Capitulum 2
Numérotation du verset
3Rg. 2,1
Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, precepitque Salomoni filio suo dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 2,2
Ego ingredior viam universe terre confortare et esto vir fortis1,
1 fortis]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,3
et observa ut2 custodias mandata3 Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias cerimonias eius et precepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Moysi ut intelligas universa que facis et quocumque te verteris,
2 ut]
om. Weber
|
3 mandata]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 2,4
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens : Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.
Numérotation du verset
3Rg. 2,5
Tu quoque nosti que fecerit mihi Ioab filius Sarvie,
que fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasa filio Iether, quos occidit et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prelii
in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius,
Numérotation du verset
3Rg. 2,6
facies ergo iuxta sapientiam tuam. Et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos,
Numérotation du verset
3Rg. 2,7
sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua. Occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
Numérotation du verset
3Rg. 2,8
Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Gemini4 de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra. Sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens : Non te interficiam gladio.
4 Gemini] Iemini
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,9
Tu noli pati esse eum innoxium. Vir autem sapiens es et scies que facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad inferos5.
5 inferos] infernum
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,10
Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David.
Numérotation du verset
3Rg. 2,11
Dies autem quibus regnavit David super Israel quadraginta anni sunt. In Hebron regnavit septem annis, in Hierusalem triginta tribus.
Numérotation du verset
3Rg. 2,12
Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis,
Numérotation du verset
3Rg. 2,13
et ingressus est Adonias filius Agith ad Bersabee6 matrem Salomonis que dixit ei : Pacificusne est7 ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
6 Bersabee] Bethsabee
Weber
|
7 est]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 2,14
Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
Numérotation du verset
3Rg. 2,15
Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei. A Domino enim constitutum est ei.
Numérotation du verset
3Rg. 2,16
Nunc ergo petitionem unam deprecor a te, ne confundas faciem meam. Que dixit ad eum : Loquere.
Numérotation du verset
3Rg. 2,17
Et ille ait precor ut dicas Salomoni regi, neque enim quicquam negare8 tibi potest, ut det mihi Abisac Sunamitem9 uxorem.
8 quicquam negare]
inv. Weber
|
9 Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 2,18
Et ait Bersabee10 : Bene ego loquar pro te regi.
10 Bersabee] Bethsabee
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,19
Venit ergo Bersabee11 ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam et sedit super thronum suum.
11 Bersabee] Bethsabee
Weber
Positus quoque est thronus matri regis que sedit ad dexteram eius.
Numérotation du verset
3Rg. 2,20
Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Dixit ei rex : Pete mater mea12. Neque enim fas est ut avertam faciem meam13.
12 mea] mi
Weber
|
13 meam] tuam
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 2,21
Que ait : Detur Abisac Sunamites14 Adonie fratri tuo uxor.
14 Abisac Sunamites] Abisag Sunamitis
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,22
Responditque rex Salomon et dixit matri sue : Quare postulas Abisac Sunamitem15 Adonie ? Postula ei et regnum. Ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarvie.
15 Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,23
Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
Numérotation du verset
3Rg. 2,24
Et nunc vivit Dominus qui firmavit me et collocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias.
Numérotation du verset
3Rg. 2,25
Misitque rex Salomon per manum Banaie filii Ioiade qui interfecit eum et mortuus est.
Numérotation du verset
3Rg. 2,26
Abiathar quoque sacerdoti dixit : Rex vade in Anathoth ad agrum tuum.Et quidem vir es16 mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
16 es] ante quidem
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,27
Eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Eli in Silo.
Numérotation du verset
3Rg. 2,28
Venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset. Fugit ergo Ioab
in tabernaculum Domini et apprehendit cornu altaris.
Numérotation du verset
3Rg. 2,29
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare. Misitque Salomon Banaiam filium Ioiade dicens : Vade, interfice eum.
Numérotation du verset
3Rg. 2,30
Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei : Hec dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens : Hec locutus est Ioab et hec respondit mihi.
Numérotation du verset
3Rg. 2,31
Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei,
Numérotation du verset
3Rg. 2,32
et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militie Israel, et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda.
Numérotation du verset
3Rg. 2,33
Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in eternum a Domino.
Numérotation du verset
3Rg. 2,34
Ascendit itaque Banaias filius Ioiade et aggressus eum interfecit, sepultusque est in domo sua in deserto.
Numérotation du verset
3Rg. 2,35
Et constituit rex Banaiam filium Ioiade pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
Numérotation du verset
3Rg. 2,36
Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei : Edifica tibi domum in Hierusalem, et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc.
Numérotation du verset
3Rg. 2,37
Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum te17 sanguis tuus erit super caput tuum.
17 te]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 2,38
Dixitque Semei regi : Bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis.
Numérotation du verset
3Rg. 2,39
Factum est autem post annos tres, ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth. Nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth.
Numérotation du verset
3Rg. 2,40
Et surrexit Semei et stravit asinum suum, ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth,
Numérotation du verset
3Rg. 2,41
nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset.
Numérotation du verset
3Rg. 2,42
Et mittens vocavit eum dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum et predixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi ?
Numérotation du verset
3Rg. 2,43
Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et preceptum quod preceperam tibi ?
Numérotation du verset
3Rg. 2,44
Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo. Reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum.
Numérotation du verset
3Rg. 2,45
Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
Numérotation du verset
3Rg. 2,46
Capitulum 2
Numérotation du verset
3Rg. 2,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 43vb
Numérotation du verset
3Rg. 2,ad litteram
marg.|
marg.| {683}
.1.
Appropinquaverunt,
etc. Hic consequenter ponitur regni Salomonis confirmatio. et primo per remotionem impedientium. secundo per accumulationem expedientium cap. 3. Illa que maxime impediunt stabilitatem alicuius regis sunt persone machinantes contra eum, de quorum morte hic agitur. Et ne Salomon in hoc videretur procedere zelo proprie vindicte. ideo circa hoc quantum ad aliqua premittitur ipsius David ordinatio. secundo subditur ipsius Salomonis executio, ibi : Salomon autem. Circa primum David primo iniungit filio suo Salomoni ut sit solicitus de cultu Dei, dicens.
marg.|
.2.
Observa ut custodias
id est illa que precepit custodiri. et que sint illa, subiungit, dicens.
marg.|
.3.
Et custodias ceremonias
etc. quantum ad precepta ceremonialia.
marg.|
.4.
Et precepta eius.
quantum ad moralia.
marg.|
.5.
Et iudicia.
quantum ad iudicialia, de quorum conditione et distinctione dictum fuit in Ex.
marg.|
.6.
Et testimonia,
quantum ad ea que promissa sunt in lege de Christo venturo et aliis bonis populo Israel promissis.
marg.|
.7.
Ut intelligas universa.
quia per considerationem legis divine dirigitur homo in agendis. Si custodierint filii. Sequitur :
marg.|
.8.
Non auferetur.
Ex quo patet quod supra dictum est, scilicet quod promissiones divine, de bonis futuris intelliguntur sub conditione, scilicet quod non ponatur impedimentum a parte hominum.
marg.|
.9.
Tu quoque nosti.
Hic consequenter ponitur ordinatio David de punitione aliquorum malorum, quos non poterat convenienter punire in vita sua, et primo de punitione Ioab, cum dicitur : Tu quoque nosti. Dicit Rabbi Salomon quod per hoc intelligitur malum quod fecit Ioab contra personam David ostendendo aliis litteras quas sibi secrete miserat David {684}de morte Urie, et sic regem scandalizavit. Quod enim istud secretum fuerat revelatum, patet ex hoc quod habetur. supr. 2. lib. 12.d. quod Nathan dixit ad David : Fecisti inimicos blasphemare nomen Domini. sicut fuit ibi expositum. nec istud factum fuit revelatum per David, neque per Bethsabee, quia celabant crimen suum quantum poterant, et ideo verisimile est quod per Ioab fuit revelatum ad excusandum se erga alios milites de morte Urie, quod non fuisset mortuus per incautelam suam, sed per regis mandatum.
marg.|
.10. Que fecerit duobus principibus etc. Sequitur :
marg.|
.11.
Et effudit sanguinem belli in pace
id est sanguinem humanum, qui non debet effundi nisi in bello, effudit tempore pacis, quia quando occidit Abner, non habebat bellum iustum contra eum, nec ratione regis, nec ratione fratris sui interfecti sicut dictum fuit supra secundo lib. ca. 3. Similiter occidit eum sub specie pacis, revocans eum quasi ad loquendum cum eo de federe inito inter eum et David ut ibidem dictum fuit. Similiter quando interfecit Amasam non habebat contra eum aliquod bellum et ipsum occidit sub specie pacis salutando eum tanquam fratrem et osculando, sicut dictum fuit supra libro 2. cap. 20.
marg.|
.12.
Et posuit cruorem prelii.
quia percussit eos in inguine, ut habetur ibidem : et sic cruor exiens de plagis eorum potuit cruentare baltheum Ioab et calceamenta eius, non autem partes superiores. et in hoc designat David modum percutiendi proditorium, quia non elevabat brachium ad percutiendum eos in parte superiori, ne averterent ictum et caverent.
marg.|
.13.
Et non deduces.
Hebrei dicunt ad fossam. non erat enim intentionis David quod Ioab descenderet ad infernum damnatorum : imo una causa quare voluit eum puniri in hac vita, fuit ne puniretur in futuro in gehenna, ut dicit Rabbi Salomon sicut et de Acham dictum fuit Ios. 7.
marg.|
.14.
Sed et filiis Berzellai.
Hic tertio ponitur informatio David de recompensatione beneficii sibi exhibiti, quod quidem beneficium plenius expositum est supra 2. lib. 17.
Numérotation du verset
3Rg. 2,ad litteram
marg.|
marg.| {685}
.1.
Habes quoque apud te Semei,
etc. Hic quarto ponitur ordinatio David de Semei, qui maledixit David : ut plenius dictum fuit supra 2. libro 16. cap.
marg.|
.2.
Iuravi ei per dominum.
Istud autem iuramentum non fuit transgressus David ista imponendo Salomoni : sicut dictum fuit supra 2. lib. 19. capit. Et ideo sententia huius partis patet ex supradictis.
marg.|
.3.
Dormivit igitur.
Hic omittuntur illa que ordinavit David de ampliatione divini cultus et edificatione templi, que exprimuntur 1Par. 23.
marg.|
.4.
Salomon autem.
Hic consequenter ponitur Salomonis executio. premittitur tamen Adonie interfectio. et secundo Abiathar eiectio, ibi : Abiathar quoque. Tertio predictorum executio, ibi : Venit autem nuntius. Circa primum dicitur : Salomon autem sedit super thronum David
patris
sui, pacifice et quiete.
marg.|
.5.
Et firmatum est regnum.
ita quod potestas eius fuit maior potestate patris sui David : et ideo secure punire potuit illa quorum punitionem David ex causa rationabili distulerat sicut fuit dictum supra 2. lib. 3. cap. de Ioab et 19. de Semei.
prol.|
{686}
marg.|
.6.
Pacificus ne est ingressus tuus ?
Timebat enim ne aliquid machinaretur contra se, eo quod David instituerat Salomonem in regem ad petitionem suam, ut habetur cap. precedenti.
marg.|
.7.
Tu inquit nosti, quia meum erat regnum.
ratione primogeniture. Hoc non erat verum, quia ordinatio divina prevalet primogeniture, que erat pro Salomone, ut dictum est cap. precedenti.
marg.|
.8.
Et me preposuerat omnis Israel sibi.
Hoc similiter est falsum. quia robur exercitus David non erat cum eo, nec communitas populi, que in hoc expectabat sententiam David, ut patet ex supradictis. Sed talia dicebat Adonias, ut magis posset impetrare quod querebat.
marg.|
.9.
A Domino enim constitutum.
quasi diceret, non intendo de cetero aliqualiter aspirare ad regnum, quia agerem contra Deum. unde subditur :
marg.|
.10.
Ut det mihi Abisag Sunamitidem.
Illa enim fuerat uxor David, et per consequens regina : et sic per eam habebat viam veniendi ad regnum per auxilium Ioab et Abiathar et aliorum sibi faventium. Quod advertens Salomon, qui erat perspicatioris ingenii quam mater sua, respondit.
Numérotation du verset
3Rg. 2,ad litteram
marg.|
marg.| {687}
.1.
Postula ei et regnum,
etc. quasi diceret, per hoc intendit venire ad regnum.
marg.|
.2.
Contra animam.
Tum quia machinabatur contra regem : tum quia petebat uxorem contra legem Levi. 18. ubi prohibetur contractus matrimonii cum uxore patris. Cetera patent in littera.
marg.|
.3.
Abiathar.
Hic ponitur abiectio Abiathar de summo sacerdotio et de civitate regia, cum dicitur.
marg.|
.4.
Vade in Anathoth
id est ad possessioni tue locum. Licet enim sacerdotes non haberent possessiones rurales, habebant tamen civitates assignatas pro sua habitatione, et suburbana ad nutriendum animalia, ut patet Nm. 35. et Iosue 21.
marg.|
.5.
Es quidem
id est morte dignus pro conspiratione contra me, et ordinatione Dei et patris mei.
marg.|
.6.
Ut impleretur sermo
scilicet quod eiiceretur a sacerdotio, ut habetur supra 1. libri capitulo 2.
marg.|
.7.
Venit autem.
Hic consequenter ponitur executio ordinationis David. et primo quantum ad punitionem Ioab. secundo ipsius Semei, ibi : Misit quoque rex. Circa primum dicitur : Venit autem nuntius, etc. per modum accusationis, quod Ioab declinasset post Adoniam. non solum ante institutionem Salomonis, sed etiam post, ut predictum est.
marg.|
.8.
Et post Salomonem non declinasset. In
hebreo
habetur : Venit autem nuntius ad regem, quod Ioab declinaverat post Adoniam, et post Absalom non declinaverat. Nuntiatum enim fuit Ioab, quod Salomon hoc sciebat, et ideo sibi periculum imminebat. quia quamvis Ioab multum diligeret Absalom, ut patet ex supradictis Secundi libri 14°, tamen non declinavit post eum, quando voluit obtinere regnum, imo interfecit eum, ut habetur 2. libri capitulo 18. Cum ergo post Adoniam et non Salomonem declinavit ad obtinendum regnum, signum fuit quod habebat multum cordi istud negotium, scilicet machinando contra Salomonem pro Adonia, et ideo Ioab audiens quod Salomon sciebat hoc, merito timuit : et ideo pro refugio fugit ad tabernaculum.
marg.|
.9.
Egredere. Qui ait.
quia reformidabat eum in loco sacro interficere.
marg.|
.10.
Non egrediar sed hic moriar. Renuntiavit,
etc. Dixit Rabbi Salomon quod Ioab dixit Banaie : Non egrediar nisi sub conditione. {688} scilicet quod Salomon recipiat super maledictiones quas David imprecatus fuit super me pro interfectione Abner : scilicet lepram, debilitatem, gladium et famem, ut dictum fuit supra 2. libri capitulo 3. allegans quod non debebat dupliciter puniri scilicet occisione in sua persona, et maledictionibus dictis in semine suo. Et quia hoc videbatur habere aliquem colorem iustitie, ideo Banaias non interfecit eum, sed rediit ad Salomonem referens ei verba Ioab : et tunc Salomon respondit quod sequitur :
marg.|
.11.
Fac sicut locutus est et interfice eum.
dicendo ei scilicet quod recipio illas maledictiones super semen meum, et sic interfice eum. Unde etiam subdit Rabbi Salomon quod maledictiones predicte venerunt super semen Salomonis : quia Ozias rex fuit leprosus, ut habetur infra 3. libri capitulo 15. et 2Par. 26. Et Asa doluit pedes, ita quod non poterat ire sine baculo, ut habetur infra 2Par. 16. et Ioachim interfectus gladio, ut habetur Hierem. 22.e. Sepultura asini sepelietur. quia interfectus proiectus fuit extra Hierusalem. Et Ezechias indigens pane in obsidione per Sennacherib. Unde tunc sibi dictum fuit : Secundo anno pomis vescere. Is. 37 id est fructibus arborum propter panis defectum. Sed hec exceptio non consonat littere. quia hic dicitur : Non egrediar, sed hic moriar : nullam conditionem apponendo. Similiter non consonat littere precedenti : quia David qui erat sanctus illas maledictiones sciebat quia illas fecerat, et tamen cum hoc imposuit Salomoni punitionem Ioab pro interfectione Abner et Amase, ut predictum est, absque aliqua retractatione dictarum maledictionum. Item dato quod ille maledictiones sufficerent pro interfectione Abner, adhuc remanebat Ioab dignus morte pro interfectione Amase. Et ideo nullo modo est verisimile quod Salomon maledictiones patris sui receperit super se, vel super semen suum. Quod autem inducitur de quatuor regibus de Salomone descendentibus non valet ad propositum, quia ille pene fuerunt eis inflicte pro aliis causis, ut patebit in locis suis Domino concedente. Et ideo quod dicitur hic : Fac sicut locutus es, etc. non refertur nisi ad illud quod dixerat : Hic moriar. Credendum tamen est, quod violenter avulsus fuit ab altari, et sic interfectus, sicut precipitur Ex. 21.b. Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo avelles eum ut moriatur. sic autem occiderat Ioab Abner et Amasam, ut patet ex supradictis.
prol.|
{689}
Numérotation du verset
3Rg. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Sepultusque est in domo sua in deserto. Et constituit rex Banaiam filium Ioiade,
etc. Dicit enim Rabbi Salomon quod fecerat ibi hospitale ad recipiendum pauperes, et peregrinos transeuntes. Unde dicunt Hebrei ipsum esse salvatum, et quod mors temporalis sibi inflicta fuit in expiationem peccatorum suorum.
marg.|
.2.
Et constituit rex Banaiam,
etc. quia erat vir fortis, et prudens, propter quod David fecit eum sibi secretarium, ut habetur supra lib. 2. cap. 23.
marg.|
.3.
Et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
etc. Et sic reductum est sacerdotium ad debitam lineam. Aaron enim qui ex electione Dei factus fuit summus sacerdos, ut habetur Ex. 28. habuit duos filios, scilicet Eleazar, et Ithamar, qui remanserunt sibi, aliis duobus mortuis coram {690}Domino, ut habetur Lv. 10. et de voluntate Domini sacerdotium transiit ad Eleazar, et filios eius, ut habetur Nm. 20 capitulo de quo descendit iste Sadoc. Heli autem descendit de Ithamar, et cum esset iudex populi assumpsit sibi sacerdotium, hoc autem fuit ex divina ordinatione, sicut dictum fuit 1Rg. 2. et ab ipso descendit Abiathar quem eiecit Salomon ponendo Sadoc loco eius.
marg.|
.4.
Misit quoque.
Hic consequenter agitur de punitione Semei, cui Salomon imposuit legem de remanendo in Ierusalem sub pena mortis, eo quod erat seditiosus, et hoc acceptavit dicens. Bonus est sermo quem audivi, ut habetur infra, quem transgressus est, et sic punitus est morte, sicut meruerat, et absque transgressione iuramenti ipsius David, sicut plenius dictum fuit supra 2. lib. c. 19. ex quo loco, et aliis supradictis patet sententia huius partis.
prol.|
{683}Liber Regum Tertius
prol.|
Capitulum 2
Numérotation du verset
3Rg. 2,moraliter
marg.|
.1.
Appropinquaverunt autem.
David autem ante mortem suam Salomoni filio suo primo recommendavit cultum divinum. secundo Berzellai beneficium. tertio Ioab et Semei supplicium. Per hoc autem significatur quod bonus rex vel princeps filios suos primo et principaliter debet inducere ad debitam Dei {684}venerationem, secundo ad bonorum remunerationem et promotionem. tertio ad malorum repressionem et punitionem. Allegorice vero per hoc quod David filio suo recommendavit Ioab et Semei punitionem, significatur quod Deus pater omne iudicium dedit filio, ut habetur Io. 5. et Act. 10. dicitur de Christo, Ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
prol.|
{685}
Numérotation du verset
3Rg. 2,moraliter
marg.|
†
Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee.
Per Adoniam qui primo adoravit regem Salomonem, ut habetur in fine {686}capituli precedentis, et hic per matrimonium cum Abisag, malitiose voluit regnum obtinere, significatur ambitiosus malitiosus, qui quod non potest obtinere per potentiam, studet habere per malitiam fraudulentam.
prol.|
{687}
Numérotation du verset
3Rg. 2,moraliter
marg.|
.3.
Abiathar quoque,
etc. Per abiectionem Abiathar de summo sacerdotio et substitutionem Sadoc allegorice significata fuit {688}abiectio veteris sacerdotii secundum ordinem Leviticum, et substitutionem secundum ordinem Melchisedech, qui obtulit panem et vinum : Genesis 14.d. Et hanc figuram deducit Apostolus Hbr. 7.
prol.|
{689}†
Et surrexit.
Per Semei, qui clausuram intra Ierusalem acceptavit, et postea exivit, significatur professus clausuram religionis, {690}qui postea egreditur per tentationes diaboli mundi, vel carnis. Et sicut Semei mortem incurrit corporalem, sic iste mortem culpe, et nisi vere peniteat, mortem gehenne.
prol.|
{689}Liber Regum Tertius
prol.|
Capitulum 2
Numérotation du verset
3Rg. 2,additio
prol.|
In capitulo 2. ubi dicitur in postilla Contra animam suam locutus est Adonias, etc.
prol.|
Licet prohibitum sit contrahere matrimonium cum uxore patris, petere tamen illam in uxorem non est prohibitum, neque secundum legem, qui talem petit in uxorem est puniendus capitaliter, si eam non habeat, et ideo hec secunda ratio non videtur valere, sed sufficit prima
Numérotation du verset
3Rg. 2,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo 2. super verbo : “Contra animam suam locutus est Adonias”, Postillator dicit, quia contra regem machinabatur, et contra legem {690} petebat uxorem patris sui. Burgens.secundam rationem dicit non valere, quia petere uxorem talem non fuit prohibitum, et per consequens non fuit capitaliter puniendus. Sed contra aut petivit, ut haberet, aut non. Si primum, talis voluntas reputatur pro facto, et per consequens punienda. Si secundum detur, tunc nec per hoc insidiabatur regi, sicque prima non valeret ad occidendum Adoniam, et ideo si altera sola, nec sufficit, sufficiat utraque simul, ut quia petitio Adonie fuit contra legem, et contra regem meruit audire. Contra animam suam locutus est Adonias.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_2)
Notes :