Capitulum 17
Numérotation du verset
3Rg. 17,1
Et dixit Elias Thesbites
de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israel in cuius conspectu sto,
si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.
Numérotation du verset
3Rg. 17,2
Et factum est verbum Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 17,3
Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Carith qui est contra Iordanem,
Numérotation du verset
3Rg. 17,4
et ibi de torrente bibes, corvisque precepi ut pascant te ibi.
Numérotation du verset
3Rg. 17,5
Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini. Cumque abisset sedit in torrente Charith
qui est contra Iordanem.
Numérotation du verset
3Rg. 17,6
Corvi quoque deferebant ei1 panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente.
1 ei]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,7
Post dies autem aliquantos2 siccatus est torrens. Non enim pluerat super terram.
2 aliquantos]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,8
Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 17,9
Surge3 vade in Sarepta Sidoniorum
3 surge] + et
Weber
et manebis ibi. Precepi enim ibi mulieri vidue ut pascat te.
Numérotation du verset
3Rg. 17,10
Surrexit et abiit in Sarepta Sidoniorum4. Cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua
4 Sarepta Sidoniorum] Sareptham
Weber
colligens ligna5 et vocavit eam. Dixitque ei6 : Da mihi paululum aque in vase ut bibam.
5 ligna] lingna
Rusch
|
6 ei]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 17,11
Cumque illa pergeret ut afferret clamavit post tergum eius dicens : Affer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua.
Numérotation du verset
3Rg. 17,12
Que respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem
nisi quantum pugillus capere potest farine in hydria et paululum olei in lecytho
en colligo duo ligna
ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur.
Numérotation du verset
3Rg. 17,13
Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade et fac sicut dixisti. Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me. Tibi autem et filio tuo facies postea.
Numérotation du verset
3Rg. 17,14
Hec autem dicit Dominus Deus Israel : Hydria farine non deficiet, nec lechitus
olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terre.
Numérotation du verset
3Rg. 17,15
Que abiit et fecit iuxta verbum Elie. Et comedit ipse et illa et domus eius. Et ex illa die
Numérotation du verset
3Rg. 17,16
hydria farine non defecit et lechitus olei non est imminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Elie.
Numérotation du verset
3Rg. 17,17
Factum est autem post verba hec egrotavit filius mulieris matris familias7
7 familias] familie
Weber
et erat languor fortissimus8, ita ut non remaneret in eo halitus.
8 fortissimus] fortis nimis
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,18
Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi vir Dei ? Ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates mee et interficeres filium meum ?
Numérotation du verset
3Rg. 17,19
Et ait Elias9 ad eam : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius10 et portavit eum11 in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
9 Elias]
om. Weber
|
10 eius] illius
Weber
|
11 eum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 17,20
et clamavit ad Dominum et dixit : Domine Deus meus, etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor afflixisti ut interficeres filium eius ?
Numérotation du verset
3Rg. 17,21
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit12 ad Dominum et ait : Domine Deus meus revertatur obsecro13 anima pueri huius in viscera eius.
12 et clamavit] clamavitque
Weber
|
13 obsecro] oro
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 17,22
Et14 exaudivit Dominus vocem Elie, et reversa est anima pueri intra eum et revixit.
14 et]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,23
Tulitque Elias puerum,
et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri sue et ait illi : En filius tuus vivit15.
15 filius tuus - vivit]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,24
Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto
cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est.
Capitulum 17
Numérotation du verset
3Rg. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {815}
Et dixit.
Hic consequenter agitur de his que acciderunt tempore Iosaphat regis Iude, sub quo continuatum fuit regnum Achab, licet inceperit sub Asa patre suo : et quia Achab super omnes reges qui eum precesserant malus fuit, ut dictum est c. preced. ideo scriptura diligenter prosequitur circa eum divinam providentiam, eum a malis revocando, licet abusus fuerit, ut sic appareat iustior eius condemnatio. Igitur primo revocatur a malis signis celestibus, secundo victoriis mirabilibus. c. 20. tertio divinis comminationibus, ibi : Tunc vir quidam. Prima in duas, secundum duo signa celitus data, secundum ponitur c. 18. Circa primum primo sterilitas inducitur : secundo Elias a corvis pascitur, ibi : Et factum est. tertio a muliere vidua suscipitur, ibi : Surge, et va. circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Et dixit
id est a civitate Thesba oriundus, sicut dictum fuit plenius Iud. 9.
marg.|
.2.
Si erit.
Et accipit hic si, pro non id est non erit. Copulat autem Rab. {816}Salo. hanc sententiam cum fine precedentis cap. dicens, quod occasione mortis filiorum Ahiel dixit Achab Elie arguenti ipsum de idololatria. Potest esse, quod verbum discipuli impleatur, et tamen verbum magistri non impletur. Iosue vero fuit discipulus Mosi, ut habetur Ex. 24. et tamen videmus maledictionem eius impletam super Hiel qui reedificavit Iericho, ut dictum est. Moyses autem imprecatus est maledictionem super filios Israel transgredientes legem, et servientes diis alienis, sic quod clauderetur celum, et prohiberetur pluvia, ut habetur in Dt. et tamen Israel a pluribus annis recessit a lege, et servivit diis alienis, et tamen non videmus pluvias esse prohibitas. Et quando Elias percepit quod Achab hoc dicebat, quasi parvipendens comminationes Mosi, et iudicia Dei, ideo oravit dominum ut clauderet celum, et prohiberentur pluvie, ut habetur Io. 1. et cum intellexit se exauditum a Domino, tunc dixit ista verba.
marg.|
.3.
Vivit Dominus.
etc.
si erit annis
id est non erit, ut dictum est.
marg.|
.4.
Nisi iuxta oris mei verba.
Quia simile fuit sibi revelatum, quod ad eius deprecationem celum daret pluviam.
prol.|
{817}
Numérotation du verset
3Rg. 17,ad litteram
marg.|
.1.
Et factum est,
Hic consequenter ostenditur quomodo Deus per corvos pavit servum suum Eliam, cum dicitur.
marg.|
.2.
Recede.
a facie Achab, et Iezabel. Ex quo patet, quod licitum est sanctis viris fugere persecutionem personalem.
marg.|
.3.
Corvisque.
ministerio angelico ad hoc eos inducente.
marg.|
.4.
Corvi quoque deferebant.
Ex quo ostenditur mirabilis divina providentia, {818}et quod non est diffidendum de ea, quia magis splendide providit Elie per aves, quam per homines.
marg.|
.5.
Surge, et vade.
Hic consequenter Elias a vidua recipitur, et primo describitur ipsius Elie devota receptio, secundo filii vidue suscitatio ibi : Factum est autem Circa primum dicitur. Surge, et vade. Nomen est equivocum ad silvam, et ad villam iuxta eam existentem, que a silva denominatur.
prol.|
{819}
Numérotation du verset
3Rg. 17,ad litteram
marg.|
.1.
Precepi enim mulieri vidue.
Istud preceptum non fuit per verbum expressum, sed per divinam ordinationem, quia sic ordinaverat Deus, quod mulier illa vidua venientem Eliam reciperet, et eum pasceret.
marg.|
.2.
Da mihi paululum aque,
etc. Dicit Rab. Salo. quod quamvis Deus revelasset Elie, quod pascendus esset ibi per mulierem viduam, non tamen fuit sibi revelatum in particulari, que esset illa, et ideo exemplo Eliezer rogavit dominum, ut ostenderet sibi, que posset esse illa, per hoc signum, quod sibi petenti aquam liberaliter offerret, sicut Eliezer cognovit Rebeccam, ut habetur Gene. 24.
marg.|
.3.
Cumque illa pergeret, ut afferret.
Per hoc cognovit, quod illa erat de qua Dominus sibi dixerat, et cum hoc fuit sibi revelatum, quod oleum et farina non deficeret in domo eius, quousque daret dominus pluviam super terram, et io dixit ei. Noli timere, sed vade, et fac, sicut dixisti.
marg.|
.4.
Verumtamen mihi fac de ipsa farinula subcinericium.
Erat {820}enim fatigatus itinere, et ieiunio, et ideo accelerari debebat refectio eius. Cetera patent in littera.
marg.|
.5.
Factum est autem.
Hic consequenter ponitur filii vidue suscitatio, cuius infirmitas preponitur, cum dicitur, Aegrotavit filius mulieris, etc. et mors sequens, cum dicitur.
marg.|
.6.
Ita ut non remaneret in eo halitus.
Deficiente enim respiratione, deficit vita in animalibus respirantibus, cuiusmodi est homo.
marg.|
.7. In
gressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates.
Pallidum enim iuxta album intensum, videtur declinare ad nigredinem. Et eodem modo licet ista mulier esset devota, et sancta tamen sanctitas eius erat modica respectu sanctitatis Elie. Et hoc modo locutus est Loth Gene. 19. dicens, Non possum in monte salvari id est iuxta Abraham, cuius sanctitas tanta est, quod iustitia mea delictum est iuxta eum, sicut ibidem fuit expositum, secundum opinionem Hebreorum. Cetera patent usque ibi :
prol.|
{821}
Numérotation du verset
3Rg. 17,ad litteram
marg.|
.1.
Et expandit se atque.
Hoc enim fecit ex magno affectu ad suscitationem pueri. Per hoc ostendens, quod vellet sibi dare partem vite sue, si posset fieri.
marg.|
.2.
Tribus vicibus,
etc. quia perfectio cuiuslibet negotii consistit in tribus, s. In principio, medio, et fine. Ratio autem figuralis est, quia per istam extensionem Prophete super puerum mortuum figurabatur, quod genus humanum a morte culpe esset suscitandum per incarnationis {822}mysterium. Tribus vicibus hoc facit Elias facto profitens fidem trinitatis, quia Fides maxime operatur in operibus miraculosis, secundum quod dicit Salvator Luc. 17.b. Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, diceretis arbori huic moro, eradicare, etc. et fiet. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.3.
Nunc in isto cognovi.
Per filii sui suscitationem de presenti, fuit certificata de dictis Elie pro futuro, scilicet de multiplicatione olei, et farine, et de datione pluvie super terram.
prol.|
{815}Liber Regum Tertius
prol.|
Capitulum 17
Numérotation du verset
3Rg. 17,moraliter
marg.|
†
marg.|
.1.
Et dixit.
Per Galaad, qui interpretatur acervus testimonii, Sacra Scriptura significatur, in qua testimonia coacervantur. In hoc autem acervo, doctor et predicator debent habitare per diligens studium sacre scripture : quia signantur per Eliam prophetam et predicatorem. Et sicut Elias fecit cessare pluviam et rorem propter Achab et populi eius nequitiam : sic aliquando{816}predicator cessare debet a pluvia predicationis propter populi malitiam. Sic autem fecit Paulus Act. 19.b. Cum
autem quidam
indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini
coram
multitudine, discedens ab eis Paulus segregavit discipulos. Et Ezec. 3.g. dixit dominus ei. Linguam tuam adherere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus prosperans est. Et sic Elias recessit ab Achab et eius populo, dicente sibi Domino.
prol.|
{817}
Numérotation du verset
3Rg. 17,moraliter
marg.|
.4.
Corvi.
Ex hoc patet Dei circa servos suos providentia, quia latius pavit Eliam per aves, quam per homines, nam postea pavit eum per viduam pane, et aqua. Sed quoniam humana provisio non est contemnenda, ideo dominus fecit eum petere buccellam panis a vidua muliere. Per hoc autem, quod farina vidue {818}non defecit, et lecythus olei non fuit imminutus, significatum fuit, quod sustentantibus Dei servos non deficiunt bona temporalia ad convenientiam victus. 2Cor. 9 capitulo Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum prestabit, et augebit incrementa frugum iustitie vestre, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem. Ideo sequitur :
prol.|
{819}
Numérotation du verset
3Rg. 17,moraliter
marg.|
† Et comedit ipse, et illa, et domus eius. Factum est autem, etc. subditur
marg.|
.7. In
gressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates,
etc. Per hoc ostenditur, quod predicator evangelii, qui per Eliam significatur, ut predictum est, in domibus hospitum debet esse exemplaris vite, quod filii hospitum id est opera eorum mortua videantur {820}in comparatione ad opera predicatorum. Per hoc autem, quod mulieris filius per preces Elie fuit a mortuis suscitatus, significatur quod opera recipientium predicatores per bonas exhortationes, et preces eorum, videantur resuscitata per emendationem vite ipsorum, ut sic hospes possit dicere, quod sequitur : Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es.
prol.|
{821}Liber Regum Tertius
prol.|
Capitulum 17
Numérotation du verset
3Rg. 17,additio
prol.|
In capitulo 17. ubi dicitur in postilla Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates mee, etc.
prol.|
Opinio Hebreorum in hoc loco est penitus irrationabilis. Nam licet sanctitas mulieris esset modica respectu sanctitatis Elie, sicut et iustitia ipsius Loth erat modica respectu sanctitatis Abrahe, non tamen ex hoc debet dici iniquitatem esse in muliere, nec Loth non posse salvari iuxta Abraham. Illi autem, qui sunt minus virtuosi seu perfecti, potius iuvantur cum sint in societate perfectorum, quam vitiantur. Bonum enim secundum Diony. de divi. no. est sui ipsius diffusivum seu communicativum, et ideo in Scriptura societas virtuosorum commendatur, ut Prv. 13.d. Qui cum sapientibus graditur, Sapiens erit.Exemplum etiam, quod inducitur de pallido, et albo non valet. Nam licet iudicium sensuale secundum operationes, et respectus decipiatur, non tamen iudicium rationis, ut patet de sole, qui ad sensum iudicatur fere bipedalis, et tamen ratio iudicat ipsum esse in magna proportione maioris quantitatis, quam tota terra. Quanto igitur incomparabiliter longius estimandum est de iudicio divino, quod non iudicat aliquem esse iustum propter hoc, quod non sit equalis alicui maxime iusto, reddit enim unicuique iuxta opera sua, ut in Ps. Unde et talis respectus nihil hic operatur. Sed ad intellectum littere dicendum videtur, quod hec mulier licet bona, et devota, tamen reputabat se peccatricem, prout decet communiter iustos. {822}Et quia sciebat Eliam esse maximum zelatorem legis, et iustitie, intantum quod procurabat ardenter punitionem, et necem idololatrarum, ut patet in suo processu, idcirco presumebat, quod adventus Elie in domo sua procuraverat mortem filii sui ex iniquitate sua, scilicet matris, et quod Elias recordaretur iniquitatem illam coram Deo ad finem, ut scilicet per mortem filii temporalem mater converteretur ad Deum, sicut sepe contingit, ut homines per penas temporales a Deo castigati corrigantur, quod quidem non contingeret si apud eum non mansisset, quia sic eam non cognosceret, et ideo proprie dicit. Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates mee, et interficeres filium meum ? etc.
Numérotation du verset
3Rg. 17,replica
prol.|
REPLICA: In capitulo 17. ubi postil. verbum mulieris Sarepthane, scilicet Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates mee : Exponit ad modum Hebreorum, quod hec mulier cum esset iusta, et sancta, ex humilitate tamen respectum habendo ad excellentem sanctitatem Elie se dicit peccatricem, prout sancti consueverunt, et prout purissimus Ioannes Evangelista in Epistola sua prima. 1. ca. docet, di. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Hunc modum loquendi Hebreorum Burgens. dicit penitus irrationabilem, sed probatio eius, ut patet nihil est ad propositum, quia non dicitur in illo modo loquendi, quod in muliere fuerit peccatum, sed ipsa de se humiliter loquitur. Et Burgens. post inutilem digressionem coincidit quasi cum eodem modo loquendi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_17)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_17)
Notes :