Capitulum 5
Numérotation du verset
3Rg. 5,1
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem. Audivit enim quod ipsum unxissent regem super Israel1 pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
1 super Israel]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 5,2
Misit autem et Salomon ad Hiram dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 5,3
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit edificare domum nomini Domini Dei sui
propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius.
Numérotation du verset
3Rg. 5,4
Nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum et2 non est, neque occursus malus.
2 et]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 5,5
Quam ob rem cogito edificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens : Filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse edificabit domum nomini meo.
Numérotation du verset
3Rg. 5,6
Precipe igitur ut precidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis, mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris3.
3 petieris] preceperis
Weber
Scis enim quoniam non est
in populo meo vir qui noverit ligna cedere sicut Sidonii.
Numérotation du verset
3Rg. 5,7
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis letatus est valde et ait : Benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum,
Numérotation du verset
3Rg. 5,8
et misit Hiram ad Salomonem dicens : Audivi quecumque mandasti mihi. Ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
Numérotation du verset
3Rg. 5,9
Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et applicabo ea ibi et tu tolles ea prebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui mee.
Numérotation du verset
3Rg. 5,10
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius.
Numérotation du verset
3Rg. 5,11
Salomon autem prebebat Hiram viginti millia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei ? Hec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos.
Numérotation du verset
3Rg. 5,12
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei, et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt fedus ambo.
Numérotation du verset
3Rg. 5,13
Elegitque4 rex Salomon operarios5 de omni Israel et erat indictio triginta millia virorum.
4 Elegit] legit
Weber
|
5 operarios] operas
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 5,14
Mittebatque eos in Libanum. Decem millia per singulos menses6 vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis.
6 singulos menses]
om. Weber
Et Adoniram
erat super huiuscemodi indictione.
Numérotation du verset
3Rg. 5,15
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant et octoginta millia
latomorum in monte,
Numérotation du verset
3Rg. 5,16
absque prepositis
qui preerant singulis operibus numero trium millium
et trecentorum precipientium populo et his qui faciebant opus.
Numérotation du verset
3Rg. 5,17
Precepitque rex ut tollerent
lapides grandes, lapides pretiosos
in fundamentum templi
et quadrarent eos
Numérotation du verset
3Rg. 5,18
quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram.
Porro Biblii
preparaverunt ligna et lapides ad edificandam domum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
3Rg. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {703}
Misit quoque.
Hic consequenter describitur gloria seu magnificentia Salomonis in edificiis. Et primo describitur materie preparatio, secundo domorum edificatio. c. 6. tertio templi dedicatio c. 8. quarto edificantium remuneratio. ca. 9. Circa primum auxilium Hiram primo requiritur, secundo conceditur, ibi : Cum ergo audisset. tertio pactum prefigitur, ibi : Prebebisque necessaria. quarto numerus operariorum describitur, ibi : Elegitque rex. Circa primum premittitur reverentia {704}facta Salomoni ab Hiram rege Tyri per nuntios ab eo missos, cum dicitur.
marg.|
.1.
Misit quoque.
propter quod Salomon confidentius requisivit eius auxilium, di.
marg.|
.2.
Tu scis,
scilicet de edificatione domus Dei, prout habetur supra 2. libri capitulo 7.
marg.|
.3.
Et quia non poterat.
Tum quia fuit prohibitus a Deo per Nathan, ut habetur ibidem, tum quia requirebatur maxima pax in regno Israel tempore huius edificationis, tum propter magnitudinem expensarum, {705}tum propter multitudinem operariorum, ut patebit ex sequentibus qualis, non fuit tempore David, et hoc notatur, cum dicitur. Propter bella imminentia. Cetera patent.
Numérotation du verset
3Rg. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, letatus est valde et ait : Benedictus
etc. Hic consequenter petitio Salomonis conceditur et patet littera usque ibi :
marg.|
.2. In
lignis cedrinis et abiegnis
id est de genere abietis, que est arbor alta et recta et levis et odorifera nocens animalibus venenosis, ut dicit Isidor. et scribitur abiegnis aliquando per. g. aliquando sine. g. communius tamen cum g. In hebreo habetur : Baaze Berosim id est in lignis abiegnis, quamquam aliqui ligna buxea interpretentur.
marg.|
.3.
Servi mei deponent ea de Libano
id est de silva sic nominata.
marg.|
.4.
Et ego componam ea in ratibus.
per subditos meos, quia rex non ponebat manum ad talia.
marg.|
marg.| {706}
.5. In
ratibus in mari, usque ad locum quem significaveris, mihi, et applicabo ea ibi :
id est in navibus. Dicit tamen hic Rabbi Salomon , quod rates hic dicuntur plura ligna simul iuncta que per homines desuper stantes per aquam reducuntur de loco ad locum. Sed licet hoc ut frequenter fiat in fluminibus ubi per cursum aque portantur, et per homines desuper stantes solummodo diriguntur, sed in mari quod est procellosum. et ubi homines vadunt secundum ventorum impetum, non videtur hoc bene possibile.
marg.|
.6.
Prebebisque necessaria mihi,
etc. Hic consequenter pactum et fedus inter duos reges disponitur, videlicet de recompensatione in victualibus pro lignis et labore, et hoc est quod dixit Hiram. Prebebisque necessaria mihi : ut detur cibus domui mee. Quod Salomon libenter concessit, unde subditur : Salomon autem prebebat Hiram viginti milia coros tritici, etc. Et subditur de federe inter eos cum dicitur.
Numérotation du verset
3Rg. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {
707
}
.1.
Et percusserunt ambo fedus
scilicet amicitie et societatis.
marg.|
.2.
Elegitque rex Salomon.
Hic consequenter numerus operariorum describitur cum dicitur.
marg.|
.3. Et erat indictio triginta milia virorum : Mittebatque eos in Libanum. Decem milia per singulos menses vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis. Et Adoniram erat. Id est
summa
triginta milia virorum, qui sic disponebantur,
quod
decem milia per unum mensem operabantur in Libano, et postea alia
decem
milia
{708}
mense
secundo
, et alia decem milia in tertio, et sic duobus
mensibus
manebant in domibus suis, ut haberent aliquam quietem, et essent cum uxoribus et familiis propriis operibus intendentes, preter autem istos qui scindebant ligna, erant alii ad portandum onera, et cedendum lapides in montibus, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.4.
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte.
Secundi Paralipomenon secundo, numerantur isti simul, et
ibidem
dicitur. Et inventi sunt centum quadraginta milia, et
intantum
ascendunt isti duo numeri simul iuncti.
Numérotation du verset
3Rg. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {709}
.1. Absque prepositis qui preerant singulis operibus. ne fierent negligenter.
marg.|
.2.
Numero trium millium
etc. Secundi Paralipomenon 1.d. dicitur : Tria autem millia et sexcentos prepositos operum populi. Dicendum quod hic enumerantur prepositi, qui erant super operarios immediate videndo qualiter operabatur, et illi fuerunt tria millia 300. Trecenti autem qui excedunt hunc numerum, non erant immediate super operarios, sed reddebatur eis ratio ab illis, qui immediate preerant, et exprimuntur {710}in Secundo Paralipomenon quia quod omittitur in uno loco, in alio exprimitur.
marg.|
.3.
Precepitque ut tollerent lapides pretiosos in fundamentum templi,
etc. Hebrei dicunt, ponderosos, tales enim lapides sunt apti pro fundamento.
marg.|
.4.
Porro Giblii.
Nomen est hominum sic vocatorum a civitate Giblos, ut dicunt expositores nostri. In hebreo habetur Gibilim, et est nomen plurale hominum sic vocatorum a civitate Gibil, ut dicit Rabbi Salomon et potest esse quod illa civitas fuit binominis, et similiter gens illa, et erat de regno Hiram.
Numérotation du verset
3Rg. 5,moraliter
marg.|
marg.| {703}
.1.
Misit quoque.
Per istos significati fuerunt nuntii regis Abagari ad Christum petentis per eos a Christo curari, sicut habetur in ecclesiastica historia, et ponitur in legenda sanctorum apostolorum Simonis, et Iude.
marg.|
†
Misit autem.
Hic agitur de preparatione materie ad edificandum domum Domini, per quam allegorice militans ecclesia designatur. Et tanguntur hic quatuor, scilicet materia, artifices, tempus operandi, et operariorum merces. Quantum ad primum tria tanguntur, {704}scilicet lapides, et ligna abiegna, et ligna cedrina. Per lapides autem, qui in fundamento ponuntur simplices laici significantur, inquantum ex labore cetera membra ecclesie sustentantur. Per ligna abiegna significantur clerici, qui per intentionem erectam ad Deum debent ad modum abietis esse recti. Hier. Clericus, qui servit ecclesie primo vocabulum suum interpretetur, et nitatur esse, quod dicitur. κλερὸς enim Grece, sors Latine dicitur. Igitur clerici dicuntur, eo quod sint de sorte Domini, vel dominus sit pars, et sors clericorum, propter quod in capite {705}tonsurati sunt, ad significandum celestium appetitum. Per ligna cedrina religiosi designantur, quia sicut cedrus non terebatur verme, sic et religiosi taliter debent vivere, quod non mordeantur verme conscientie. Circa secundum sciendum quod operatores aliqui fuerunt Iudei scilicet Salomonis servi, aliqui Sidonii, et aliqui Biblii. Per Iudeos significantur ecclesie prelati. Nam apostoli quorum successores sunt episcopi, fuerunt natione Iudei. Per Sidonios qui venatores interpretantur, significantur predicatores ad capiendum animas ipsi Christo discurrentes. Per Biblios vero qui litterati interpretantur doctores ecclesie in scriptis vel scholis significantur. Quantum ad tertium : {706}operarii per tres menses ordinantur, per quos menses tria significantur scilicet oratio, ieiunium, et eleemosyna. Duo prima sunt ad Deum et seipsum, et ideo signant in domibus propriis mansionem operariorum, tertium autem est ad proximum, propter quod signat actum operandi extra proprium domicilium. Circa quartum duo ponuntur scilicet oleum et triticum. Per oleum autem bona gratie designantur, que sunt merces operariorum in presenti vita, per triticum vero bona glorie significantur. Nam ibi beati fruuntur illo pane triticeo, qui dicit Ioann. 6.e. Ego sum
panis vivus etc. Et seipsum comparat tritico Io. duodecimo d. Nisi
granum frumenti etc. De illo pane dicitur Luce 14.b. Beatus qui manducat panem in regno Dei.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_5)
Notes :