Ex quo patet, quod tunc erat Roboam adhuc iuvenis, quod non potest dici de homine habente. 70. et unum annos. unde supra 2. lib. 10. dicitur. Erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius, et psalmo. 88. dicitur, Si autem in potentatibus. 80. anni id est in bene complexionatis et amplius eorum labor et dolor. Preterea illud quod dicit magister quod Salomon. 11. annorum genuit Roboam, videtur esse extraneum a virtute nature. quia secundum dicta magistri non solum. 11. annorum genuit, sed cum haberet decem et tres menses. quod sic patet, quia si Roboam habebat 41. annos finito regno patris 11. annorum, et erat 12. annorum quando incepit regnare, sequitur quod undecimo anno Salomonis Roboam fuit natus. et cum puer sit in utero matris novem mensibus, sequitur quod quando fuit genitus, Salomon erat tantum decem annorum et parum plus, quod non videtur possibile nature. Ad hoc igitur inconveniens removendum et repugnantiam scripture tollendam, salvo meliori iudicio videtur convenientius dicere, quod Salomon postquam 60. annis regnaverat mortuus est, et successit {784}ei in regnum filius eius Roboam habens quadraginta et unum annum, sicut dicit scriptura . Sed quando Salomon incepit regnare non solum habuit duodecim annos, ut ab aliis dicitur, sed non probatur, nec ex scriptura sacra habetur : quia exprimit annos regni sui tantum, non exprimit annos eius quando incepit regnare, nec annos totius vite sue, imo habuit 20. vel plures annos in principio regni sui, et sic quando mortuus fuit 60. annos habuit ad minus. Et sic convenienter potest dici quod post. 50. annos etatis sue depravatus fuit per mulieres, et iam tunc poterat dici senex. Quia et Levite completo 50. anno etatis sue servire cessabant in tabernaculo tanquam senes, ut habetur Nm. 8. Et ex hoc dicitur quod Salomon non genuit Roboam 11. vel 10. annorum, sed multo plurium, quia contraxit cum matre sua scilicet Roboam post suam coronationem. Ad illud autem quod obiicitur in contrarium de dicto Rabbi Salomon dicendum quod de dicto eius vel aliorum Hebreorum non est multum curandum, nisi quantum consonat sacre scripture vel rationi, sicut dixi plenius in prologo meo super Gn. Similiter de dicto magistri et Iosephi idem est dicendum, maxime ubi est repugnantia scripture, sicut in proposito videtur, ut patet ex predictis. Adhuc contra predicta obiicitur de verbo Salomonis in principio regni sui, quod habetur : supra tertio capitulo Ego sum puer parvulus ignorans egressum et introitum meum. Et hoc dicit Rabbi Salomon et aliqui alii quod erat tantum 10. annorum. Sed hoc non valet, quia ante 2 capitulo dixerat David Salomoni recommendans ei punitionem Seme, Vir autem sapiens es, ut scias que facies ei. vir autem non dicitur proprie nisi habens 30. ann. vel circiter. Et ideo si ex illo verbo, Ego sum puer parvulus, etc. arguatur, quod erat tantum 12. annorum eadem ratione ex isto poterit argui, quod erat 30. annorum. Et ideo illud verbum Salomonis, Ego sum puer, etc. Intelligendum est respectu tanti regiminis, sibi impositi, sicut dictum fuit ibidem. et Ex. 34. dicitur quod Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo, et tamen tunc erat. 42. annorum secundum Hebreos, secundum Ioseph. 44. quia secundum Hebreos gubernavit populum 28. annis secundum Ioseph. 26. et Moyses ante ipsum 40. annis ab exitu de Egypto. et sic restat quod secundum Hebreos tunc erat 42. annorum, secundum Ioseph. 44. annis, quia vixit 110. annis, ut habetur Iosue ultimo. Adhuc contra predicta obiicitur de dictis Hieronymi, qui in epistola ad Vitalem presbyterum de Salomone et Achaz videtur dicere, quod Salomon 11. annorum vel minus genuit Roboam, et quod 12. anno etatis sue accepit regnum. Ad quod dicendum quod Hieronymus non loquitur ibi assertive, ut manifeste patet ex fine eiusdem epistole. Sed supposito, quod tunc regnare inceperit, et Roboam genuerit sicut dictum est, respondet quomodo hoc sit possibile, inducens ad hoc exemplum cuiusdam mulieris nutrientis parvulum qui in eodem lecto cum ea iacebat, et cum 10. annum etatis implesset, et illa fuisset calefacta vino induxit puerum ad carnalem copulam, et sic aliis noctibus sequentibus, que de eodem concepit et infra 2. menses venter eius intumuit. Hierony. autem attribuit hoc magis virtuti divine quam nature, ut facinus occultum per signum evidens panderetur. et sic argumentum est ad oppositum scilicet quod virtute nature Salomon 11. annorum non genuit Roboam.
marg.| .3. Igitur iratus, etc. Descripta Salomonis transgressione, hic consequenter describitur comminatio pene scilicet scissio regni sui tempore filii sui. et patet littera paucis exceptis.
marg.| .4. Qui apparuerat ei secundo. semel in Gabaon, et semel post edificationem templi, ut dictum fuit supra 9. cap.
Numérotation du verset 3Rg. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {785} .1. Et dabo illud scilicet Ieroboam, qui fuit servus Salomonis. ut habetur infra.
marg.| .2. Verumtamen in diebus. Quia in vita sua instituerat regem Salomonem. ut dictum est supra 1 capitulo Et ideo, si fuisset regnum scissum tempore Salomonis, videretur hoc redundare in culpam David, et etiam in opprobrium, quia memoria eius adhuc erat multum recens.
marg.| .3. Tribum unam dabo. tribus enim Iuda non fuit sibi data, quia erat sua, nec tribus Levi, quia erat dispersa per omnes tribus, et declinante populo ad cultum vitulorum, compulsa est venire ad sortem Iude et Beniamin, et sic sola tribus Beniamin proprie loquendo fuit data ipsi Roboam.
marg.| .4. Propter David servum. ut aliquis de semine eius sedeat in regali solio.
marg.| .5. Et Ierusalem. ut ubi vigeret cultus divinus, ibi remaneat honor regius. Hic autem occurrit dubium, quomodo transgressio Salomonis dicatur causa scissionis regni, cum supra 2. lib. c. 19. dictum fuerit, quod sententia David iniqua, qua medietatem hereditatis Isboseth dedit Sebe servo suo, causa fuerit huius scissionis. Ad quod dicendum est, quod non est inconveniens duas causas partiales ad unum concurrere effectum. et sic fuit in proposito, quia utrumque fuit causa partialis.
marg.| .6. Suscitavit autem. Hic consequenter ponitur trium adversariorum suscitatio contra Salomonem. et secundum hoc dividitur in tres partes. secunda ibi : Suscitavit ei quoque tertia ibi : Ieroboam quoque. Primus autem adversarius fuit Adad Idumeus de semine regio, qui cum aliquibus evasit manum David interficientis Idumeos, et crevit in Egypto : et tempore Salomonis rediit ad hoc quod terram Idumee posset recuperare, vel saltem Salomonem filium David infestare. et patet littera paucis exceptis, que discurrentur.
marg.| .7. Ad sepeliendum. Scriptum est enim Dt. 23. Non abominaberis Idumeum quia frater tuus est. Filii enim Israel et Idumei de duobus fratribus descenderunt scilicet Iacob et Esau, propter quod David Idumeos qui in bello ceciderant, precepit sepeliri, et in hoc fecit sibi bonum nomen, eo quod prestiterat occisis istam humanitatem, sicut dictum fuit supra 2. lib. 8. cap.
marg.| .8. Cumque surrexissent. terre nomen est, ad quam primo confugerant.
marg.| .9. Venerunt. locus est in terra Madian. Cetera patent usque ibi :
prol.| {786}
marg.| .10. Cumque audisset. quia mortuus fuit morte naturali : ideo scriptura dicit eum dormisse.
marg.| .11. Et mortuum. quia fuit interfectus gladio.
marg.| .12. Suscitavit. Hic ponitur secundus adversarius Salomonis, scilicet Razon, qui fugiens regem Syrie Adarezer eum persequentem, propter offensam quam in eum commiserat, aggregavit sibi alios viros malos, et factus est princeps latronum regnum Adarezer infestantium. Ad ad vero rediens de Egypto Idumeam obtinere non potuit, eo quod Salomon eam bene munierat, et ideo coniunxit se predicto Razon iuvando eum, ut fieret rex Syrie, et sic Razon iuvaret eum ad obtinendum regnum Idumee contra Salomonem. Et ex dictis patet littera usque ibi :
marg.| .13. Cum interficeret id est tempore quo pugnavit David contra Syrios tunc iste Razon habuit tempus opportunum ut infestaret Domini sui regnum : quia vastato regno per David, habuit liberiorem ingressum. ideo subditur :
marg.| .14. Abieruntque Damascum. Que erat civitas regia.
marg.| .15. Eratque adversarius Israel cunctis diebus. Hoc videtur esse contra illud quod dictum est supra 3. cap. Iuda et Israel innumerabiles sicut arena maris, comedentes et bibentes, atque letantes cunctis diebus Salomonis. Dicendum quod licet cunctis diebus Salamonis iste fuerit adversarius eius voluntate nocendi, tamen in effectu non multum nocuit ei, per quod impediretur notabiliter pax populi, et hoc est malum Adad, quia ut dictum est, ille Adad induxit Razon ad hoc ut esset adversarius Israel.
marg.| .16. Regnavitque scilicet ipse Razon, ut predictum est.
marg.| .17. Ieroboam. Hic ponitur tertius adversarius, cum dicitur, Ieroboam quoque. Dicunt aliqui, quod iste Nabat pater Ieroboam fuit idem quod Semei, et quod uxor eius nutriens Ieroboam reducebat sibi frequenter ad memoriam interfectionem patris sui a Salomone : ut dictum est supra 3. cap. et propter hoc fit de ea hic mentio.
marg.| .18. Ephrate id est de tribu Ephraim : Et hec est causa rebellionis, que sequitur :
marg.| .19. Quia Salomon Mello edificavit, et cequavit voraginem {787}civitatis David patris sui. Erat autem Ieroboam vir fortis et potens. Vidensque Salomon adolescentem bone indolis et industrium, constituerat eum prefectum super. De isto edificio dictum est supra ca. 9. Dicunt enim aliqui, quod Salomon videns industriam Ieroboam primo posuit eum super tribula domus Ioseph id est duarum tribuum, scilicet Ephraim et Manasse, postea vero posuit eum super opus edificii Mello, licet primo scribatur officium aliud, quia frequenter in Sacra Scriptura prius facta postmodum narrantur. et ipse ex hoc fuit indignatus, eo quod de maiori officio erat positus in minori propter quod exivit de Ierusalem. Cui obvians Ahias Silonites propheta dixit ei quod regnaturus erat super decem tribus, et sic animatus verbis prophete incepit contra Salomonem murmurare et alios solicitare ad rebellandum Salomoni : quod cum audisset Salomon, voluit eum occidere : sed ipse fugit in Egyptum usque ad mortem Salomonis. Rabbi Salomon vero dicit quod Ieroboam reprehendit Salomonem, eo quod claudebat locum illum quem David dimiserat apertum, propter devotionem venientium ad festa in Ierusalem. sicut dictum fuit. supra 9 capitulo propter quod Salomon indignatus eiecit eum : qui egressus de Ierusalem invenit Ahiam prophetam sicut dictum est. Iosephus vero dicit quod Salomon primo posuit Ieroboam super operarios in edificio Mello : et quia vidit eum prudentem et solicitum in opere illo, postea posuit eum in maiori officio, s. super tributa domus Ioseph, sicut scribitur : et tunc Ahias dixit sibi ea que predicta sunt : ex quibus animatus cepit solicitare illos de tribu Ephraim et Manasse, ut recederent a Salomone : propter quod Salomon voluit eum occidere : sed fugit in Egyptum ut predictum est. Ex dictis patet littera usque ibi :
Numérotation du verset 3Rg. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {788} .1. Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus, etc. Quod fecit duplici de causa. Una est, quia prophete aliquando prophetabant non solum verbis sed etiam sensibilibus signis, sicut et Esaias ivit nudus et discalceatus, Is. 20.a. et Ieremias posuit catenas ligneas in collo suo, Ieremie 28.d. ut moverent ad credendum auditu et visu. Alia ut Ieroboam adverteret, quod pallium suum novum non scidisset libenter pro nihilo. sed pro veritatis indicio.
marg.| .2. Ut remaneat id est memoria bonitatis sue : propter cuius meritum in semine suo remansit nomen regium.
marg.| .3. Et affligam id est super divisionem regni.
marg.| .4. Verumtamen non. et in hoc predixit regnum Israel restituendum per Messiam venturum, ut dicit Rabbi Salomon sed ipse et alii Iudei hoc intelligunt de restitutione regni temporalis propter quod apostoli adhuc rudes, quia nondum receperant plenitudinem Spiritus Sancti, quesierunt a Christo : Domine si in tempore hoc restitues regum Israel ? ut habetur Act. 1. restitutio tamen iam erat facta in Christi resurrectione secundum quod dicit ipse Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas, etc. sed evidentius hoc erit in iudicio quando omnia subiicientur sub pedibus eius, secundum quod dicit Apostolus Hbr. 2. Cetera patent ex dictis.
marg.| .5. Reliquum. Hic consequenter ponitur mors Salomonis et eius tumulatio, cum quadam epilogatione factorum suorum cum dicitur : Reliquum autem verborum.
marg.| .6. Scripta sunt. Dicunt aliqui quod est liber Parali. sed melius dicitur quod sit alius liber per Nabuzardan conbustus et non reparatus. Cetera patent ex supradictis. De statu autem eius utrum sit salvatus vel non, dictum fuit supra Secundi libro capitulo 7.
Numérotation du verset 3Rg. 11,moraliter 
marg.| marg.| {781} .1. Rex autem Salomon. In hoc autem facto Salomon non fuit figura Christi, sicut dictum est supra nam in ipso nullus fuit defectus peccati. Sed in hoc facto Salomon typum tenet sapientis hominis Dei iudicio nobis occulto a sapientia cadentis, qui sicut Salomon tria colit idola scilicet Astarthen deam Sidoniorum, per quam delitie carnales significantur, eo quod Astarthen plasmationis superfluitas interpretatur. semen autem coitus in cuius emissione est delectatio vehemens, de superfluo {782}alimenti generatur.
marg.| Et Chamos Deum. Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino. Per quem signantur divitie temporales, eo quod Chamos congregatio interpretatur.
marg.| Et Moloch idolum Ammonitarum. Per quod honores mundiales significantur, eo quod Moloch plage interpretatur. persone vero in magnis honoribus posite de communi cursu semper timent sibi de plaga mortis, gladio vel veneno, vel aliis modis contra eos excogitatis.
Numérotation du verset 3Rg. 11,moraliter 
marg.| marg.| { 785 } .12. Suscitavit autem Dominus. Suscitavit autem dominus Salomoni {786}tres adversarios, ut patet in textu, per quos significantur tres demones, qui homini a sapientia deiecto immittunt de {787}predictis tentationes : et sic eum inducunt ad multiplicem culpam, et post hec trahunt nisi penituerit ad gehennam. Item per Salomonem sapientissimum per mulieres tam miserabiliter {788}deiectum, et in senectute, doceri debet quilibet homo quantumcumque sapiens et etiam senex fugiendi familiaritates mulierum, maxime suspectarum, ne sibi contingat simile dispendium.
Numérotation du verset 3Rg. 11,moraliter 
marg.| marg.| { 789 } Dormivitque Salomon cum patribus suis. Sequitur : Regnavitque Roboam. {790}Per Roboam qui mortuo patre potentissimo senum consilium dereliquit, et consilio iuvenum adherens presumptuose populo respondit, dicens.
Numérotation du verset 3Rg. 11,additio 1 
prol.| {789}In capitulo 11. ubi dicitur in postilla : Hic occurrit dubium, quomodo Salomon dicatur senex, quando depravatus est per mulieres, etc.
prol.| Hec altercatio prolixa de senectute Salomonis, non videtur necessaria, posset enim rationabiliter dici quod Salomon dicendus est senex cum esset 50. annor. fere. Nam etates non solum mensurantur secundum annos, vel secundum ea que ad incrementum seu diminutionem corporalium virium pertinent, sed etiam dicuntur in Sacra Scriptura respective secundum status seu mores personarum. Nam secundum Ambr. In sermone pascali : Aetates quedam non solum sunt annorum, sed etiam meritorum, iuxta illud Sa. 4.b. Senectus venerabilis non diuturna, nec numero annorum computata. Postillator etiam infra in hoc capitulo dicit quod Salomon dicitur in Scriptura puer parvulus in principio regni sui, non secundum annorum numerum, quia iam secundum eum transiverat a pueritia, sed dicitur parvulus puer respectu tanti regiminis sibi impositi, sicut etiam de Iosue Ex. 34. dicitur quod erat puer cum etiam transisset quadragesimum annum, ut infra satis comprobatur. Ex quibus sequitur, quod non est inconveniens, ut Salomon dicatur senex etiam quinquagenarius vel aliquantulum infra respectu tante scientie sibi divinitus collate. Nam secundum Augustinum Senectus nihil aliud est quam canus sapiensque intellectus. Alio modo potest scriptura salvari, dicendo quod licet Salomon incepisset depravari per mulieres ante senectutem, perseveravit tamen in illa pravitate usque ad senectutem inclusive, et scriptura attribuit hec etati senectutis ad maiorem gravitatem peccati, similiter in maiorem admirationem gravius ei estimatur peccatum suum ex hoc quod{790}in senibus cuncta preter avaritiam secundum Augustinum senescunt et tamen in tanto sene libido, et idololatria iuvenescerent.
Numérotation du verset 3Rg. 11,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 11. ubi dicitur in postilla : Sed de dicto magistri, scilicet historiarum parum est hic curandum, qui contradicit sibi, etc.
prol.| Magister historiarum non videtur sibiipsi contradicere, nec etiam scripture ut postil. ei imponit. Nam opinionem Iosephi non asserendo, sed tantum recitando ponit in hoc loco, in aliis vero huius passus sequitur planum sensum scripture, ut patet verba sua intuenti.
Numérotation du verset 3Rg. 11,additio 3 
prol.| In eod. c. 11. ubi dicitur in postilla : Ut remaneat lucerna David. : in hebreo habetur : ut remaneat novale ipsi David. Eadem enim dictio que hic ponitur, ubi in translatione nostra dicitur lucerna. habetur Osee 10.d. ubi dicitur : Innovare nobis novale. similiter Ie. 4.a. ubi similia verba ponuntur et est sensus ut remaneat ipsi David aliqua possessio in Ierusalem quasi dicat Deus, nolo ut David remaneat totaliter a regno spoliatus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 11. ubi Salomon senex dicitur depravatus per mulieres, postil. disputat contra falsam opinionem Iosephi, quam scholastica historia commendat : in conclusione tamen concordat cum Burgens. quomodo vir 40. annorum potest dici senex : prolixitas Burgens. displicet : que tamen respiciendo ad materiam non est inutilis, cum tamen Burgens. sepe facit longos tractatus de lana caprina, prout patet Gn. 1. et Ex. 3. et 20. et nititur excusare Scholasticam historiam quasi non dicat ut Iosephus, sed solum recitet, quod tamen falsum est, quia non solum recitat, sed dictum commendat, dicens plenius, Iosephus dicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_11)

Notes :