Capitulum 13
Numérotation du verset
3Rg. 13,1
Et ecce vir Dei
venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Ieroboam stante super altare et thus iaciente.
Numérotation du verset
3Rg. 13,2
Et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait : Altare, altare, hec dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum super te incendet1.
1 super te – incendet]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,3
Deditque in die illa signum dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus. Ecce altare scinditur et effundetur2 cinis qui in eo est.
2 effundetur] effunditur
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,4
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens : Apprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
Numérotation du verset
3Rg. 13,5
Altare quoque scissum est, et effusus cinis de altari iuxta signum quod predixerat vir Dei in sermone Domini.
Numérotation du verset
3Rg. 13,6
Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi. Oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus eius3
3 eius] regis
Weber
ad eum et facta est sicut prius fuerat.
Numérotation du verset
3Rg. 13,7
Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
Numérotation du verset
3Rg. 13,8
Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tue non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto.
Numérotation du verset
3Rg. 13,9
Sic enim mandatum est mihi in sermone Domini precipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, neque4 reverteris per viam quam5 venisti.
4 neque] nec
Weber
|
5 quam] qua
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 13,10
Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
Numérotation du verset
3Rg. 13,11
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel,
ad quem venerunt filii sui et narraverunt6 ei omnia opera que fecerat vir Dei illa die in Bethel.
6 venerunt…narraverunt] venit filius suus et narravit
Weber
Et verba que locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo.
Numérotation du verset
3Rg. 13,12
Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda.
Numérotation du verset
3Rg. 13,13
Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent ascendit
Numérotation du verset
3Rg. 13,14
et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Iuda ? Respondit ille : Ego sum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,15
Dixit ad eum : Veni mecum domum ut comedas panem.
Numérotation du verset
3Rg. 13,16
Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, nec bibam aquam in loco isto,
Numérotation du verset
3Rg. 13,17
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens : non comedes panem et non bibes aquam ibi7 nec reverteris per viam qua ieris.
7 aquam ibi]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,18
Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens : Reduc eum tecum in domum tuam ut8 comedat panem et bibat aquam. Fefellit eum
8 ut] et
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,19
et reduxit secum. Comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam.
Numérotation du verset
3Rg. 13,20
Cumque sederet9 ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui seduxerat10
9 sederet] sederent
Weber
|
10 seduxerat] reduxerat
Weber
|
eum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,21
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens : Hec dicit Dominus,
quia non obediens11 fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod precepit tibi Dominus Deus tuus,
11 non obediens] inoboediens
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,22
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo precepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,23
Cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophete quem reduxerat.
Numérotation du verset
3Rg. 13,24
Qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit. Et erat cadaver eius proiectum in itinere. Asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver.
Numérotation du verset
3Rg. 13,25
Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver, et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex12 habitabat.
12 ille senex]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,26
Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait : Vir Dei est qui inobediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei.
Numérotation du verset
3Rg. 13,27
Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum qui cum stravissent
Numérotation du verset
3Rg. 13,28
et ille abisset. Invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver. Non comedit leo de cadavere nec lesit asinum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,29
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophete senis ut plangerent eum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,30
Et posuit cadaver eius in sepulcro suo et planxerunt eum heu frater.
Numérotation du verset
3Rg. 13,31
Cumque planxissent eum dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est, iuxta ossa eius ponite ossa mea.
Numérotation du verset
3Rg. 13,32
Profecto enim veniet sermo quem predixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum que sunt in urbibus Samarie.
Numérotation du verset
3Rg. 13,33
Post verba hec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum, quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,34
Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam et eversa est et deleta de superficie terre.
Capitulum 13
Numérotation du verset
3Rg. 13,ad litteram
marg.|
marg.| {797}
Et ecce.
Hic consequenter describitur predicte transgressionis reprehensio per prophetam Domini ad hoc missum, ubi primo pena futura predicitur. Secundo rex rebellans percutitur ibi : Cumque audisset rex. Tertio propheta Domini seducitur, ibi : Prophetes autem. Quarto Ieroboam obstinatur, ibi : Post verba hec. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Et ecce.
Iste fuisse creditur ab aliquibus Abdo propheta qui fuit illo tempore, secundum quod habetur 2Par. 12. et licet hoc sit probabile satis, tamen non est certum. Et quia rex et populus erant increduli, ideo propheta primo predicit penam futuram, dicens.
marg.|
.2.
Ecce filius.
Nomen eius exprimitur per magnum tempus ante, eo quod facturus erat magna ut habetur infra lib. 4.
marg.|
.3.
Et immolabit super. In
detestationem idololatrie : et hoc fuit Deo acceptum tanquam sacrificium. Secundo dat ei signum mirabile, ut verbum eius sit credibile.
marg.|
.4.
Ecce scindetur.
subito, quod tamen erat forte et novum.
marg.|
.5.
Cumque audisset.
Hic consequenter ponitur percussio regis rebellantis, cum dicitur.
marg.|
.6.
Extendit manum suam
etc. ut cum{798}maiori auctoritate preciperet prophete captionem.
marg.|
.7.
Et exaruit manus.
ut sentiret penam divine ultionis, et videret in effectu in scissione altaris.
marg.|
.8.
Et ait rex,
etc. magis motus timore quam amore.
marg.|
.9.
Deprecare faciem,
etc. Quod et fecit propheta, ostendens quod non querebat punitionem vel vindictam, sed regis et populi correctionem.
marg.|
.10.
Veni mecum.
quia volebat sibi recompensare pro reddita sibi sanitate.
marg.|
.11.
Si dederis.
Quia pro nulla re temporali debet quis transgredi preceptum Domini. Ideo sequitur :
marg.|
.12.
Sic enim,
etc.
Non comedes panem
id est quemlibet cibum.
marg.|
.13.
Neque bibes aquam
id est quemcumque potum. Quod enim nomine panis et aque designetur omnis cibus et potus in Scriptura patet infra 4. libri 6 capitulo ubi dicitur : Pone eis panem et aquam. Et postea subditur : Appositaque est eis ciborum magna preparatio.
marg.|
.14.
Nec reverteris,
etc. Futurorum enim prescius Deus, per hoc de signavit peccatum prophete futurum, quia venit in Bethel vere Deo obediens, et rediit inobediens, ut habetur infra.
marg.|
.15.
Prophetes autem quidam senex habitabat
etc. Hic consequenter{799}ponitur prophete Domini seductio per falsum prophetam, Et primo ponitur dicta seductio. Secundo pene denuntiatio, ibi : Cumque sederent. Et tertio eius tumulatio, ibi : Et ecce viri. Circa primum dicitur : Prophetes autem quidam scilicet falsus.
Numérotation du verset
3Rg. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Habitabat.
Non tamen erat inde notus, sed de Samaria : ut habetur infra 4. lib. 24 capitulo Et venerat illuc ad manendum propter cultum vitulorum.
marg.|
.2.
Ad quem
scilicet non fuerat in solennitate, impeditus nimia senectute propter quam in cultu vitulorum amplius servire non poterat vel occasione alia. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.3.
Et abiit.
ut eum seduceret, et peccare faceret, et per hoc prophetiam eius irritam persuaderet, ut postea videbitur.
marg.|
.4.
Et invenit.
quia fatigatus erat labore itineris et ieiunio. Cetera patent usque ibi :
prol.|
{800}
marg.|
.5.
Qui ait.
Mentiebatur, ut eum deciperet. unde subditur :
marg.|
.6.
Fefellit.
Non enim debuit propheta Domini tam leviter sibi credere, quia probandi sunt spiritus utrum ex Deo sint. secundum quod dicitur 1. Io. 4. cap. Fuit etiam ad credendum inductus ex concupiscentia cibi, quia erat ieiunio fatigatus, ut dictum est, et ideo iuste a Dee tanquam inobediens fuit punitus.
marg.|
.7.
Cumque sederet ad mensam.
Hic consequenter ponitur pene sequentis denuntiatio, cum dicitur.
marg.|
.8.
Factus.
Ex hoc patet, quod revelatio prophetica aliquando fit malis hominibus, sicut dictum fuit plenius Nm. 22. de Balaam, et convenienter denuntiata est pena seducti per eum qui ipsum seduxerat.
marg.|
.9.
Cumque comedisset
scilicet Dei, quia divinam sententiam supra se auditam acceptavit, et voluntati divine se committens peccatum inobedientie morte corporali expiavit. Ex hoc autem considerandum est, quam dure puniturus est Deus peccata gravia iniquorum, qui pena mortis punivit leve peccatum sancti hominis.
prol.|
{801}
Numérotation du verset
3Rg. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Asinus autem. In
stinctu divino custodiens utrumque, scilicet cadaver ad sepeliendum, et a sinum, ut cadaver portaret ad sepulture locum, et ex hoc apparet ipsum esse salvatum.
marg.|
.2.
Et ecce viri.
Hic consequenter ponitur defuncti tumulatio. Et patet littera usque ibi :
marg.|
.3. In
venit cadaver.
non enim timuit leonem, quem iam audiverat stare iuxta cadaver, et asinum absque lesione eorum, per hoc enim perpendit, quod nutu Dei hoc fiebat, ut vir Dei sepeliretur.
marg.|
.4.
Et posuit.
quia tenebat pro certo, quod verbum eius impleretur, et ideo cum eo voluit sepeliri, ut ossa propter illum remanerent intacta, ut patet in littera.
marg.|
.5.
Et planxerunt.
ficte tamen, quia ad hoc deceperat eum, ut moreretur, ut per hoc eius prophetia vana crederetur.
prol.|
{802}
marg.|
.6.
Post verba.
Hic ultimo ponitur Ieroboam obstinatio, quia licet vidisset signa predicta in altari et in manu propria, tamen non recessit a malitia sua. Causam autem huius tangit Iosephus dicens, quod propheta falsus persuasit ei, quod predicta non erant signa divine virtutis ostensiva, quia ille, qui dederat interfectus fuerat a leone tanquam falsiloquus. Dicebat etiam altare fuisse scissum propter onus sacrificiorum impositorum, et manum regis aridam factam ex labore offerendi, a quo cum quievisset, rediit ad statum pristinum virtute nature.
marg.|
.7.
Quicumque volebat.
offerendo hostiam solennem, sicut Aaron fecerat, et per hoc fiebat sacerdos. Aliter etiam exponitur referendo ad Ieroboam, qui vendebat sacerdotium, et ideo, qui implebat manum suam dando sibi maius pretium, obtinebat sacerdotium.
prol.|
{797}Liber Regum Tertius
prol.|
Capitulum 13
Numérotation du verset
3Rg. 13,moraliter
marg.|
.1.
Et ecce.
Per quem significatur predicator, qui debet esse vir a constantia, et Dei ex bona vita.
marg.|
.1.
Venit de Iuda,
etc. Nam predicator a Deo debet esse missus, et hoc immediate vel mediante vicario eius, Rom. 10 capitulo Quomodo predicabunt nisi mittantur.
marg.|
†
Ieroboam stante,
etc. Per quem intelligitur publice peccans et inverecunde, et specialiter existens in potestate. Sicut Ieroboam qui publice idololatrabat et alios ad hoc inducebat.
marg.|
†
Et exclamavit
id est contra idololatras et idololatriam ibi perpetratam.
marg.|
.2.
Ecce filius,
etc.
Iosias.
per quem significatur Christus et eius adventus ad iudicium Ideo subditur :
marg.|
.3.
Et immolabit
id est propter peccata super te facta, et per sacerdotes istos intelliguntur mali prelati clerici et religiosi, quiimmolabuntur{798}in iudicio quando per Christi sententiam detrudentur in infernum.
marg.|
†
Et ossa hominum.
Per homines intelliguntur laici peccatores, et per ossa intelliguntur peccatorum corpora. Nam illa damnatio erit simul in corpore et anima. Predicator autem debet proclamare ista futura, quia denuntiare debet penas et premia Cumque
audisset
.Sequitur
marg.|
†
Apprehendite.
Per hoc ostenditur obstinatio peccantium, qui ad verba predicatorum non conteruntur, et quod peius est eos aliquando persequuntur, et tamen isti in necessitate corporali positi preces illorum requirunt quos ante persecuti fuerunt, quod significatur per hoc quod subditur :
marg.|
.9.
Deprecare.
Quod non est denegandum secundum doctrinam Christi. Mt. 5.g. Orate pro persequentibus.
marg.|
.15.
Prophetes.
Per istum autem falsum prophetam et eius filios {799}figurati fuerunt pseudo apostoli et eorum sequaces, qui nituntur impedire veros predicatores : Per hoc quod verus propheta per falsum prophetam fuit deceptus, sicut dicitur infra.
Numérotation du verset
3Rg. 13,moraliter
marg.|
.6.
Fefellit eum et reduxit secum.
Significatum fuit secundum quod dicit beatus Gregorius quod ex miraculis que Deus fecerat ad eius verba fuit elatus, et ex hoc decipi permissus, propter quod predicatores veri multum debent esse soliciti, ne propter bona que faciunt eleventur : et per consequens a malis hominibus decipiantur, et ulterius puniantur, sicut fuit iste {800}de quo subditur :
marg.|
†
Invenit.
Et per hanc penam ostenditur, quod peccavit, sed per hoc quod leo cadaver eius non tetigit, sed intactum custodivit, ostenditur, quod de peccato vere penituit et Domini sententiam acceptavit : et per mortem corporalem eius peccatum expiatum fuit. Circa quod considerandum quod dominus leves culpas iustorum in penitenti aliquando graviter punit, ut per hoc nobis appareat gravitas pene, que pro gravibus culpis in futuro reservatur infligenda, Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_13)
Notes :