Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset 3Rg. 6,1 

Factum est igitur
quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Egypti in anno quarto
mense Zio, ipse est mensis secundus,
regis Salomonis super Israel edificare cepit domum Domino.
Numérotation du verset 3Rg. 6,2 

Domus autem quam edificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine,
et viginti cubitos
in latitudine,
et triginta cubitos
in altitudine.
Numérotation du verset 3Rg. 6,3 

Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi,
et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,4 

Fecitque in templo fenestras obliquas,
Numérotation du verset 3Rg. 6,5 

et edificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi
et fecit latera in circuitu.
Numérotation du verset 3Rg. 6,6 

Tabulatum
quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum
sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus,
ut non hererent muris templi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,7 

Domus autem cum edificaretur de1 lapidibus dolatis2 atque perfectis edificata est,
1 de] om. Weber |
2 dolatis] dedolatis Weber |
et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum edificaretur.
Numérotation du verset 3Rg. 6,8 

Ostium lateris medii in pariete3 erat domus dextere,
3 pariete] parte Weber
et per cochleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium,
Numérotation du verset 3Rg. 6,9 

et edificavit domum et consummavit eam. Texit quoque domum laquearibus
cedrinis,
Numérotation du verset 3Rg. 6,10 

et edificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis,
et operuit domum lignis cedrinis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,11 

Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 6,12 

Domus hec quam edificas, si ambulaveris in preceptis meis et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum.
Numérotation du verset 3Rg. 6,13 

Et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 6,14 

Igitur edificavit Salomon domum et consummavit eam.
Numérotation du verset 3Rg. 6,15 

Et edificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum,
et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,16 

Edificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina,
a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum.
Numérotation du verset 3Rg. 6,17 

Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,18 

Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur,
habens tornaturas suas
et iuncturas suas4 fabrefactas et celaturas eminentes.
4 suas] om. Weber
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur,
nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
Numérotation du verset 3Rg. 6,19 

Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat,
ut poneret ibi arcam federis Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 6,20 

Porro oraculum
habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis, et operuit illud atque vestivit auro purissimo, sed et altare vestivit cedro.
Numérotation du verset 3Rg. 6,21 

Domum quoque ante oraculum
operuit auro purissimo et affixit laminas clavis aureis,
Numérotation du verset 3Rg. 6,22 

nihilque erat in templo quod non auro tegeretur,
sed et totum altare oraculi texit auro.
Numérotation du verset 3Rg. 6,23 

Et fecit in oraculo duo cherubin
de lignis olivarum
decem cubitorum altitudinis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,24 

Quinque cubitorum  ala cherub una,
et quinque cubitorum ala cherub altera,
id est decem cubitos habentes a summitate ale usque ad ale alterius summitatem.
Numérotation du verset 3Rg. 6,25 

Decem quoque cubitorum erat cherub secundus in5 mensura pari
5 in] om. Weber
et opus unum erat in duobus cherubin,
Numérotation du verset 3Rg. 6,26 

id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus.
Numérotation du verset 3Rg. 6,27 

Posuitque cherubin in medio templi interioris.
Extendebant autem alas suas cherubin
et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum. Ale autem altere in media parte templi se invicem contingebant.
Numérotation du verset 3Rg. 6,28 

Texit quoque cherubin auro.
Numérotation du verset 3Rg. 6,29 

Et omnes parietes templi
per circuitum sculpsit6 variis celaturis et torno.
6 sculpsit] scalpsit Weber
Et fecit in eis cherubin
et palmas
et picturas varias
quasi prominentes de pariete et egredientes,
Numérotation du verset 3Rg. 6,30 

sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
Numérotation du verset 3Rg. 6,31 

Et in ingressu oraculi
fecit duo7 ostiola de lignis olivarum
7 duo] om. Weber
postesque angulorum quinque
Numérotation du verset 3Rg. 6,32 

et duo ostia de lignis olivarum
postesque angulorum8.
8 postesque angulorum Ω, postes angulorum quinque Λ ] om. caeteri codices ( Edmaior. , Edminor.)
Et sculpsit9 in eis picturam cherubin et palmarum species,
9 sculpsit] scalpsit Weber
et anaglifa valde prominentia,
et texit ea10 auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro.
10 ea] eam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,33 

Fecitque in introitum templi
postes de lignis olivarum quadrangulatos
Numérotation du verset 3Rg. 6,34 

et duo ostia
de lignis abiegnis altrinsecus,
et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur,
Numérotation du verset 3Rg. 6,35 

et sculpsit11 cherubin
11 sculpsit] scalpsit Weber
et palmas et celaturas valde eminentes. Operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam,
Numérotation du verset 3Rg. 6,36 

et edificavit atrium interius tribus ordinibus
lapidum politorum,
et uno ordine lignorum cedri
Numérotation du verset 3Rg. 6,37 

Anno quarto
fundata
est domus Domini in mense Zio,
Numérotation du verset 3Rg. 6,38 

et in anno undecimo mense
Elul12,
12 Elul] Bul Weber
ipse est mensis octavus
perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus edificavitque eam annis septem.

Capitulum 6

Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {711} Factum est igitur. Descripta materie preparatione, hic consequenter agitur de domorum edificatione. Et primo ipsius domus Domini, secundo regalis palatii c. 7. Prima in duas, quia primo ponitur inchoationis tempus, secundo edificii modus, ibi : Domus autem. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno. ita quod annus egressionis in hoc numero includitur.
marg.| .2. In anno quarto scilicet regni Salomonis, et hic annus quartus non includitur in predicto numero, quia de illo transierat tantum unus mensis. ideo subditur :
marg.| .3.  Mense Zio ipse. Hebraice dicitur ziu per, u, consonans, et profertur zif, alias dicitur iiar, et correspondet partim Aprili nostro, et partim Maio. sicut patet ex his que dixi de primo mense Hebreorum Gn. 7. et Ex. 12. ipse est mensis secundus apud Hebreos.
marg.| .4. Regni Salomonis. Hoc refertur ad id quod predicitur in anno quarto. Ad videndum autem hunc numerum per partes posui hic subtus in pagina presenti tres ordines [figura 24] 1. Primus continet nomina illorum qui prefuerunt successive populo Israel ab anno egressionis de Egypto inclusive usque ad quartum annum regni Salomonis exclusive. Secundus continet numeros {712}annorum quibus quilibet eorum prefuit. Tertius continet loca scripture, unde hoc habetur. Sciendum tamen, quod duo sunt, scilicet Iosue, et Samuel, quorum tempus non exprimitur in Scriptura, et ideo intelligitur inclusum in tempore sequentium.
1 figura 19 : P11973, f. 145v -146r = edd.
marg.| Rectores <=> Numerus annorum <=> Loca Scripture.
marg.| Moyses <=> 40. <=> Ex. 16.
marg.| Iosue <=> 40. <=> Idc. 3.
marg.| Othoniel <=> 40. <=> Idc. 3.
marg.| Aod2 <=> 80. <=> Idc. 3.
2 Aod] Aioth P11973
marg.| Debora <=> 40. <=> Idc. 5.
marg.| Gedeon <=> 40. <=> Idc. 8.
marg.| Abimelech <=> 3. <=> Idc. 9.
marg.| Thola <=> 23. <=> Idc. 10.
marg.| Iair <=> 22. <=> Idc. 10.
marg.| Sine iudice <=> 19. <=> Idc. 10.
marg.| Iephte <=> 6. <=> Idc. 12.
marg.| Abessan <=> 7. <=> Idc. 12.
marg.| Ahilon <=> 10. <=> Idc. 12.
marg.| Abdon <=> 8. <=> Idc. 12.
marg.| Samson <=> 20. <=> Idc. 16.
marg.| Heli <=> 40. <=> 1Rg. 4.
marg.| Samuel <=> 40. <=> Act. 13.
marg.| Saul <=> 40. <=> Act. 13.
marg.| David <=> 40. <=> 3Rg. 2.
marg.| Salomon <=> 40. <=> 3Rg. 11.
marg.| Primus ordo <=> Secundus ordo <=>Tertius ordo :
prol.| {713}
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| .1. Domus autem. Hic consequenter describitur forma edificii. Et quia hoc intricate describitur : et idem pluries repetitur, et aliqua hic omittuntur que 2. Paralipom. supplentur : propter quod littera difficilius intelligitur, ideo hic aliqua ordinate premitto de forma templi, ut intellectus littere facilius possit cap. 1. Sciendum igitur, quod templum erat quedam domus magna cuius longitudo protendebatur ab Oriente in Occidentem, et latitudo a Meridie in Aquilonem : sicut et tabernaculum quod fecit Moyses : habebat autem hec domus sexaginta cubitos, in longitudine, et viginti in {714}latitudine intra parietes, et centum et viginti in altitudine, ut habetur 2Par. 3. Et ideo erat facta ad modum turris quadrate : cuius duo latera sibi opposita sunt longiora in triplo duobus aliis sibi oppositis, propter quod hec domus aliquando vocatur turris, prout dictum fuit Gn. 35. Tectum vero de super erat planum secundum modum domorum Palestine et ultra planiciem ascendebat quedam clausura in circumitu per modum propugnaculorum ad decorem et defensionem. In altitudine vero huius domus erant tres mansiones, inferior prope terram, que erat deputata ad cultum divinum : propter quod de illa scriptura facit mentionem, in aliis {715}autem duabus, s. media et suprema custodiebantur utensilia. vestes ministrorum et cetera pretiosa pro templo necessaria, et ideo de illis duabus parva fit mentio. Inferior autem secundum longitudinem dividebatur in duas partes inequales : quarum prima que erat a parte Orientali, et in qua erat introitus templi habebat quadraginta cubitos in longitudine, et dicebatur domus exterior sive sanctum, in qua erat altare incensi, et mensa propositionis et candelabra. alia autem habebat 20. cubitos per quadrum, et dicebatur domus interior vel sanctum sanctorum sive oraculum, in qua erant arca et Cherubim et propitiatorium, et dividebantur iste due partes pariete intermedio. In quo erat ostium ad ingrediendum de una ad aliam. Parietes autem huius domus erant de lapidibus : et a parte interiori operti tabulis cedrinis, et super tabulas illas aureis laminis, et tectum eius ubi incipiebat mansio media a parte inferiori erat laqueatum, Gallice lambroisse. Tabulis cedrinis simili modo opertis laminis aureis. Pavimentum vero fuit de pulchro marmore operto desuper tabulis abiegnis secundum translationem nostram. Hebrei vero dicunt quod ille tabule erant de buxo, quod est lignum durum, et forte ne cito putrefierent ex humilitate terre : et operte erant desuper laminis aureis : ita quod mansio inferior templi que erat deputata divino cultui, erat cooperta auro ex omni parte. Altitudo vero huius mansionis erat triginta cubito. ubique a pavimento usque ad primum solarium. quod erat mansio media secundum expositores catholicos : secundum Hebreos vero domus interior que vocatur sanctum sanctorum, habebat tantum 20. cubitos in altitudine usque ad primum solarium : ita quod altitudo eius erat brevior 10. cubitis altitudine domus exterioris. Exterius vero erant tria deambulatoria in circumitu templi correspondentia tribus mansionibus predictis, que erant ad decorem et ad templi defensionem ad modum propugnaculorum. Hebrei vero dicunt, quod non erant deambulatoria, sed tres ordines appenditiorum que erant domuncule circa templum, et idem dicit Iosephus, quod erant pro habitatione ministrorum. unde frequenter nominantur hic, et in Ezech. et Paral. domus laterales secundum Hebreos propter quod non erant in parte Orientali templi : quia ibi erat porticus, et erat quelibet altitudo, quinque cubitorum, ita quod inferiores erant immediate super terram : et sic illi tres ordines iuxta altitudinem muri ascendebant per quindecim cubitos. et in quindecim cubitis superioribus de altitudine mansionis inferioris remanentibus erant fenestre ad illuminationem templi, de altitudine vero sancti sanctorum secundum hoc remanebant{716}tantum quinque cubiti superiores pro fenestris. In introitu vero templi erat porticus viginti cubitorum longitu. Secundum mensuram latitudinis templi et latitudinis decem cubitos quia tantum protendebatur ante templi introitum. Ista vero domus non potest figurari in plano : sed posui hic figuram fundamenti, et per ea que dicta sunt, possunt alia imaginari. His premissis accedamus ad litteram exponendam : Domus autem etc. Hic describitur forma et modus edificii. et primo quantum ad templum et porticum. secundo quantum ad deambulatoria et dispositionem interiorem parietum. ibi : Et edificavit. tertio quantum ad distinctionem domus interioris et exterioris. ibi : Edificavitque. quarto quantum ad introitum et atrium, ibi : Fecitque etc. Circa primum describitur mensura templi et porticus, et patet littera ex predictis usque ibi :
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| .1. Et triginta, etc. Hoc videtur contradicere ei, quod dictum est, quod templum in altitudine habebat 120. cubitos. Dicendum quod hic accipitur altitudo templi quantum ad mansionem interiorem que habebat triginta cubitos a pavimento usque ad primum solarium, ut predictum est : et super illam mansionem erat alia media triginta cubitorum : et super illam tertia sexaginta cubitorum, et sic tota altitudo templi habebat centum viginti cubitos, prout habetur secundi Paralipomenon 3. Consequenter ostendit dispositionem fenestrarum, ibi :
marg.| .2. Fecitque, in templo fenestras obliquas, etc. Hic accipitur fenestra pro aperturis muri ad recipiendum lumen, que erant strictiores in exteriori superficie muri : et latiores in interiori, ut lumen transiens magis diffunderetur intra domum : et sic linea transiens ab exteriori superficie ad interiorem non veniebat directe ad angulum rectum, sed obliquum ad angulum obtusum, sicut apparet in fenestris ecclesiarum, et edificiorum quorum muri sunt spissi.
marg.| .3. Et edificavit. Hic consequenter agitur de dispositione deambulatoriorum, que erant circa templum, et de solariis que erant in templo, et de dispositione parietum interius, et primo deambulatoriis, cum dicitur. Et edificavit super parietem templi. Ad cuius intellectum sciendum quod secundum expositores nostros ex transverso templi transibant trabes in tribus locis, s. In tribus summitatibus mansionum, ita quod trabes inferiores portabant primum solarium, et medie secundum. et tertie tectum domus, quod desuper erat planum, ut dictum est. Et trabes iste erant ita longe, quod transibant ultra murum exterius in utroque latere templi et super illam partem trabium que prominebat exterius, erant tabule fortes protense secundum{717}longitudinem templi, et super illas tabulas poterant homines deambulare, et ideo dicebantur deambulatoria : et in parte exteriori erat quedam clausura procedens in altum, ne ambulantes caderent. Et ambulatoria ista erant inequalis latitudinis : quod dupliciter poterat fieri. Uno modo quod trabes superiores essent longiores mediis uno cubito, et similiter medie inferioribus sicut aliqui dicunt. Alii autem dicunt et melius ut videtur, quod quamvis trabes ea portantes essent equalis longitudinis, tamen murus templi a parte exteriori erat restrictus uno cubito plus, in secundo deambulatorio quam in primo, et similiter in tertio quam in secundo, et sic deambulatorium primum habebat quinque cubitos latitudinis, medium vero sex, et supremum septem secundum modum figuratum in columna interius in margine exteriori, prout potest in plano figurari. Sciendum etiam quod ista deambulatoria vocantur in littera tabulata et latera, et patet littera ex dictis usque ibi :
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| .1. Trabes autem, etc. Quia trabes ut dictum est, transibant ultra murum exterius.
marg.| .2. Ut non hererent muris templi. Istud non refertur ad trabes secundum istam expositionem : quia cum transirent per medium muri necessario ei herebant, sed refertur ad tabulas super trabes positas, que sic erant posite, quod non iungebantur muro templi immediate, tamen illud spatium quod erat immediate inter murum et tabulas erat ita parvum, quod homines ambulantes non possent ibi cadere nec pes hominis intrare. Sed ad quid dimitteretur tale spacium inter tabulas, et murum non videtur, propter quod alii dicunt et melius, ut videtur quod hoc refertur ad cancellos deambulatoriorum impedientium casum ambulantium a parte exteriori : et sic distabant a muro templi secundum longitudinem trabis extra murum prodeuntem, ut sic de ambulatoria haberent latitudinem convenientem. Secundum vero Hebreos qui non ponunt ista deambulatoria, sed appenditia seu domunculas laterales, ut predictum est, sic est intelligendum : quod iuxta muros templi in parte exteriori erat unus ordo appendentiorum, quorum altitudo erat. 5. cubitorum, et cum murus templi elevaretur a terra per 5. cubitos erat restrictus a parte exteriori per unum cubitum : et in spatio illius cubiti prominentis erant capita trabium ubi terminabatur primus ordo appenditiorum quantum ad altitudinem suam : et alia capita trabium sustentabantur ab exteriori parte parietis appenditiorum, et iterum elevato muro templi 5. cubitis, murus iterum templi erat restrictus uno cubito, ubi ponebantur capita trabium appenditiorum {718}mediorum, et eodem modo de tertiis appenditiis, et sic latitudo append. mediorum erat cubi. 6. et latitudo tertiorum septem propter maiorem restrictionem muri et templi in ascendendo, et sic tres ordines appenditiorum ascendebant iuxta murum templi per 15. cubitos ut supra dictum est, et tectum superius erat planum, et portabatur a parte exteriori per parietem exteriorem appenditiorum, sicut figuratum est in columna precedenti. Et secundum hanc intentionem Hebreorum sic exponatur littera : Et edificavit super parietem templi id est appendentia, que sic nominantur, eo quod erant de tabulis ut parietes minus spatii occuparent, et dicunt super parietem templi : quia trabes tegentes primum tabulatum, et medium, et tertium erant super unum cubitum muri templi, ubi murus in ascendendo erat sic retractus sive restrictus, ut predictum est, per circumitum templi et oraculi id est exterioris domus et interioris, ita quod ista appenditia erant circa templum in tribus partibus scilicet in duobus lateribus templi et in parte Occidentali, ubi erat oraculum, in parte vero Orientali non erant appenditia quia ibi erat porticus, ut dictum est. Et fecit latera. Est replicatio eiusdem. quia illa appendentia dicuntur latera : quia erant in lateribus templi. Tabulatum quod subter erat id est appenditium quod erat immediate super terram, erat minus medio in latitudine uno cubito, et medium superiori uno : quia retractio sive restrictio muri ampliabat medium et superius, ut predictum est, et secundum hoc trabes erant inequales : quia trabes inferioris appenditiis erant breviores trabibus mediis uno cubito, et trabes medii minores trabibus superioribus uno cubito. Trabes autem posuit in domo etc. Iste sunt trabes de quibus dictum est immediate que erant posite super murum templi in parte exteriori, et sic quod non intrabant murum : et hoc est quod vocatur hic, non inherere muro : sed stabant super cubitos ubi murus erat retractus, ut dictum est.
marg.| .3. Domus autem. Hic ponitur modus edificationis quantum ad dolationem lapidum, que facta fuit in lapicidinis et non in loco edificationis. Et ideo sequitur :
marg.| .4. Et malleus et securis id est martellus scindens cum quo sculpuntur lapides.
marg.| .5. Non sunt audita in domo Domini cum edificaretur etc. quod est intelligendum de instrumentis ad dolationem lapidum pertinentibus, non autem de instrumentis pertinentibus ad coniunctionem et cementationem lapidum. Aliqui autem dicunt, quod lapides illi incidebantur sanguine cuiusdam vermis habente ad hoc virtutem, sicut lapis adamantinus scinditur sanguine hirci, et sic non erat ibi sonitus saltem notabilis.
marg.| .6. Ostium, etc. ostium quod erat in medio lateris templi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {719} .1. In pariete erat domus dextre, etc id est in pariete dextro templi : et hic erat paries meridionalis qui erat dexter egredientibus de templo. Iosephus tamen dicit quod erat in angulo muri in parte orientali.
marg.| .2. Et per cochleam id est ascensum tortuosum qui Gallice vocatur victz a.
a victz : visse.
marg.| .3. Ascendebant in medium cenaculum, et a medio in tertium id est in mediam mansionem templi et superiorem.
marg.| marg.| {720} .4. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. Gallice lambrois b.
b Lambris.
marg.| .5. Et edificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. Istud erat tabulatum tertium. de quo supra dictum est, et isti quinque cubiti erat mensura clausure, que erat in circumitu ne homines caderent, facte ad modum propugnaculorum que ascendebant in altum per quinque cubitos, exceptis locis ubi erant cancelli, seu propugnacula. ubi homines poterant se apodiare et respicere inferius.
marg.| .6. Et factus est sermo Domini ad Salomonem. post talem consummationem domus.
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {721} .1. Et edificavit. Hic describitur dispositio parietum templi a parte interiori, qui erant operti tabulis cedrinis usque ad primum solarium, ut dictum est supra.
marg.| .2. Et texit. quod erat de pulchro marmore, ut predictum est.
marg.| .3. Tabulis. Hebrei dicunt, buxinis, ut predictum est.
marg.| .4. Edificavitque. Hec est tertia pars principalis huius capitul. ubi primo describitur distinctio domus interioris ab exteriori per parietem medium cum dicitur:   Edificavitque etc. posteriorem partem. id est ad Occidentalem partem, ibi enim erat domus interior, et secundum Hebreos habebat tantum 20. cubitos a pavimento usque ad primum solarium, ita quod erat brevior in altitudine 10. cubitis, secundum {722}vero doctores catholicos altitudo utriusque domus erat equalis usque ad solarium, sed 20. cubiti qui hic describuntur erant mensura parietis dividentis domum interiorem ab exteriori, qui ascendebat in altum per 20. cubitos tantum, et 10. cubiti remanebant aperti inter parietem istum et solarium, ut fumus ascendens de altari incensi, quod erat in domo exteriori iuxta hunc parietem, transiret intra domum interiorem per aperturam illam.
marg.| .5. Porro. id est domus exterior, que vocatur templum, eo quod tenebat duas partes longitudinis templi.
marg.| .6. Pro foribus oraculi. quia domus exterior erat immediate iuxta ostium domus interioris.
marg.| .7. Et cedro omnis. In parietibus et tecto, ut frequenter iam dictum est.
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| {723} .1. Habens tornaturas. id est subtiliter et artificiose factas.
marg.| .2. Et celaturas eminentes. quia imagines cherubim et palmarum et variarum picturarum erant sculpte in tabulis illis, ut habetur infra. Et lamine auree desuper posite erant sic facte, ut aptarentur illis sculpturis.
marg.| .3. Oraculum. Dicitur autem interior pars, quia erat remotior ab ingressu templi.
marg.| .4. Et viginti cubitos. In hoc differunt Hebrei a nostris doctoribus quia{724}Hebrei dicunt quod tota altitudo oraculi usque ad solarium erat 20. cub. tamen. Nostri vero dicunt quod isti 20. cubiti erant altitudo parietis dividentis oraculum a domo exteriori, et 10. cubiti desuper remanebant aperti, ut supra dictum est.
marg.| .5. Sed et altare. id est tabulis cedrinis, et loquitur de altari incensi quod erat intra tabernaculum, et erat interius de lapide, et tectum de super cedro, et super cedrum laminis aureis opertum, secundum et postea dicitur.
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| {725} .1. Sed et totum altare oraculi texit auro. Et dicitur altare oraculi, non quia esset intra oraculum quod dicitur sanctum sanctorum, sed extra in domo anteriori : sicut declaratum fuit plenius Ex. 30. Sed pro tanto dicitur altare oraculi, quia fumus inde ascendens intrabat oraculum per aperturam que erat super parietem dividentem oraculum et domum exteriorem, ut predictum est.
marg.| .2. Et fecit in oraculo. Hic consequenter agitur de duobus cherubim existentibus intra oraculum, et altitudo cuiuslibet erat decem cubi. et singule ale quinque cubit. et sic erant positi in oraculo, quod ala unius {726}protensa tangebat parietem meridionalem oraculi, et alia ala attingebat ad medium oraculi, et ala alterius similiter protensa tangebat parietem Aquilonarem, et altera ala protensa in medium oraculi tangebat extremitatem ale alterius, et sic protensio alarum erat secundum totam latitudinem oraculi. Inter istos autem duos cherubim sub alis eorum erat arca testamenti, et duo cherubim quos fecerat Moises, et bene poterat ibi capi cum vectibus suis, quia arca testamenti habebat in longitudine duos cubitos et in altitudine cubitum et dimidium, spatium autem inter duos cherubim erat fere decem cubitorum, ut patet ex predictis, et ale eorum distabant a terra quasi per octo cubitos, ut patet similiter ex dictis. Et ex his patet littera usque ibi :
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| {727} .1. Texit quoque cherubim auro. Id est laminis aureis. Duo vero cherubim quos fecit Moyses erant toti de auro, quia erant valde parui respectu istorum. Forma autem arce testamenti, et duorum cherubim {728}quos fecit Moyses descripta fuit Ex. 25. Et ex hoc intelligi potest forma duorum cherubim, quos fecit Salomon, quia eiusdem forme fuerunt sed maiores.
marg.| .2. Et omnes. Hic revertitur ad descriptionem parietum templi, et pavimenti, et patet littera ex dictis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| {729} .1. Et in ingressu. Hic consequenter agitur de ingressu sanctisanctorum cum dicitur.
marg.| .2.  Fecit duo. Et dicuntur ostiola, quia erant parva respectu ostiorum, que erant in introitu templi. Erant autem sic situata secundum aliquos, quod unum erat prope latus meridionale templi, aliud prope latus Aquilonare in pariete dividente sanctum et sanctum sanctorum. Secundum alios vero duo ostiola erant in eadem parte parietis, unum in una superficie parietis, alterum in altera, ita quod quando erant clausa. videbatur paries quasi continuus ex utraque parte.
marg.| .3. Postesque angulorum. Quia postes ubi situata ista ostia erant, sic erant {730}dolati, quod superficies eorum secundum longitudinem suam habebat quinque angulos.
marg.| .4. Et sculpsit in eis picturam, etc. Eo modo sicut dictum est supra de interiori parte parietum templi.
marg.| .5. Et Anaglypha, etc. id est celaturas prominentes. Et dicitur ab ἀνὰ quod est sursum, et γλύφω quod est sculpo.
marg.| .6. Et texit ea auro, etc. Eo modo sicut dictum est supra, de sculpturis existentibus in parietibus templi primi.
marg.| .7. Fecitque in introitu. Hic agitur de hostiis in introitu templi, cum dicitur.
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| {731} .1. Postes de lignis. id est quatuor angelorum, et in hoc differebant a postibus oraculi.
marg.| .2. Et duo ostia de lignis abiegnis. Hebrei, dicunt, buxinis.
marg.| .3. Altrinsecus. Ista autem ostia magna erant, et erant in medio parietis Orientalis ipsius templi, et in medio duorum ostiorum erat postis fortis ubi claudebantur, ideo dicuntur esse altrinsecus, quia unum erat ex una parte illius postis, et alterum ex altera.
marg.| .4. Et utrumque. quod exponitur dupliciter. Uno modo quod unum erat in superficie exteriori muri, et alterum in superficie interiori, sicut dictum est de ostiolis oraculi. Alio modo, quod utrumque ostium esset de duabus partibus copulatis adinvicem fortiter, ita quod una pars ostii posset claudi, altera remanente aperta, et sic, quod quando totum aperiebatur, una pars esset iuxta spissitudinem muri, alia iuxta latus eius, {732}sicut videmus in ostiis que apud nos, dicuntur fracta. Et ideo sequitur :
marg.| .5. Et se invicem. quia una pars alteri copulabatur modo predicto.
marg.| .6. Et sculpsit. In istis ostiis eo modo sicut in parietibus templi.
marg.| .7. Et edificavit atrium. Hic ultimo agitur de atrio quod erat circa templum, et erat platea magna quadrata in circumitu templi, erat tamen altera parte longior sicut et templum. Et in parte huius platee que erat ante ingressum templi, erat altare holocaustorum, et mare ubi lavabantur sacerdotes, et luteres, ubi hostie lavabantur, et erat ista platea clausa muro facto ex tribus ordinibus lapidum diversorum colorum. Et dicunt aliqui, quod isti ordines erant secundum spissitudinem muri, ita quod ordo lignorum cedri erat a parte interiori. Alii autem dicunt et melius ut videtur, quod isti quatuor ordines erant secundum altitudinem muri, sic enim melius apparebat varietas et decor operis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,ad litteram 
marg.| {733} .1. Anno quarto. Hic agitur de consummatione operis, cum dicitur : Anno quarto fundata est domus scilicet regni Salomonis, ut dictum est supra.
marg.| .2. Et in anno undecimo scilicet regni eius. mense Bul ipse. aliqui corrigunt Elul, dicentes, eo quod unus mensis apud Hebreos sic nominatur. sed hec correctio est magis corruptio : quia ille mensis qui apud Hebreos {734}vocatur Elul, est sextus mensis, scilicet September. Iste autem in quo perfecta est domus, est mensis octavus, ut patet in littera : et correspondet partim septimo, scilicet Thezri, qui October apud nos dicitur, et partim octavo Novembri, scilicet apud nos, apud Hebreos autem vocatur communiterMaresuam. In hoc autem loco vocatur Bul, vel Bol. ubi alias communiter habetur Ebul quod significat marcorem : quia isto tempore terre nascentia marcescunt, et folia de arboribunt cadunt, et incipiunt putrefieri.
Numérotation du verset 3Rg. 6,moraliter 
marg.| marg.| {711} .1. Factum est igitur. Hic agitur de Dei domus edificatione per quam significatur edificatio ecclesie que a vero Salomone Christo edificata est virtutibus fidei, doctrina, et sacramentis. quantum ad primum describitur mensura domus secundum longitudinem eius, latitudinem et altitudinem usque ad primum tabulatum. Per longitudinem significatur virtus longanimitatis et perseverantie. Per latitudinem diffusio pietatis et misericordie. Per altitudinem contemplatio celestis patrie. Sedem illud, Philip. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est. In tota vero domus altitudine erant tres mansiones una super aliam. Per inferiorem significatur contemplatio communis hominum devotorum. Per mediam contemplatio prophetarum, que tamen fuit per imaginarias visiones. Per superiorem vero contemplatio prophetalis que est sine talibus imaginibus et figuris, sicut dicitur de propheta David in principio glosse libri psalmorum. Per latera vero templi que fuerunt quatuor. Orientale, Occidentale, Aquilonare, Meridionale, designantur quatuor virtutes cardinales, de quibus dicitur Apocal. 21.e. Et civitas erat in quadro posita. Sicut enim ecclesia hic per templum intelligitur, sic ibi per civitatem significatur. Quantum autem ad secundum, scilicet sacramenta nove legis sciendum quod templum Salomonis habuit tres parces, scilicet porticum, sanctum, et sanctumsanctorum. Per porticum ubi erat introitus, significatur baptismus qui est ianua sacramentorum. Per mensam vero propositionis que erat in parte {712}templi, que dicebatur sanctum, significatur Eucharistie sacramentum, in quo fidelibus proponitur panis vite. Et per quinque candelabra que ibidem erant, ut dicitur ca. sequenti significantur alia quinque sacramenta, que candelabra dicuntur ex hoc, quod in omnibus sacramentis devote acceptis gratia que virtutem habet illuminativam confertur. Quantum ad tertium, scilicet doctrinam fidei Christi, significabatur per illa que erant intra sanctum sanctorum, ubi erat arca testamenti, que erat unica et sic signat unitatem essentie divine. Per illa vero que erant intra arcam, significatur trinitas personarum : quia per virgam que signat potentiam, significatur persona patris cui attribuitur potentia. Per tabulas que signant sapientiam persona filii cuius attributum est sapientia. Per manna dulce persona Spiritus Sancti, cuius est bonitas attributum. Per hoc autem quod arca erat clausa, significatur quod rationes omnium que facta sunt, vel fient in divina scientia clauduntur, de quibus est creatio, incarnatio, resurrectio mortuorum, redditio penarum et premiorum, et cetera ad fidem ecclesie pertinentia. Per duos autem Cherubin qui plenitudo scientie interpretantur, ecclesie prelati et ministri in quibus requiritur scientia, significantur : et ipsi sunt dispensatores et ministri predictorum. Nam inducere debent suos subditos ad virtutes, et eis ministrare sacramenta, et eos docere de fide catholica. Per binarium autem Cherubin significatur caritas, que potissime relucere debet in prelatis ecclesie et ministris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Rg. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=14&chapitre=14_6)

Notes :