Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset 3Rg. 22,1 

Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,2 

In anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,3 

Dixitque rex Israel ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et negligimus tollere eam de manu regis Syrie ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,4 

Et ait ad Iosaphat : Veniesne mecum ad preliandum in Ramoth Galaad ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,5 

Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Sicut ego sum ita et tu. Populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Quere oro te hodie sermonem Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,6 

Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere ? Qui responderunt : Ascende. Et dabit Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,7 

Dixit autem Iosaphat : Non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,8 

Et ait rex Israel ad Iosaphat : Remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum, Micheas filius Hiemla. Cui Iosaphat ait : Ne loquaris ita rex.
Numérotation du verset 3Rg. 22,9 

Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam et dixit ei : Festina adducere Micheam filium Hiemla.
Numérotation du verset 3Rg. 22,10 

Rex autem Israel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio in area iuxta ostium porte Samarie, et universi prophete prophetabant in conspectu eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,11 

Fecit quoque sibi Sedechias filius Chanaan cornua ferrea et ait : Hec dicit Dominus : His ventilabis Syriam donec deleas eam.
Numérotation du verset 3Rg. 22,12 

Omnesque prophete similiter prophetabant dicentes : Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,13 

Nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno bona regi predicant. Sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona.
Numérotation du verset 3Rg. 22,14 

Cui Micheas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar.
Numérotation du verset 3Rg. 22,15 

Venit itaque ad regem et ait illi rex : Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad preliandum an cessare ? Cui ille respondit : Ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,16 

Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,17 

Et ille ait : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum1. Revertatur unusquisque in domum suam in pace.
1 isti dominum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,18 

Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat : Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,19 

Ille vero addens ait : Propterea audi sermonem Domini : Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum celi adsistentem ei a dextris et a sinistris.
Numérotation du verset 3Rg. 22,20 

Et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israel
ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus
verba huiuscemodi et alius aliter.
Numérotation du verset 3Rg. 22,21 

Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,22 

Et ille ait : Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus : Decipies et prevalebis. Egredere et fac ita.
Numérotation du verset 3Rg. 22,23 

Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,24 

Accessit autem Sedechias filius Chanaan, et percussit Micheam in maxillam et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,25 

Et ait Micheas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.
Numérotation du verset 3Rg. 22,26 

Et ait rex Israel : Tollite Micheam, et maneat apud Ammon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
Numérotation du verset 3Rg. 22,27 

et dicite eis : Hec dicit rex. Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustie, donec revertar in pace.
Numérotation du verset 3Rg. 22,28 

Dixitque Micheas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus2. Et ait : Audite populi omnes.
2 in me – Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,29 

Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
Numérotation du verset 3Rg. 22,30 

Dixitque rex Israel ad Iosaphat : Sume arma et ingredere prelium et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum et ingressus est bellum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,31 

Rex autem Syrie preceperat principibus curruum triginta duobus dicens : Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israel solum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,32 

Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel. Et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat :
Numérotation du verset 3Rg. 22,33 

Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
Numérotation du verset 3Rg. 22,34 

Vir3 autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurige suo : Verte manum tuam et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
3 vir] unus Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,35 

Commissum est ergo prelium in die illa. Et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi. Fluebat autem sanguis plage in sinum currus,
Numérotation du verset 3Rg. 22,36 

Et preco personuit
in universo exercitu antequam sol occumberet dicens : Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam.
Numérotation du verset 3Rg. 22,37 

Mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 22,38 

Et laverunt currum eius4 in piscina Samarie, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat.
4 eius] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,39 

Reliqua vero sermonum Achab et universa que fecit, et domus eburnea5 quam edificavit cunctarumque urbium quas extruxit, nonne hec6 scripta sunt hec in libro sermonum7 dierum regum Israel ?
5 eburnea] eburnee Weber |
6 hec] om. Weber |
7 sermonum] verborum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 22,40 

Dormivit ergo Achab cum patribus suis et regnavit Ochozias8 filius eius pro eo.
8 Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,41 

Iosaphat filius Asa regnare ceperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,42 

Triginta quinque annorum erat cum regnare cepisset, et viginti quinque9 annos regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Salai.
9 viginti quinque] viginti et quinque Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,43 

Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea. Fecitque quod rectum est in conspectu Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,44 

Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,45 

Pacemque habuit Iosaphat cum rege Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,46 

Reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius que gessit et prelia nonne hec. scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,47 

Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra.
Numérotation du verset 3Rg. 22,48 

Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
Numérotation du verset 3Rg. 22,49 

Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari que navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt, quia confracte sunt in Asiongaber.
Numérotation du verset 3Rg. 22,50 

Tunc ait Ochozias10 filius Achab ad Iosaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat.
10 Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,51 

Dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Ioram filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 22,52 

Ochozias11 autem filius Achab regnare ceperat super Israel in Samaria, anno septimo decimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.
11 Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,53 

Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris sue, et in via Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,54 

Servivit quoque Baal et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel iuxta omnia que fecerat pater eius.
PRIMUS LIBER MALACHIM ID EST TERTIUS REGUM EXPLICIT.

Capitulum 22

Numérotation du verset 3Rg. 22,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 46ra
Numérotation du verset 3Rg. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {851} Transierunt. Descripta comminatione pene ipsius Achab, hic consequenter ponitur eius inflictio, quantum ad personam Achab, et primo describitur eius occisio, secundo Iosaphat regis Iude conditio, ibi : Iosaphat vero. Circa primum sciendum quod Achab fuit occisus in bello quod movit contra regem Syrie : et ideo primo describitur belli tractatus, secundo congressus, ibi : Ascendit itaque. In tractatu vero belli primo requiritur auxilium, secundo consilium, ibi : Dixitque Iosaphat. Circa primum dicitur.
marg.| marg.| {852} .1. Transierunt. scilicet a tempore quo Achab dimisit abire Benadad, ut dictum est sap. 20. cap. ita quod lapidatio Nabot fuit media inter illam dimissionem, et istud bellum. In anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel ad videndum eum : quia erant confederati adinvicem, et filius Iosaphat habebat filiam Achab uxorem.
marg.| .2. Ignoratis quasi d<icat> Non debetis ignorare. erat enim civitas sacerdotalis, et refugii, ut habetur Dt. 4. et Iosue 20. sed reges Syrie abstulerant eam a filiis Israel. Et ideo Achab volebat eam recuperare, et ait Iosaphat requirendo eius auxilium, qui ei concessit. di.
marg.| .3. Sicut ego id est unum sumus ad hoc, quod unus prosequatur negotia alterius, et econverso.
Numérotation du verset 3Rg. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {853} .1. Dixitque Iosaphat. Hic consequenter queritur consilium. Iosaphat enim qui erat fidelis, considerans pericula belli, volebat super hoc audire verbum Domini, sed Achab infidelis vocavit prophetas Baal, qui prophetabant spiritu maligno.
marg.| .2. Qui responderunt. Ista propositio erat dubia. habens duplicem intellectum, sicut et ista : Aio te Aeacida Romanos vincere posse : que fuit responsio demonis in idolo ; per quam poterat intelligi, quod iste vinceret Romanos, vel econverso, quod Romani vincerent Aeacidem. Ille igitur accipiens in sensu, qui videbatur pro se, pugnavit contra Romanos, et fuit devictus, secundum intellectum demonis, et sic fuit in proposito.
marg.| .3. Dabit eam Dominus. Poterat intelligi de rege Syrie, vel rege Israel : prophete autem Baal, et Achab acceperunt eam in sensu falso.
marg.| .4. Non est hic. Quia Iosaphat abhorrebat prophetas Baal.
marg.| .5. Remansit vir etc. eo quod sibi dixerat : Erit anima tua pro anima eius. ut habetur supra 20. cap. Cetera patent usque ibi :
marg.| .6. Fecit quoque, etc. Sicut enim prophete Domini aliquando prophetabant non solum verbis, sed etiam sensibilibus signis, et sicut Ieremias posuit catenas in collo suo, ut habetur Ierem. 28.d. Sic etiam falsi prophete, ut magis eis crederetur. Cetera patent usque ibi :
marg.| .7. Ascende etc.  et vade prospere. Hoc non dixit assertive, sed magis negative, {854}vel optative, ut sit sensus, utinam sic posses ire, et hoc per signa percepit Achab, propter quod adiuravit prophetam, ut diceret clare veritatem ? et tunc dixit.
marg.| .8. Vidi id est fugientem de prelio, quia sicut veniunt ad prelium unite, ita fugiunt disperse.
marg.| .9. Quasi oves id est ducem, et per hoc designat ipsius regis Achab mortem.
marg.| .10. Revertatur. Per hoc ostendit propheta, quod solus Achab erat in hoc prelio moriturus. Sed contra videtur esse prophetia Michee, quia dixit supra 20.g. Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. Ad hoc potest dici quod ibi designavit tantum mortem Achab, et propter hoc dixit. Erit anima tua pro anima eius : non autem dixit hoc de populo : erunt anime populi tui, etc. et sic designavit tantum populi fugam. Aliter solvit Rabbi Salomon dicens, quod sanguis Michee iusti exiens de capite eius, quando vulneratus fuit a socio suo in sermone Domini, ut habetur supra 20. cap. Expiavit mortem comminatam populo, non autem ipsi Achab.
marg.| .11. Numquid non. Quasi dicat, iste falso prophetat mihi malum exodio : et ideo propheta declaravit modum deceptionis Achab, dicens.
marg.| .12. Vidi Dominum. In similitudine ipsum representante ex hoc exterius formata, vel interius in imaginatione prophete, intellexit tamen quid talis similitudo signaret, et alie que consequenter ponuntur.
prol.| {855}
Numérotation du verset 3Rg. 22,ad litteram 
marg.| .1. Et omnem id est multitudinem Angelorum.
marg.| .2. A dextris. Quantum ad bonos Angelos.
marg.| .3. Et a sinistris. Quantum ad malos, qui dicuntur Deo assistere eo quod in pluribus sunt executores divine iustitie Unde Iob 2.a. dicitur. Cum venissent filii Dei, et starent coram Domino, affuit inter eos, et Satan.
marg.| .4. Et ait. Per hoc, vel per illud quod dicitur infra, Et dixit Dominus decipies, et prevalebis, etc. Non est intelligendum quod falsitas, sive falsum reveletur a Deo, vel de eius mandato, cum sit veritas per essentiam, sed per hoc intelligitur permissio divina, quia iusto iudicio Deus permittit malos homines decipi a demonibus, qui non habent potestatem aliquid faciendi, nisi quantum ipse permittit.
marg.| .5. Egressus est autem spiritus scilicet malus. ideo subditur :
marg.| .6. Ero spiritus mendax. Et ex hoc patet falsitas dicti Rab. Salo. qui dixit, hunc fuisse spiritum Naboth defuncti, quia Naboth fuit iustus, et per consequens spiritus eius erat in parte iustorum. Preterea anime perfectorum non loquuntur in prophetis falsis, sed Angeli mali, quando a Deo permittuntur.
marg.| .7. Percussit. Volens ostendere, quod esset falsus propheta, tum quia manus sua non aruit, sicut manus Ieroboam extensa contra prophetam Domini, ut habetur supra 13 capitulo tum quia secundum apparentiam Micheas videbatur loqui contra dictum Elie, qui erat maior propheta : quia dixerat, In hoc loco in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent sanguinem Achab, qui locus est iuxta Iezrael. Micheas autem dicebat eum interficiendum in Ramoth Galaad, et ideo ex hoc consequenter arguebat Sedechias, quod nec Elie, nec Michee erat credendum, eo quod dicta eorum discrepabant.
marg.| .8. Visurus es in die. Dicunt aliqui, quod hoc fuit quando Iehu interfecit prophetas Baal, ut habetur infra 4. lib. c. 10. Alii autem dicunt, et melius, ut videtur, quod hoc fuit in regressu de Ramoth Galaad : quia {856}tunc filius Achab, et principes querebant Sedechiam ad interficiendum, eo quod iverant de eius consilio in Ramoth Galaad ad preliandum.
marg.| .9. Tollite Micheam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Ioas id est prepositum regis.
marg.| .10. Mittite virum istum in carcerem, et sustentetur pane tribulationis, et aqua angustie, donec revertat in pace. Dixitque. Ex hoc patet obstinatio Achab in malo.
marg.| .11. Et ait, audite. Adhuc enim volebat loqui propheta, sed fuit amotus, et ductus in carcerem.
marg.| .12. Ascendit itaque rex. Hic consequenter describitur belli congressus, cum dicitur.
marg.| .13. Sume arma tua, et ingredere prelium, et induere. Sic est in littera Hebraica, que talis est, Immuteris, et vade ad prelium, et tu indue vestimenta tua. que sic exponitur, Immuteris, s. amovendo vestem communem, et accipiendo arma bellica, et tu induere vestimenta tua id est insignia regalia, que soles portare ad prelia.
marg.| .14. Porro rex Israel id est non accepit insignia regalia. Dicunt aliqui, quod hoc fecit ad honorandum Iosaphat, qui venerat cum eo in eius adiutorium, et ideo volebat sibi attribuere principalitatem belli. Alii dicunt, quod licet hoc videatur secundum apparentiam littere, tamen intendebat aliud, scilicet quod pondus belli verteretur super Iosaphat.
prol.| Rex autem Syrie. Sequitur :
marg.| .15. Non pugnabitis contra minorem, et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel. Ratio autem huius precepti fuit, ut dicit Rabbi Salomon quia exploratores regis Syrie erant presentes, licet occulte, quando Micheas dixit solum Achab moriturum in illo prelio, et cum retulissent hoc regi Syrie, dedit hoc preceptum ; quia alias probaverat veritatem verborum prophete, propter quod volebat se eis conformare.
marg.| .16. Et exclamavit Iosaphat. In vocando divinum auxilium, et elevando suum vexillum, sicut solet fieri in talibus, et per hoc intellexerunt principes regis Syrie, quod esset rex Iuda.
prol.| {857}
Numérotation du verset 3Rg. 22,ad litteram 
marg.| .1. In incertum sagittam dirigens. Quia mittebat sagittam contra multitudinem, non contra aliquam determinatam personam.
marg.| .2. Et casu percussit regem Israel. Ista percussio licet fuerit casualis ex parte sagittantis, qui non dirigebat sagittam ex intentione ad regem Israel, non tamen fuit casualis ex parte Dei, qui hoc preordinaverat.
marg.| .3. In ter pulmonem, et stomachum. 2Par. 18. dicitur, Inter cervicem, et scapulas, et utrumque fuit verum, quia sagitta a parte anteriori intravit prope pulmonem, et in parte opposita exiit superius versus scapulas : quia illa sagitta portendebat se inaltando, quia iste sagittator erat de peditibus, et rex Israel pugnabat in alto stans in curru suo, in hebreo habetur : Inter squamas, et loricam. Habebat enim super loricam armaturam de laminis ferreis ad modum squamarum factis, et una fuit elevata, seu amota a loco suo, et sic sagitta invenit ibi loca intutata, et armis nudata, vel foramina lorice discooperta, et sic facilius intravit, et perforavit regem modo predicto, et sic translatio nostra non discordat ab Hebreo in sententia : sed nostra designat percussionem in corpore, littera vero Hebraica in armis.
marg.| .4. Eiice me de exercitu, quia graviter, etc. Non simpliciter, sed de prima acie in qua erat, ut esset in alia posteriori, in qua non sic impugnaretur, et posset magis occultare se esse taliter vulneratum, ideo sequitur :
marg.| .5. Et rex stabat in curru suo contra Syrios. Ne sui adverterent illum lethaliter vulneratum, et fugerent de prelio. Cetera patent usque ibi :
marg.| .6. Et linxerunt canes sanguinem. In eadem regione in qua interfectus fuit Naboth, prout expositum fuit cap. precedenti, secundum unum modum, quia Samaria ubi lotus fuit currus a sanguine Achab, et Iezrahel ubi lapidatus fuit Naboth, distant quasi per quindecim miliaria, que faciunt septem leucas.
marg.| .7. Et habenas laverunt. In hebreo habetur : Et armaturas laverunt, scilicet a sanguine Achab.
prol.| {858}
marg.| .8. Iuxta verbum Domini id est prope locum in quo lapidatus fuit Naboth, secundum quod dixerat Dominus per Eliam, qualiter autem hoc fuerit, sciendum quod Achab habebat domum regiam in Samaria, et Iezrahel, et vinea Naboth Iezrahelite erat prope domum illam, que erat in Iezrahel, et ibi erat armamentarium regis, propter quod ibi portata fuerunt arma, in quibus vulneratus fuerat, et ibi lota a sanguine Achab : quem linxerunt canes in loco determinato ubi fuerat interfectus Naboth. Et ideo scriptura fecit distinctionem inter loturam currus, et armorum, dicens quod arma fuerunt lota iuxta verbum Domini, et secundum hoc verificatur dictumRabbi Salomon dicentis, quod sanguis Achab in persona propria intelligitur cum dicitur supra cap. prec. In loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, etc. sicut ibidem dictum fuit.
marg.| .9. Et domus eburnea quam. Qualis autem fuerit domus ista, non habetur ex scriptura, sed de ipsa sit hic mentio notando Achab de curiositate excessiva, in qua non modicum est peccatum.
marg.| .10. Nonne hec scripta. Ex hoc patet quod liber hic allegatus non est idem quod Paralipomenon, in quo nulla fit mentio de ista domo eburnea, sed est alius liber a Nabuzardan combustus, vel a Syriis, nec postea fuit reparatus.
marg.| .11. Iosaphat vero. Hic consequenter ponitur ipsius Iosaphat regis Iude conditio, cuius vita commendatur, excepta familiaritate quam habuit cum Achab idololatra, et excelsorum permissione. ideo subditur :
marg.| .12. Fecitque quod rectum est in conspectu Domini. Sicut et fecerat Asa pater suus.
marg.| .13. Verumtamen excelsa non abstulit. In quibus populus sacrificabat Deo, tamen ut predictum est quod ideo non erat licitum, quia prohibitum scilicet post templi edificationem, ut frequenter supra dictum est, et quia populus erat ad hoc assuetus, ideo difficile erat amovere propter consuetudinem, verumtamen Ezechias tempore suo abstulit, ut habetur infra 4. libri capitulo 18.
prol.| {859}
Numérotation du verset 3Rg. 22,ad litteram 
marg.| .1. Pacem habuit Iosaphat. Istud recolitur, quia inter Asa patrem suum, et Baasa regem Israel fuerat bellum, tamen de familiaritate reprehensus fuit per Prophetam, tanquam in hoc reprehensibilis. 2Par. 19. Impio prebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram Domini merebaris, etc.
marg.| .2. Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra. Qui autem dicantur effeminati, expositum fuit supra 15. cap. et licet Asa eos abstulisset, non tamen totaliter, sed ipse perfecit.
marg.| .3. Nec erat tunc rex constitutus in Edom. A tempore David, quo subiugavit sibi illud regnum, et posuit ibi unum prefectum, qui respondebat de terra regi Iuda. Et hoc duravit usque post tempus Iosaphat. Sed tempore Ioram filii sui rebellavit Edom, et constituit sibi regem, ut habetur infra lib. 4. cap. 8. et propter hoc de illo fit hic {860}mentio. Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari, sed confracte fuerunt divino iudicio, eo quod habebat familiaritatem, et societatem cum Ochozia rege Israel, secundum quod habetur 2Par. 20. Et propter hoc noluit secundo associari cum eo in navigio, ut habetur hic in littera.
marg.| .4. Ochozias autem filius Achab regnare ceperat. Hic ultimo agitur de regno Ochozie regis Israel, ut continuetur finis istius libri ad principium quarti : ut patet littera ex predictis, hoc excepto.
marg.| .5. Anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda. Quia sicut dictum est in hoc capitulo Achab regnavit 22. annis : et hic dictum est, quod Iosaphat cepit regnare anno quarto ipsius Achab : et sic videtur, quod Achab regnaverit usque ad completionem anni 18. Ipsius Iosaphat : et per consequens filius Achab cepit regnare 19. anno Iosaphat. Hoc potest solvi per regulas superius datas, scilicet cap. 15. quod primus annus, et ultimus, in quo Achab regnavit cum Iosaphat fuerunt imperfecti. Et ideo hic computantur. Et si aliqua similia occurrant, de cetera solvantur per regulas superius datas.
Numérotation du verset 3Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| {851}.1. Transierunt ergo, etc. Sequitur :
marg.| Descendit Iosaphat. Per affinitatem Iosaphat iusti cum Achab pessimo significatur societas iusti cuiuslibet cum iniquo, de qua iustus est arguendus, propter quod infra dicitur ipsi Iosaphat per Prophetam ; Impio prebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris ; et ideo iram Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te. Et non solum, spirituale provenit {852}iusto ex impii societate, sed etiam aliquando malum corporate ; sicut fuit in proposito. Nam Iosaphat ex societate cum Achab in prelio fuit in mortis periculo. Nam Achab iniquus sub specie honorandi Iosaphat, fecit eum ingredi bellum in apparatu regio, ut sic totum pondus belli super eum verteretur, sed Dei providentia Iosaphat clamavit ad Dominum, et sic fuit liberatus ; et Achab deceptor fuit lethaliter vulneratus, secundum quod scribitur Prv. 26.d. Qui fodit foveam, incidet in eam.
Numérotation du verset 3Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| { 857 }
marg.| .6. Et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt scilicet Achab. Per istos canes signantur demones peccatorum animas cruciantes. {858}Cetera vero que de Iosaphat hic scribuntur, completius ponuntur 2Par. cap. 17. et 18. et 19. et 20. et ibi ponetur expositio mystica, Domino concedente.
Numérotation du verset 3Rg. 22,additio 
prol.| {859}In capitulo 22. ubi dicitur in postilla : Audite populi omnes. Adhuc enim volebat loqui Propheta, sed fuit amotus.
prol.| Hec verba Michee, scilicet Audite populi omnes. magis proprie possunt referri ad preterita ; hoc est dicere illud quod {860}dico regi. Si reversus fueris in pace, non est Dominus locutus in me : Audite populi omnes. quasi diceret : sitis omnes testes, quod ego dico de rege, quia non revertetur in pace. et istum modum tenent Prophete provocando testes ad sua dicta, sicut Is. 1.a. Audite celi, et auribus percipite, etc. et non est necessarium dicere, quod Propheta volebat alia loqui. {859}Libri Tertii Regum finis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_22)

Notes :