Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset 3Rg. 16,1 

Factus est autem sermo Domini ad Iehu1
1 Iehu] scrips. hic et ubique, Hieu Rusch Edmaior. Weber
filium Anani2 contra Baasa dicens :
2 Anani Rusch Weber ] Cava ... Annani ΩJ
Numérotation du verset 3Rg. 16,2 

Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te3* ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me irritares in peccatis eorum.
3 te ΩS Ed1530 Clementina ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,3 

Ecce ego demetam posteriora Baasa,
et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath.
Numérotation du verset 3Rg. 16,4 

Qui mortuus fuerit de Baasa
in civitate comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset 3Rg. 16,5 

Reliqua autem sermonum Baasa et quecumque fecit, et prelia eius nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,6 

Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa
et regnavit Ela filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 16,7 

Cum autem in manu Iehu filii Anani prophete verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, ob hanc causam occidit eum, hoc est Iehu filium Anani prophetam4.
4 hoc est…prophetam] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,8 

Anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,9 

Et rebellavit contra eum servus suus Zamri5 dux medie partis equitum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa prefecti Thersa.
5 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,10 

Irruens ergo Zamri6 percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
6 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,11 

Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem, et propinquos et amicos eius.
Numérotation du verset 3Rg. 16,12 

Delevitque Zamri7 omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu
7 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
prophete,
Numérotation du verset 3Rg. 16,13 

propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,14 

Reliqua autem sermonum Ela et omnia que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,15 

Anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri8 septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum.
8 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,16 

Cumque audisset rebellasse Zamri9 et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri qui erat princeps militie super Israel in die illa in castris.
9 Zamri ΩS ΩJ Weber ] Zambri ΩM Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,17 

Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa.
Numérotation du verset 3Rg. 16,18 

Videns autem Zamri10 quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit secum domo11 regiam et mortuus est
10 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch |
11 domo] domum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 16,19 

in peccatis suis que peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 16,20 

Reliqua autem sermonum Zamri12 et insidiarum eius et tyrannidis nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
12 Zamri Ω Weber ] Zambri Rusch Clementina
Numérotation du verset 3Rg. 16,21 

Tunc divisus est populus Israel in duas partes. Media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem et media pars Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,22 

Prevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth. Mortuusque est Thebni et regnavit Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,23 

Anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,24 

Emitque montem Samarie a Somer duobus talentis argenti, et edificavit eum13 et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariam14.
13 eum] eam Weber |
14 Samariam] Samarie Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 16,25 

Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,26 

Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabath, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,27 

Reliqua autem sermonum Amri et prelia eius que gessit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,28 

Dormivitque15 Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria. Regnavitque Achab16 filius eius pro eo.
15 dormivitque] et dormivit Weber |
16 Achab] Ahab hic et ubique Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 16,29 

Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,30 

Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,31 

Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem Iezabel filiam Methaal17 regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.
17 Methaal] Ethbaal Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,32 

Et posuit aram Baal in templo Baal quod edificaverat in Samaria
Numérotation du verset 3Rg. 16,33 

et plantavit lucum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,34 

In diebus eius edificavit Ahiel de Bethel Hiericho.
In Abiram primitivo suo fundavit eam,
et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun18.
18 Nun] Num Edmaior. (D)

Capitulum 16

Numérotation du verset 3Rg. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {811} .1. Factus est. Hic consequenter ponitur ipsius Baasa punitio denuntiata per Iehu filium Hanani. Ex quo patet, quod iste fuit filius prophete, quem Asa poni iussit in nervum, eo quod sibi dicebat veritatem.
marg.| .2. Pro eo etc id est de infimo statu deducens ad regnum.
marg.| .3. Ecce ego, etc id est detruncabo.
marg.| .4. Posteriora. Ita quod nihil remaneat, sicut fecisti de domo Ieroboam. Cetera patent in littera.
marg.| .5. Et regnavit. Hic describitur tempus ipsius Ela filii Baasa, qui fuit malus sicut et predecessores sui, et patet littera usque ibi :
marg.| .6. Ob hanc causam. In hebreo habetur sic : et quia occidit eum. Quod autem subditur : Hoc est Iehu filium non est in hebreo, sed appositum fuit a translatore, vel ab aliquo expositore per modum glosse alicuius que postea inserta fuit textui vitio scriptorum, ut hic notaretur occisio prophete. Rabbi Salomon aliter exponit cum dicitur : Et quia occidit eum dicens, {812}quod refertur ad Nadab, quem occidit Baasa : ut dictum est cap. precedenti propter quod iste Baasa cum sua posteritate meruit deleri, non solum quia ambulavit in viis Ieroboam : sed etiam quia occidit Nadab dominum suum et proditiose : et maxime quia fuit ita malus vel peior sicut Nadab, propter quod non habuit titulum occidendi eum, propter mala sua. Si autem dicatur, quod non peccavit occidendo Nadab, quia illud prophetatum fuerat futurum a Domino per prophetam Semeiam, ut habetur supra 14. Non valet, quia Deus aDeoOmnipotens est et bonus, quod frequenter utitur malis voluntatibus et actibus hominum in executione ordinationis sue : sicut passio Christi a Deo preordinata ad salutem electorum fuit facta executive per homines malos.
marg.| .7. Anno 27 Hic consequenter describitur regnum Zambri, qui interfecit Ela et totam domum Baasa, sicut fuerat predictum per Iehu filium Hanani prophetam, et patet littera.
marg.| .8. Cumque audisset. Hic consequenter agitur de ipso Amri, qui debellavit {813}ipsum Zambri, et hoc est quod dicitur, Cumqueaudisset etc id est exercitus regis Israel qui obsidebat urbem Gebbethon existens in periculo belli, Zambri vero remanserat cum Rege in Thersa in quiete propter quod exercitus hoc audiens, quod Regem interfecisset, fuit indignatus de occisione Regis proditoria, et constituerunt sibi Regem Amri ad expugnandum Zambri in Thersa, quod et factum est, ut patet in littera.
Numérotation du verset 3Rg. 16,ad litteram 
marg.| .1. Videns autem Zambri quod expugnanda. ita quod non poterat effugere, ingressus est palatium ne vivus caperetur. et vili ac crudeli morte puniretur, et ut inferret damnum Amri electo in regem per succensionem domus Regie.
marg.| .2. Tunc divisus est. quia bellatores qui erant cum Amri in obsidione Gebbethon, volebant eum regnare. Alii vero qui non fuerunt ibi : volebant alium, eo quod Amri non fuerat institutus de eorum consilio. Et duravit ista contentio tribus annis, pars tamen Amri prevaluit, quia erat exercitatior in bellis.
prol.| Rabbi Salomon autem dicit quod prevaluit, eo quod filius suus accepit filiam Iosaphat filii Regis Iude, et sic fuit pars eius fortificata.
prol.| {814}
marg.| .3. Anno 31. Asa. In quo numero accipitur regnum Amri quando incepit regnare pacifice mortuo Thebni. Aliter enim incepisset regnare vicesimo octavo anno Regis Asa.
marg.| .4. Duodecim annis. In hoc numero computatur tempus a quo fuit electus, quia licet contentio per tres anno duraverit, ut dictum est, tamen pars eius a principio fortior apparuit.
marg.| .5. Et vocavit nomen Civitatis id est nominavit eam ex nomine illius qui fuerat dominus loci, qui vocabatur Samer. Et ideo falsa est littera quam aliqui libri habent Semar id est monte Domini, quia nec Semar nec Samaria fuit metropolis in Regno decem tribuum. Cetera patent in littera.
marg.| .6. Achab. Hic consequenter agitur de regno Achab, et dividitur in partem principalem et incidentalem. secunda ibi : In diebus. Achab autem cepit regnare tempore Asa, sicut dicitur in littera anno 38. Asa Regis Iuda, etc.
marg.| .7. Et fecit. quia licet ante colerent vitulos aureos, tamen in illis videbantur adorare Deum, prout dictum fuit supra 22 capitulo Iste autem induxit idololatriam manifestam. Cuius causa motiva subditur :
marg.| .8. Duxit uxorem Iezabel. que erat nutrita in idololatria, ad quam induxit virum suum, ideo subditur :
prol.| {815}
Numérotation du verset 3Rg. 16,ad litteram 
marg.| .1. Et abiit. Quod nullus de regibus ante eum fecerat.
marg.| .2. In diebus. Hec est pars incidentalis, quia in illo tempore Hiel cepit reedificare Iericho, quam Iosue destruxerat, et posuerat sub anathemate, ita quod de cetero non reedificaretur, ut habetur Iosue 6.
marg.| .3. In Ahiram id est quando posuit fundamenta incipiens reedificare, mortuus {816}fuit Ahiram primogenitus suus, et cum procederet in edificando, moriebantur successive filii sui usque ad ultimum, qui in completione operis mortuus est. et hoc est quod dicitur.
marg.| .4. Et in id est ultimo nato posuit portas eius, que ponuntur in completione operis.
marg.| .5. Iuxta verbum id est per ipsum Iosue, sicut habetur Iosue 6. ubi imprecatus fuit hoc malum reedificanti Iericho.
Numérotation du verset 3Rg. 16,moraliter 
marg.| marg.| {811} .1. Factus est. Sequitur postea : Ob hanc. Ela namque filius Baasa occidit Iehu prophetam eo quod dixerat ex persona Domini.
prol.| {812}
marg.| .3. Demetam, etc. Et sic non solum prophetaverat contra Baasa, sed etiam contra Ela filium eius. Et per istos allegorice significati fuerunt Principes Iudeorum, qui machinati sunt in mortem Christi, eo quod dixerat civitatem et templum destruenda, Luce 19. Videns Iesus civitatem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses, et tu. Sequitur, Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunte undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, etc. Moraliter autem per Baasa et eius filium signantur peccatores obstinati, qui ad verba predicatorum a malis suis non revertuntur, et quod peius est, prout possunt, eos nequiter persequuntur.
Numérotation du verset 3Rg. 16,moraliter 
marg.| marg.| { 813 } .3. Regnavit Amri. sequitur :
marg.| .4. Emitque, etc. Semer interpretatur custodiens : et ideo signat prelatum, ad quem spectat bona ecclesiastica custodire. Per montem vero ecclesiastica dignitas designatur. Igitur per Amri qui montem emit a Semer, significatur simoniacus qui prebendam vel gradum ecclesiasticum emit a superiore, et sic uterque crimen incurrit simonie. et ad hoc consonat interpretatio nominis utriusque. De Semer vero patet per predicta. Amri {814}vero amaricans interpretatur, et hec interpretatio convenit Simoniaco : nam et Simoni (a quo dicta fuit simonia) dixit beatus Petrus Act. 8.d. In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Volebat enim spiritualem emere potestatem, ut patet ibid. Et regnavit . Sequitur :
marg.| .8. In super duxit. que interpretatur fluxus sanguinis, et ideo signat quamcumque personam sitibundam sanguinis innocentis, unde et ista Iezabel occidi fecit Naboth innocentem.
Numérotation du verset 3Rg. 16,moraliter 
marg.| marg. |{ 815 }
marg.| .2. In diebus autem. Per Hiel, qui vivens Deo interpretatur, profitens in religione significatur, quia si profiteatur debite, moritur mundo, et incipit Deo vivere, propter quod dicitur de Bethel, que domus Dei interpretatur : nam religio domus Dei nominatur. Iericho vero interpretatur luna, que propter sui variationem {816}mundum signat : qui est in mutabilitate continua. Igitur Hiel Iericho reedificat : quando professus in religione in actibus mundanis et secularibus se occupat, et in hac reedificatione tota proles eius moritur, quia bona opera sua mortificantur : propter quod dicitur 2. Tim. 2.a. Nemo militans Deo, implicat se secularibus negotiis, ut ei placeat qui se probavit.
Numérotation du verset 3Rg. 16,additio 
prol.| {815} In capitulo 16. ubi dicitur in postilla Et fecit Amri malum in conspectu Domini super omnes ante eum, etc.
prol.| Cultus vitulorum etiam ante Achab fuit idololatricus, ut dictum est supra in addit super cap. 12. Illud autem quod hic dicitur de Achab quod fecit malum in conspectu Domini super omnes ante eum : posset {816} intelligi ex hoc, quod magis adherebat cultui idolorum, et etiam quia tyrannica opera magis exercuit, ut patet de vinea Naboth, similiter quia magis Deo fuit rebellis et contumax : eo quod tempore suo floruit Ellas, qui quam plurimis signis et prodigiis ipsum exhortabatur , et tamen semper remansit in obstinatione sua : et ideo licet reges Israel predecessores Achab fuissent similiter idololatre, non tamen in conspectu Domini tanta mala fecerunt .



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_16)

Notes :